Skip to the text

Articulus 22

An expediat urbibus innovare patrias leges et consuetudines suas, potissime si novæ sint meliores.

QUÆSTIONEM hanc Aristoteles in Politicis movet, et pro utraque arguit parte. Quod enim immutatio seu innovatio legum expediat, hinc apparet quod aliquæ leges sunt injustæ atque barbaricæ; posteriores quoque interdum sunt prudentiores prioribus legislatoribus, et plura considerant quæ illi non consideraverunt. Insuper, quando posteriores magistri in scientiis aliqua veriora inveniunt quam præcedentes, dicta posteriorum servantur, et præcedentium dicta abjiciuntur. Ergo, si posteriores rectores communitatum inveniant aliqua utiliora ad observandum, videntur leges prius ordinatæ delendæ. Præterea, secundum diversitatem locorum ac temporum, personarum ac circumstantiarum, diversa expediunt: ergo secundum hoc leges sunt immutandæ.

Ad hanc quæstionem est respondendum, quod leges positivæ humanæ, si vere sint leges, legi naturali innituntur atque in ea fundantur, et particularia hominum facta determinant. Idcirco, si leges positivæ sunt legi naturali et rectæ rationi contrariæ, non sunt dignæ leges sed legum corruptiones et abusiones vocari. Nam, ut ait Isidorus, lex positiva humana debet esse honesta, ut religioni conveniat; justa, ut secundum rationem procedat; possibilis, ut a communi populo possit impleri; loco quoque ac tempori debet congruere. Porro, si leges positivæ non sunt rectæ rationi naturalique legi contrariæ, sunt servandæ, nec sunt faciliter immutandæ, ut Aristoteles docet.

Hinc Ægidius de Roma Aristotelem sequens, ait: Patrias leges mutare et novas inducere, est civitatibus et regno atque provinciis valde periculosum, quia assuescere novas leges inducere, est assuescere et legibus non obedire. Leges etenim positivæ ex consuetudine ac temporis diuturnitate magnam vim habent, atque præcipuam efficaciam sortiuntur: quia difficulter homines inducuntur ad faciendum contra id quod diu est observatum. Unde et quamvis leges positivæ sint defectivæ, ita quod non plene determinant quid in particularibus quibusque negotiis sit agendum, dato quod occurrant leges meliores et magis sufficientes, adhuc tamen non est assuescendum novas inducere leges. Primo, quia interdum homines falluntur circa eas, ita ut meliores ac sufficientiores credantur, quæ insufficientiores sunt ac pejores. Et dato quod novæ leges essent in aliquo sufficientiores, nihilo minus leges antiquæ ac patriæ sunt servandæ : quia quantum ex una parte quis prodest novas leges dando, tantum ex alia parte nocet, consuetudinem et temporis diuturnitatem, per quas leges magnam vim habent, tollendo. Nec est simile de legibus atque scientiis. Scientiæ namque totam vim suam habent ex ratione ; leges autem positivæ magnam efficaciæ suæ partem habent ex temporis diuturnitate et assuefactione. — Ex his verbis concludit Ægidius : Decet ergo reges ac principes observare consuetudines bonas territorii sui, nec leges patrias immutare, nisi fuerint naturali legi ac rationi contrariæ.

Denique, his verbis satis concordat responsio S. Thomæ, dicentis : Ipsa legis mutatio secundum se inducit detrimentum communis salutis, quia ad observantiam legis plurimum confert consuetudo.1 Propterea lex non est mutanda, nisi ex alia parte ex ejus mutatione nascatur ad minus tanta utilitas quantum incommodum inducit ejus mutatio. Hoc autem non est, nisi valde magna et evidentissima utilitas aut necessitas oriatur ex legis mutatione : ut si lex antiqua manifestam iniquitatem includat, aut multis nociva sit. Ideo jurisperitus Ulpianus affirmat : In rebus novis constituendis evidens debet esse utilitas, ut recedatur ab eo quod diu æquum visum est. Videmus namque, quod ea quæ contra consuetudinem fiunt, quamvis sint leviora, tamen graviora videntur. Consuetudo enim est quasi altera natura, facitque hominem prompte ac delectabiliter operari.

Hinc princeps non debet civitatibus suis leges antiquas et consuetudines approbatas infringere aut auferre, potissime quia ex hoc etiam oriri solent dissensiones ac scandala, magna quoque pericula, tam communitati quam principi : propter quæ mala vitanda, etiam aliqua bona sunt ad tempus dimittenda, illa videlicet quæ non sunt de necessitate salutis, nec cadunt sub præcepto, ut asserit Augustinus. Nam et Christus in Evangelio loquitur : Væ homini per quem scandalum venit.2

Footnotes

  1. Summ. th. Iª 2ª, q. xcvii, a. 2. ↩

  2. *Matth.* XVIII, 7. ↩

Chapter 22 of 37