Skip to the text

Articulus 34

Quod cum magnanimitate et bono animo sit pugnandum pro causa justa.

TIMOR nimius et mentem et corpus debilitat; magnanimitas vero totum corroborat hominem, facitque eum et magna et ardua viriliter aggredi. Hinc bellatores immoderatum timorem in congressu debent abjicere et magnanimitatem assumere. Moderatus tamen et modicus timor bellatoribus utilis perhibetur, quum faciat hominem bene consiliativum, et ad vitandum pericula cautum ac diligentem. Bellatores quoque non debent adversarios suos nimis contemnere, ne improvise lædantur ab eis, dum se contra illos non muniunt nec satis custodiunt. Magnanimiter ergo, non præsumptuose aut ex elatione, inchoandum ac prosequendum est prælium, ut sit actus virtutis, non vitii.

Quumque pro causa rationabili præliari sit opus virtutum, cum delectatione fieri debet. Virtutes namque habent delectationes sibi annexas: unde, secundum Aristotelem, signum virtutis est delectatio fiens in opere. Præterea, pro causa justa pugnare, est multarum opus virtutum, ut dictum est:1 idcirco est meritorium vitæ æternæ; et qui taliter pugnans occumbit, salvatur. Idcirco secura lætaque mente pugnandum est.2 Propter quod ait Scriptura: Usque ad mortem certa pro justitia. Hinc Judas Machabæus bellatoribus suis dixit: Accingimini, et estote filii potentes, quoniam melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostræ.3

Postremo, universis pugnatoribus, principibus atque militibus advertendum atque pro posse sectandum est quod de victoriosissimo illo Juda et adjutoribus ejus primo Machabæorum libro sic legitur: Surrexit Judas Machabæus pro patre suo; et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israel cum lætitia. Et dilatavit gloriam populo suo; et induit se loricam ut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo. Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. Et persecutus est iniquos, perscrutans eos, et eos qui conturbabant populum suum succendit flammis.4 Et repulsi sunt omnes inimici ejus præ timore ipsius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt, et in sæculum memoria ejus in benedictione. Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et nominatus est usque ad novissimum terræ. Tales utique multi fuerunt in veteri novoque Testamento: quorum virtutes et gesta cunctis bellatoribus in exemplum clarissimum proponuntur.

Footnotes

  1. art. xxxii. ↩

  2. Eccli. IV, 33. ↩

  3. I Mach. III, 58, 59. ↩

  4. Ibid. 1-9. ↩

Chapter 34 of 37