Articulus 8
Quod justitia ad judices et rectores reipublicæ maxime pertinet.
QUEMADMODUM asserit Augustinus, remota justitia quid aliud sunt regna atque imperia nisi magna latrocinia? Sic quoque nisi in urbe servetur justitia, erit ipsa velut latronum spelunca, et nullus quod suum est pacifice possidebit. Quum ergo judices et rectores ad hoc constituantur, ut unumquemque conservent indemnem, et pacem communitatis procurent ac tueantur, oportet eos esse eminenter ac immobiliter justos, ut nullo tempore, nullo motivo contra justitiam agant, sed juxta inclinationem exigentiamque justitiæ in omnibus judicent: homines namque confugiunt ad judices suos tanquam ad justitiæ regulam ac præconem, et sicut ad juris patronum ac exsecutorem. Hinc Aristoteles loquitur, quod judex et princeps debet esse quasi lex viva et animata justitia, quatenus sicut lux non novit nisi lucere, et calor non novit nisi calefacere, sic judex non noscat nisi justitiam exercere ac jura servare atque defendere.
Præterea, justitia est virtus unicuique quod suum est tribuens; et ut aiunt viri perfecti, justitia est constans perpetuaque voluntas unicuique jus suum conservans; atque ut Tullius scribit, primum justitiæ fundamentum est ne alicui noceatur, deinde, ut communi utilitati deserviatur. Hoc ergo judices ac rectores politiæ indesinenter infatigabiliterque observent. Nam et gentiles præsides in observatione justitiæ ferventissimi ac tenacissimi exstiterunt, nec propriis filiis contra justitiam pepercerunt. Quum enim Romani expulissent regem suum Tarquinium Superbum, et loco regum consules substituissent, ac postea legati Tarquinii laborarent pro reductione ipsius ad regnum, duoque filii Furii consulis Romanorum occulte tractassent pro reductione Tarquinii regis, Furius consul, hoc cognito, ambos filios suos mox interfecit, pacem reipublicæ ac zelum justitiæ amori præferens filiorum.1 Torquatus quoque consul et princeps Romanorum proprium filium occidit, quoniam ipso ignorante contra hostes pugnavit, quum tamen ab adversariis fuisset provocatus ad pugnam eosque fortissime superasset.
Insuper Zaleucus princeps, quum legem dedisset ut adulterii reus utroque oculo privaretur, et filius ejus adulterium perpetrasset, jussit ei oculos erui. Populo autem concorditer supplicante ut parceret adolescenti, quum tandem importunitate populi vinceretur, ne derogaretur justitiæ, unum oculum fecit sibimet erui, alium filio.
Præterea Charondas princeps Thuriorum, quum ad sedandas populi seditiones jussisset ut si quis cum ferro aut gladio concionem intraret, mox eodem gladio necaretur, et ipsemet postmodum de longa rediens via concionem gladio accinctus sicut venerat introisset, et unus adstantium eum de solutione legis admonuisset; respondit: Ego illam protinus recuperabo. Statimque se proprio gladio peremit, malens pœnam institutam in se sustinere quam legem perire, quum tamen se potuerit excusare, quia ex inadvertentia legem solvit.2
Si ergo gentiles judices ac rectores bonum commune et amorem justitiæ prætulerunt, non solum divitiis ac deliciis mundi, sed etiam propriæ vitæ, dilectioni quoque et vitæ carissimorum filiorum suorum:3 quanto magis christiani principes, judices ac rectores hoc facere debent?
Footnotes
Chapter 8 of 37