Articulus 24
De imperfectione legis humanæ.
LEGES humanæ ad hoc sunt institutæ, ut per eas homines cohibeantur a vitiis per quæ impeditur bonum communitatis, atque ad illa opera bona inducantur per quæ bonum communitatis acquiritur. Porro bonum communitatis est conversatio hominum ad invicem pacifica, secura et virtuosa: et quia hoc bonum potissime impeditur per homicidia, rapinas, furta, violentas læsiones et apertas injurias, ac alienæ hereditatis vel possessionis invasiones injustas; ideo talia mala potissime prohibet lex humana.
Lex autem humana intendit homines facere virtuosos ac justos secundum modum communitati proportionatum, hoc est secundum quod homines communiter satis capaces sunt atque dispositi. Et quia major pars hominum est multum imperfecta atque ad magna vitia prona, et perfectionis difficillime capax, ideo lex humana non solum permittit aliqua parva mala, sed etiam vitia quædam magna, ut sunt simplex fornicatio meretricia et usura: quia si lex humana hæc omnia prohiberet, pejora committerentur peccata ex nimia hominum corruptione et incontinentia; nec vulgus permitteret se a rectoribus communitatis cohiberi ab his, sed potius contra eos insurgeret. Hinc etiam lex humana permittit in emptionibus ac venditionibus fieri deceptiones, dummodo ultra mediam justi valoris partem non fiat deceptio. Ideo quoque dicitur lex humana ista permittere, non quia approbat ea, sed quia ea non punit: juxta quem modum permittit ut vir occidat adulterum quem cum conjuge sua invenit fornicantem. Lex autem divina, quum sit perfecta, prohibet omne peccatum, et reprobat illud ac punit, quoniam displicet Deo et contrariatur justitiæ, atque ab æternæ beatitudinis adeptione impedit homines.
Præterea in hoc patet imperfectio legis humanæ, quod non infligit pœnam juxta gravitatem culpæ. Imo aliqua graviora peccata deserit impunita, et minus gravia peccata gravissime punit: ut patet de furto, quod est minus peccatum (secundum doctores) loquendo in generali, quam adulterium; et tamen lex humana multo gravius punit furtum quam adulterium, quia per furtum præcipue impeditur secura ac socialis hominum vita ad invicem. In veteri autem Testamento gravius puniebatur adulter quam fur:1 nam adulteri tunc lapidabantur, id est, ictibus lapidum occidebantur; fures autem quadruplum aut circiter reddiderunt.2
Footnotes
Chapter 24 of 37