Articulus 33
Quod bellatores spem suam in Deo ponere debent, et eventum et exitum belli ei fideliter finaliterque committere.
OMNIA divinæ providentiæ subjiciuntur, et ab infinita sapientia Dei universa provide disponuntur. Verumtamen actus hominum specialiter curantur ac moderantur a Deo, nec absque præordinatione divina prosperitates et adversitates hominibus accidunt. Sed hoc aliqui pugnatores non advertentes, ita in armis ac viribus suis confidunt, ita de multitudine sua præsumunt, quasi non esset providentia Dei cuncta disponens; sed hujus oppositum copiose ac apertissime docet sacra Scriptura. Nam sanctus David rex ait: Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ; fallax equus ad salutem.1 Salomon quoque testatur: Equus paratur ad diem belli;2 Dominus autem salutem tribuet.
Hinc, sicut primo libro Regum habetur, Jonathas filius Saulis regis dixit armigero suo:3 Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum istorum Philistinorum, quia non est difficile Domino salvare vel in multis vel in paucis. Cum hac fiducia Jonathas cum solo suo armigero aggrediens Philistæos, multos ex eis prostravit.
Denique, Asa rex Juda, pugnaturus contra regem Æthiopum, in cujus exercitu fuerunt decies centena millia, totam spem suam in Deo constituit, eumque invocans, dixit: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris aut in pluribus; adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim et in nomine tuo habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem.4 Et ecce propter hanc spem Asa regis Deus perterruit corda Æthiopum, et fugerunt : quos persequens Asa rex interfecit.
Præterea, Josaphat rex, filius regis præfati, quum audisset contra se convenisse tres gentes innumerabiles atque fortissimas, utputa Moabitas, Ammonitas ac Idumæos, valde perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et populo suo indixit orationes, vigilias, indutionem ciliciorum atque jejunium; Deumque devotissime invocavit, dicendo : Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cœlo, et dominaris cunctis regnis gentium, nec quisquam potest tibi resistere. In nobis quidem non est tanta fortitudo ut possimus resistere multitudini huic quæ irruit super nos; sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Et propter tantam hujus virtuosi regis devotionem ac spem, Deus concessit ei victoriam, prout secundo libro Paralipomenon legitur.
Ibi etiam scriptum est quemadmodum unus Prophetarum dixit ad Amasiam regem, qui conduxit centum millia robustorum virorum ex Israel ad pugnandum contra Idumæos : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel. Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Dominus ab hostibus : Dei namque est adjuvare et in fugam convertere. Quumque Amasias rex acquievisset verbis Prophetæ, cum solo populo suo prævaluit, et decem millia hostium trucidavit.
Multa similia leguntur in veteri novoque Testamento. Hæc tamen non ita sunt intelligenda quasi præliaturi non debeant sibi providere de humano auxilio, nec facere diligentiam suam et quidquid licite possunt per humanam industriam : hoc equidem esset tentare Deum. Sed quum fecerint quidquid in ipsis est, nihilo minus Deum cordialiter invocare atque in ipso summe confidere debent : quoniam Deus diversimode largitur victorias secundum merita et demerita hominum, et propter causas interdum occultas. Hinc Ezechias rex sanctus quum audisset adventum regis Assyriorum adversum se, totam spem suam fixit in Deo, invocans eum continuo :5 et tamen fecit contra regem Assyriorum quidquid potuit humana potestate atque industria, prout secundo Paralipomenon plenius recitatur. Nam obturavit fontes et rivum Jerusalem, ne venientes Assyrii, invenirent abundantiam aquæ;6 et murum Jerusalem instauravit, ac turres desuper fecit.
Præterea, quamvis bellatores possint optare triumphum et eum a Domino postulare, exitum tamen belli debent finaliter Deo committere, quatenus ipse ita disponat in bello sicut est pro honore et gloria nominis sui, et ut ipse novit amplius expedire saluti animarum eorum qui bellant. Victoria namque est de numero rerum quæ possunt saluti prodesse atque obesse. Ideo non est absolute petenda a Deo, sed cum conditione explicita, aut certe implicita, scilicet si et in quantum est pro Dei honore et animarum salute : juxta quem modum possumus Deum rogare pro corporis sanitate, pro damnorum evitatione. Et commissio qua homo se ita committit Deo, est valde virtuosa, Deoque placens ac meritoria, et sæpe meretur triumphum. Hinc Judas Machabæus ad prælium processurus, verba orationis et exhortationis ita conclusit :7 Sicut fuerit voluntas in cœlo, sic fiat. Joab quoque princeps militiæ David regis, contra gentes robustissimas pugnaturus, dixit fratri suo Abisai : Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro, et pro civitate Dei nostri;8 Dominus autem quod bonum est in conspectu suo faciet.
Porro quædam sunt bona quæ non possunt nisi prodesse ex sua natura, et necessaria sunt ad salutem, sicut virtutes : idcirco pro talibus bonis debemus Deum absolute rogare ut conferat ea. Pro malis vero oppositis, scilicet pro peccatis, quæ ex se non possunt nisi obesse, orandum est absolute ut Deus tollat ea a nobis.
Footnotes
Chapter 33 of 37