Articulus 32
De duplici præparatione ad bellum;1 et quod bello durante, cor sit elevandum ad Deum.
QUANTO rationalis anima nobilior est corpore suo, et quanto æterna damnatio fugibilior, pejor ac terribilior est morte corporali ac brevi, tanto insipientiores sunt qui anima non præparata, non armata, sed nuda ac debili, accedunt ad prælium, quam qui corpore nudo illud accederent. Porro, sicut corporis arma sunt lorica, gladius, thorax et galea ; sic animæ arma sunt caritas Dei et proximi ceteræque virtutes, et dona Spiritus Sancti ac opera virtuosa : quibus omnibus anima decoratur, vestitur, armatur, firmatur, Deo cara efficitur, et hostibus suæ salutis feliciter reluctatur. Absque his armis anima turpis et debilis est, Deoque displicet, et a dæmonibus undique superatur, quousque ad æternam miseriam, quæ est mors infernalis, trahatur.
Quum itaque accedentes ad prælium corporali se exponant morti, post quam nullus de lege communi redire potest ad gratiam aut veniam promereri qui in mortali obiit culpa, ideo bellatores ante certamen spiritualiter præparare atque armare se debent per veram et puram confessionem, per cordialem contritionem, et satisfactionem et restitutionem, ac dispositionem rerum suarum. Imo ad hoc tenentur ex præcepto Ecclesiæ. Quamvis namque præceptum sit ut quilibet Christianus confiteatur ad minus semel in anno circa Pascha, in multis tamen casibus tenentur Christiani sæpius confiteri : sicut quum tam graviter infirmantur, quod morituri ex infirmitate illa putantur ; et dum per maria navigant in quibus pericula imminent mortis ; et dum aliquod sacramentum Ecclesiæ sunt sumpturi, et dum ad prælium sunt ituri. Dum autem sic præparati ad pugnam accedunt, ipsa pugnatio est eis valde meritoria et plurium actus virtutum, videlicet obedientiæ, fortitudinis, justitiæ, imo et caritatis, dum justam habeant causam pugnandi, et recta sit ipsorum intentio, ut scilicet pugnent pro justitia, pro bono communi, et magis id faciant ad complacendum Deo et propter salutem æternam, quam ad complacendum hominibus, aut propter temporalem honorem, laudem vel utilitatem. Amplius, qui ante bellum bene confessi sunt, et juxta modum prætactum spiritualiter bene parati, securiori animo præliantur, et jucundioris sunt cordis meliorisque spei, et fortius pugnant.
Insuper, bello durante, pugnatores cor suum debent semper ad Deum levare, ejus adjutorium et protectionem cordialiter invocando, et ei suas animas commendando, quemadmodum de quibusdam fidelibus ac robustis præliatoribus scriptum est: Judas Machabæus et qui cum eo erant, manu quidem pugnabant, Deum autem cordibus exorabant. Talis etiam exstitit Theodosius imperator, qui orationibus2, jejuniis ac aliis actibus devotionis, magis quam potestate exercitus aut virtute armorum, hostes suos prostravit. Siquidem pugnaturus in die, tota nocte præcedente precibus institit lacrimose.
Præterea, durante prælio summe cavendum est omni pugnanti, ne contra aliquem adversariorum rancorem concipiat aut vitiose irascatur, quantumcumque lædatur ab eo. Tunc enim esset in mortali peccato; et si taliter moreretur, æternaliter damnaretur. Omnis etenim Christianus ex divino præcepto tenetur quemlibet hominem, quantumlibet inimicum, spirituali amore diligere et ejus salutem optare.3 Unde pugnator nullum debet in prælio ex rancore percutere, neque ex affectu vindictæ, sed potius ex zelo justitiæ percutientem se repercutere; et si quem occidat, illius salvationem debet appetere; estque multum laudabile si oret pro illo.
Postremo, si quis in tantum fuerit negligens animæ suæ et intimoratus, quod inconfessus accesserit ad prælium, nec prælio imminente valeat confiteri, non tamen desperet de sua salute, sed de tanta sua negligentia ac inobedientia ceterisque peccatis cordialiter doleat, confiteri ac emendare proponat, si vivus evaserit; et tunc Deus piissimus ejus affectum suscipiet pro effectu. Verum ineffabiliter periculosum est confessionem tam diu differre.
Patet etiam ex prædictis, quod mulierculæ impudicæ sunt ab exercitu repellendæ. Devoti vero presbyteri debent adesse ad exhortandum salubriter, et pro confessionibus audiendis ac celebrandis divinis.
Footnotes
Chapter 32 of 37