Articulus 36
An liceat in bello uti insidiis; et utrum liceat diebus festis pugnare.
IN veteri legitur Testamento, videlicet in libro Josue et in libro Judicum, quod Deus præcepit populo Israel ponere insidias urbi Hai ac filiis Benjamin.12 Sed quum insidiæ ordinentur ad hostium deceptionem, quos oportet diligere, mirum alicui videri potest qualiter liceat in bello justo uti insidiis. Ideo advertendum quod dupliciter fallitur homo sive in verbo sive in facto. Primo, dum ei falsum quid dicitur, aut promissio non servatur. Et istud illicitum est, quia (ut in libro de Officiis ait Ambrosius) etiam inter hostes sunt pacta et fœdera observanda. Secundo quis fallitur, quia propositum seu conceptus aut opus alterius ei non panditur. Et istud interdum est licitum. Quemadmodum enim, juxta doctrinam magni et divini Dionysii, in sapientia fidei christianæ quædam secreta fidei incredulis occultantur, ne sanctum canibus detur;3 ita in arte rei militaris præcipuum est, ne consilia hostibus revelentur.
Præterea, si bellum convenienter differri non valeat, licitum erit diebus festivis justum prælium agere: alias pagani et impii diversa damna inferrent justis atque fidelibus festis diebus. Hinc primo libro Machabæorum habetur quemadmodum Judæi inter se statuerunt hostibus repugnare, si die sabbati, qui apud eos celebris fuit, invaderentur ab eis.4 Nam et festis diebus licet propriam vitam pugnando defendere, medicis quoque tunc licet mederi.
Footnotes
Chapter 36 of 37