Articulus 35
Quæ requirantur ad hoc quod bellum sit justum; et de diligentia inquirendi an bellum sit justum, antequam pugnetur aut succurratur.
AD hoc quod bellum sit justum, tria exiguntur, secundum doctores. Primum est auctoritas principis. Non enim licet privatæ personæ sua auctoritate bellum movere: quia jus suum in superioris sui judicio prosequi potest ac obtinere; nec ad personam privatam pertinet multitudinem convocare, quod ad bellum requitur. Unde super id quod ait Salvator, Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit, loquitur Augustinus:1 Ille accipit gladium, qui absque superiori et legitima potestate hoc agit. Quum ergo principibus cura reipublicæ sit commissa, intestinos atque extraneos hostes tenentur reprimere: quod sæpe per prælia fieri est necesse. Princeps quoque seu judex vel minister juste occidens hominem, non est homicida dicendus, quum asserat Augustinus: Quum homo juste occiditur, lex occidit, non tu homo judex. Secundo exigitur justa causa: ut paternæ aut debitæ hereditatis adeptio, communitatis defensio, fidei seu justitiæ tuitio sive defensio. Tertio requiritur recta intentio, quatenus bellum ad finem ordinetur honestum ac licitum, ut ad pacem communem, ad veram salutem, ad Dei honorem. Hinc a principis bellatorumque animo removendæ et prorsus abjiciendæ sunt nocendi cupiditas, ulciscendi ferocitas, implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, intentio opprimendi.
Præterea constat ex his, quod penitus illicita, vitiosa atque damnabilis sit illa consuetudo qua, aliquo illicite læso aut occiso, mox ejus propinqui se colligunt, et propria auctoritate pergunt ad ulciscendum quod factum est, vel in eo qui fecit hoc, vel in propinquis ipsius. Non enim sunt judices ejus qui forefecit, nec propinquorum ejus: ideo non secundum propriam voluntatem, sed juxta formam juris debent procedere, causamque suam judicibus ac superioribus suis proponere et expediendam committere. Præfatam ergo consuetudinem vitiosam principes a terris suis exstirpare tenentur: quia revera summe periculosa est, atque utriusque partis saluti omnino contraria. Nam magna inter eos invidia oritur, et quidam hinc inde improvise et imparati necantur: imo aliquando qui occidere optant ac satagunt, occiduntur æternaliterque damnantur. Denique ad omnem pertinet Christianum implere quod in Evangelio docet ac præcipit Christus: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Læsus igitur et cognati ejus tenentur vero et spirituali amore læsorem et ejus cognatos diligere: ideo obligantur culpam ejus dimittere. Debitam vero pœnam seu satisfactionem possunt secundum tenorem ac seriem juris exigere, ut observetur justitia, et in quantum expedit animæ ejus qui forefecit, ut in vita hac castigetur, et ne alii audeant talia perpetrare, atque ut paci reipublicæ provideatur.
Insuper, quum unus multipliciter involvatur, communicet seu particeps fiat peccati alterius, præsertim si ei in re injusta adsistat, consentiat aut succurrat: idcirco antequam subditi adjuvent principem suum in prælio, seu antequam communitas una aliam juvet aut principem ejus, provide sciscitentur ac pensent an is cui succurrere volunt justam habeat causam; et tunc non ex carnali amore, aut ex adversariorum rancore, aut cupiditate prædæ vel lucri, sed ex spirituali amore ac zelo justitiæ seu ex pietate succurrant. Quum etenim non solum sit mortale peccatum quidquid caritati Dei et proximi contrariatur, sed etiam quidquid directe repugnat justitiæ, et tanto peccata in proximum sint majora, quanto pluribus nocumenta inferuntur et quanto nocumenta sunt graviora: quis ergo queat effari quam grave peccatum sit, aliorum terram injuste invadere, deprædari, destruere, adipisci, totam communitatem contra Deum ac rationem turbare, infirmos pauperesque opprimere, contristare, et quasi ad desperationem blasphemiamque inducere, justos quoque affligere?
Præterea, dominus Guillelmus Antisiodorensis dicit, quod si rex aliquis jubeat populo suo expugnare aliquem quem populus scit esse innocentem, populus obedire tenetur, postquam judicatum est ab illis quorum est in regno judicare, videlicet a patribus, quod iste debeat expugnari: alias populus non tenetur. Verumtamen mihi videtur, quod si regis seu patrum aut quorumlibet aliorum judicium contineat manifestum inexcusabilemque errorem, subditi obedire non obligantur, nec debent. Alias excusarentur qui ex præcepto tyrannorum sanctos martyres occiderunt, imo et illi qui ex præcepto superiorum suorum Christum multipliciter afflixerunt ac crucifixerunt. Hinc S. Thomas testatur, quod subditi superiori suo obedire non tenentur uno modo propter præceptum potestatis majoris in contrarium.2
Footnotes
Chapter 35 of 37