Articulus 31
De quibus materiis sit consequenter in isto libello tractandum, et de quibus non.
VEGETIUS in libro de Re militari, atque Ægidius de Roma illum in plurimis sequens, multipliciter docent et probant, quod quia bella sunt circa pericula mortis, ideo omnis cautela est adhibenda circa bellatores ante congressum, in congressu, et etiam bello durante. Verumtamen tota illorum doctrina de ista materia pertinere videtur ad corporalis vitæ conservationem ac temporalem victoriam. Sed quum incomparabiliter magis curandum sit ne anima æternaliter condemnetur, ne æterna felicitate privetur, idcirco circa bellatores summa et incomparabilis diligentia in primis est adhibenda, ut ante certamen animabus suis de necessariis ad salutem provideant, hoc est, ut absque mortali peccato accedant ad prælium, et in caritate ac gratia Dei exsistant ac moriantur. Itaque, quoniam viri præallegati parum aut nil scribunt de spirituali præparatione ad pugnam, idcirco de illa deinceps potissime loqui intendo, videlicet de his quæ ad animarum salutem in pugnatoribus pertinent.
Nihilo minus principibus, et omnibus militaribus ac bellatoribus, et præsertim eorum rectoribus, valde perutile est scire ea quæ Ægidius in libro de Regimine principum, atque Vegetius in libro de Re militari, alii quoque doctores, scribunt de re bellica, de industriis præliandi, de modo disponendi exercitum, et de variis rebus ad materiam istam spectantibus. De talibus ergo informari plenarie cupientes, ad libros præfatos remitto : quoniam ea prosequi meum non condecet statum, sed ea magis quæ in sacra Scriptura de materia ista habentur, et animarum concernunt salutem. Attamen de omnibus his in alio quodam tractatu diffusius scripsi : ideo hic non nisi pauca perstringam.
Chapter 31 of 37