Articulus 23
Quid videatur agendum, dum inter principem et communitatem seu urbem aliqua oritur dissensio propter patriarum legum seu consuetudinum approbatarum immutationem aut destructionem; et quomodo ad principem terræ pertineat leges instituere, dare, interpretari, et dispensare in eis.
SUPRA jam tactæ sunt variæ causæ ob quas princeps studere debet, ut pacem atque concordiam habeat semper cum subditis suis.12 Item ostensum est quam utile ac salubre sit communitati ac urbibus pacem habere cum principe suo;3 quam multipliciter etiam periculosum atque nocivum sit, tam principibus quam eorum urbibus, mutuo dissentire et contra se invicem machinari.4 Ostensum est quoque, quod non expediat leges patrias immutare, nisi sint naturali legi rectæque rationi contrariæ.
Si itaque inter principem et communitatem lis aut dissensio oriatur, eo quod princeps civitatibus suis earum jura, leges aut consuetudines bonas non servet, non occurrit melior modus reconciliationis, quam ut princeps a viris magnis ac sapientibus instruatur plenarie in primis, quemadmodum liceat et non liceat principi paternas leges consuetudinesque mutare. Deinde proponantur ipsi prudenter prætactæ causæ, propter quas quilibet princeps semper conari debet habere pacem cum urbibus ac subditis suis. Similiter informetur communitas quam grave et periculosum ipsi sit suo resistere principi. Sicque utraque pars admoneatur ad pacem atque concordiam, et ne aliqua earum sit pertinax in proprio sensu, quum hoc sit maxime contra veram prudentiam, cujus prima pars exsistit docilitas. Et quoniam ad prudentiam pertinent memoria præteritorum, consideratio præsentium et providentia futurorum, exhortanda est sapienter utraque pars ut ad memoriam revocet quanta damna, pericula et peccata multi principes et communitates ex mutua dissensione et compugnatione incurrerunt. Imminentia quoque eis mala considerent, ac futura provideant; nec animositatem, iram aut impatientiam sequantur, sed sana consilia audiant, caute et sine præcipitatione procedant, atque iniquorum suggestiones perpendant ac fugiant.
Præterea, princeps et principales communitatis conferre et simul tractare possunt, si forte valeant concordare. Et in tali colloquio ac tractatu communitas principi suo reverenter occurrere, humiliter loqui, atque in cunctis (quantum salvo suo jure potest) deferre debet, et postulare ut jura sua sibi serventur. Princeps autem, quem præ ceteris oportet bonitate, pietate, discretione, caritate, sapientia ac mansuetudine præfulgere, communitati ac subditis suis debet cum omni caritate, pietate ac discretione occurrere, non solum ut servis, sed etiam tanquam filiis suis, et ut populo suo sibi a Deo commisso, pro quo daturus est rationem in divino judicio, et pro cujus salute ac pace obligatur propriam vitam exponere.56 Sic ergo debent se invicem diligenter, patienter, pie et caritative audire, et de pace tractare, omnemque iram, turbulentiam, superbiam ac ceteras passiones in colloquendo vitare, eos quoque a suis colloquiis consiliisque excludere quos viderint sano consilio et utilibus adinventionibus, pactionibus, ordinationibus et concordationibus malitiose ac callide insidiari, et propria commoda sequi. Porro, si princeps ac populus ejus taliter inter se concordare nequiverint, videtur expediens ut causæ suæ examinationem, discussionem ac determinationem committant viris sublimibus, timoratis ac sapientibus, qui cum doctissimorum virorum informatione atque consilio definiant quod est justum; vel superiori judici causa est committenda.
Insuper, quamvis principi competat subditis suis constituere leges, non tamen licet ei hoc facere pro libitu suo; sed leges quas condit, debent naturali legi rectæque rationi esse concordes, nec antiquis patriis legibus bonis erunt contrariæ.
Amplius, leges humanæ quantumcumque sint exquisitæ, tamen non possunt semper servari secundum superficialem sensum verborum, sed secundum intentionem legislatoris. Idcirco ad prælatos ac principes præcipue pertinet leges interpretari sive exponere, hoc est declarare et judicare qualiter sint intelligendæ et quomodo sint servandæ. Et sic spectat ad eos dispensare in legibus, hoc est rigorem juris relaxare ex rationabili causa, dum observatio juris ad litteram esset contra intentionem legislatoris, ut dicunt doctores.
Postremo, ut S. Thomas testatur, interdum licet cuilibet etiam subdito legem interpretari et dispensare in ea. Quum enim lex ordinetur ad bonum commune, quando in casu aliquo observatio legis ad litteram est bono communi damnosa, tunc lex non est observanda secundum tenorem verborum, sed juxta intentionem legislatoris. Et si periculum ex legis observatione imminens sit subitum et apertum, tunc necessitas habet dispensationem annexam, et licet cuilibet legem interpretari: ut si civitas aliqua sit obsessa, et jussum sit ut nullus civium portas ejus aperiat, contingat autem adversarios insequi aliquem civium civitatis obsessæ, ex cujus vita atque consilio bonum civitatis dependeat, custosque portæ consideret quod si aperuerit portam, civis ille effugiet; tunc custos portam licite poterit aperire, quia non facit contra intentionem legislatoris. Iterum, si in urbe aliqua sit jussum ut post decimam horam noctis nullus discurrat aut clamitet per plateam, contingat autem incendium post horam illam in urbe, tunc lex illa juxta tenorem verborum servanda non est. In actibus enim negotiisque humanis tot circumstantiæ et diversitates ac variabilitates particulares occurrunt, quod legislator humanus universas prævidere et exprimere nequit: idcirco nec legem potest statuere quæ in nullo casu patiatur instantiam, vel quæ in omni eventu secundum tenorem verborum implenda sit. Hinc legislatoris intentionem oportet adspicere.
Footnotes
Chapter 23 of 37