Skip to the text

Articulus 5

Quid sit prudentia, et de actibus ejus.

EX quo prudentia judicibus atque rectoribus civitatum præcipue necessaria est, de ipsa prudentia, quid sit, et de actibus ejus, plenius clariusque est tangendum.

Itaque prudentia ab Aristotele dicitur esse recta ratio agendorum; ab Augustino autem, cognitio rerum appetendarum ac fugiendarum. Prudentia namque est virtus intellectualis illuminans rationem ad cognoscendum efficaciter quid vere expediat agere, et quid oporteat fugere ac vitare. Inter vires etenim quas Deus homini contulit, excellentissimæ sunt intellectus (seu ratio) et voluntas. Porro voluntas de se cæca est, et nisi per rationem dirigatur ac gubernetur, custodiatur et refrenetur, multipliciter atque gravissime peccat, et ruit in præceps, tanquam equus absque freno discurrens. Nec ratio voluntatem dirigere valet, nisi et ipsa illustretur prudentia. Ad conversandum igitur virtuose, ad regendum alios fructuose, ad præsidendum atque agendum salubriter et honeste, necesse est rationem prudentia decorari. Hinc Plato rempublicam dixit beatam, quando a vere prudentibus gubernatur. Augustinus quoque quinto de Civitate Dei testatur: Illi qui vera pietate præditi sunt, si habent scientiam regendi populos, nil est felicius rebus humanis quam si Deo miserante habeant potestatem.

Ideo ait Scriptura: Rex sapiens populi stabilimentum est;1 et rursus: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum.2 Unde Salomon, ut digne ac fructuose posset populo Israel præsidere, sapientiam a Domino postulavit.3 Ipse etiam sapientissimus Salomon dixit: Væ tibi, terra cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt; beata terra cujus rex nobilis est (id est virtuosus ac prudens), et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.4 Hinc iterum loquitur: Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia: melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti; pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. Dic sapientiæ, Soror mea es;5 et prudentiam voca amicam tuam.

Denique Apuleius in libro de Deo Socratis ait: Si laudas virum quia dives est, hoc fortunæ debetur; si quia fortis, ægritudine fatigabitur; si quia nobilis, non ipsum sed parentes ejus laudas; si quia pulcher, pulchritudo senectute recedet. Si vero laudas virum quoniam sapiens est et bonis moribus adornatus, tunc eum veraciter laudas: quia nec hoc ætate caducum est, nec casu pendulum, nec a progenitoribus hereditatum.

Præterea, actus prudentiæ sunt, aliarum virtutum actus dirigere, modum servare, quatenus omnia ordinate et honeste fiant in nobis.6 Ideo Salomon ait:7 Vir prudens dirigit gressus suos. Prudentia docet discretionem in cunctis tenere, et ad eam pertinet providere ut opera nostra Deo sint placita, nobis ipsis salubria et proximis exemplaria. Ad prudentem spectat fallere nolle nec facile falli posse, atque de rebus secundum veritatem judicare, exterioraque bona utiliter administrare.8 Prudentiæ est cavere ne aliquid leviter inchoetur, vel inchoatum ante perfectionem de facili relinquatur. Ejus quoque est inconstantiam devitare, seque in omnibus rationabiliter stabiliterque habere. Ideo Seneca ait: Si prudentiam amplecteris, ubique idem eris. Prudentis est in prosperis magis quam in adversis consulte agere; nec solum cogitationes noxias, sed et otiosas cavere; mentem ab inquisitione inutilium ac nimis difficilium cohibere; causam factorum inquirere, alia ex aliis conjicere: prudens namque ex apertis obscura perpendit, ex parvis magna, ex propinquis remota, ex partibus tota, ex præsentibus futura; et quando initium rei invenerit, de exitu cogitat. Prudentia quoque facit temeraria judicia evitare, nec nimis facile credere: quia et omnibus credere levitatis est, et nulli credere, infidelitatis.

Item prudentis est de dubiis non definire, sed suspensam tenere sententiam; salubria, utputa beneficia Dei ac proximi, reminisci, et noxia, ut injurias, oblivisci; moderantiam in loquendo tenere, quemadmodum scriptum est:9 Verba pruden- tium statera ponderabuntur; et, Qui moderatur labia sua prudentissimus est.10 Ad prudentem pertinet non esse in sensu proprio immansivum, sed docilem ac dirigibilem; nec se ipsum sapientem reputare, nec sibi ipsi inaniter complacere, sed propriam imperfectionem perpendere. Ideo ait Scriptura: Ne innitaris prudentiæ tuæ;11 et, Væ qui sapientes estis in oculis vestris.12 Insuper ad prudentem pertinet interdum considerationi vacare, quemadmodum Seneca loquitur: Non semper in actu sis, sed interdum animo tuo requiem dato; et requies ista plena sit sapientiæ studiis et cogitationibus bonis. Est quoque prudentis correptiones gratanter suscipere, prout Salomon ait:13 Argue sapientem, et diliget te; et rursus: Qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis.14

Postremo, prudens præterita recordatur, præsentia ordinat futuraque providet. De agendis diligenter consulit, acute inquirit; audita examinat, et his quæ non expediunt derelictis, ad operandum ordinate procedit; atque cum congruo moderamine et ingenti cautela profert sententiam, præcipitationem et nimiam festinationem, tædiosam quoque dilationem et nocivam moram pro posse semper devitans.

Footnotes

  1. Ap. vi, 26. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. III Reg. iii, 9; v, 12. ↩

  4. Eccle. x, 6, 17. ↩

  5. Prov. vii, 4. ↩

  6. 1 Cor. xiv, 40. ↩

  7. Prov. xv, 21. ↩

  8. Prov. iii, 3-15. ↩

  9. Eccl. xxi, 28. ↩

  10. Prov. x, 19. ↩

  11. Prov. III, 5. ↩

  12. Is. v, 21. ↩

  13. Prov. IX, 8. ↩

  14. Prov. XV, 32. ↩

Chapter 5 of 37