Skip to the text

Articulus 37

De cautelis circa bellatores et in præliis provide observandis.

PUGNATURI contra se invicem varias vias excogitant et callidissimas subtilitates inveniunt, quibus adversarios suos circumvenire, dejicere ac sibi subjicere possint. Idcirco, ut ait Ægidius, expedit ut dux exercitus habeat descripta itinera regionum et intervalla locorum, qualitates quoque viarum, compendia, deverticula, montes, paludes et flumina exsistentia in viis per quas ducetur exercitus: imo melius esset quod universa præfata, quantum possibile est, haberet depicta, et sic quasi oculis ea adspiceret, ut exercitum suum tutius duceret. Insuper cautum est habere conductores viam bene scientes. Circa quos diligentia summa est adhibenda ne fallant: nam quidam principes cum exercitibus suis leguntur per conductores decepti. Hinc comminanda est eis mors, si se fraudulenter habuerint, et custodes circa eos ponendi sunt.

Præterea, ad ducem exercitus pertinet providere ne cum populo suo diu incedere seu morari cogatur in locis inaquosis seu aridis, ubi ex aquæ defectu, exercitui aut jumentis posset mors aut grande periculum imminere: quemadmodum quarto libro Regum legitur accidisse Josaphat regi Juda, et Joram regi Israel, regique Edom, qui per desertum pergentes contra Moabitas, ex aquæ perissent penuria, nisi Deus eis miraculose subvenisset per Eliseum prophetam.1

Amplius, adversarii victi, non sunt nimis angustiandi atque arctandi, præsertim quamdiu adhuc resistere valent: quia multoties accidit quod homines adversitatibus fracti pusillanimesque effecti, quum se conspiciunt nimis urgeri aut non posse evadere, resumunt audaciam, magnanimes fiunt atque fortissime præliantur. Hinc Abner princeps militiæ regis Israel, fugiens exercitum David regis, dixit ad Joab principem militiæ David: An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?2 Propterea, secundum doctores de materia ista scribentes, dum princeps conspicit se potentiorem, et suo exercitu se posse hostes includere, non sic eos includere debet ut nullam fugiendi eis aperturam relinquat, ne forsitan desperationis occasione animentur ad resistendum, plurimosque occidant. Hinc ait Ægidius : Pusillanimes dum valde formidant nec credunt se posse effugere, invadunt alios, fiuntque probi. Unde communiter dicitur : Qui nimis fugat timidum, vi cogit eum esse audacem. Sic et bruta communiter timent hominem, et nisi timerent ab homine lædi, raro aut nunquam invaderent eum, nisi fame forsan hoc facerent.

Præterea, justo Dei judicio sæpe contingit ut victores qui hostibus suis a se victis nimis feroces sunt, ab aliis ferociter opprimantur : sicut in libro Judicum Adonibezec rex, quum filii Israel amputassent sibi summitates manuum et pedum, dixit :3 Septuaginta reges, amputatis manuum et pedum summitatibus, sub mensa mea colligebant micas; sicut feci, sic reddidit mihi Dominus.

Insuper, bellatores non debent se nimis ab invicem separare, ne adversarii improvise irruant super eos, et antequam se mutuo possint juvare, percutiantur ab hostibus. Legitur de quodam strenuo ac provido pugnatore, quod quum post stragem suorum impugnaretur a tribus, cernens se illis tribus non posse simul resistere, simulavit se fugere, ut illos tres ab invicem separaret. Quumque unus illorum eum ceteris velocius insequeretur, convertens se, illum subito interemit. Rursusque fugam arripiens, secundum illorum præcurrentem eadem calliditate occidit. Postremo congressus cum tertio, illum etiam necavit. Idcirco qui alios insequuntur, prudenter currant, nec tantum a suis adjutoribus se elongent, ut ab eis satis tempestive juvari non queant si indiguerint.

Denique aptitudo loci multum prodest ad obtinendum triumphum. Observanda est quoque congruentia temporis, ne dux exercitus tunc ineat prælium dum habiturus esset ab opposito splendorem solis, aut ventum pulveres seu arenas contra suum exercitum excitantem. Hinc secundo libro Regum describitur quemadmodum inter exercitum David et inter exercitum filii ejus Absalonis commissum est prælium in saltu, et multo plures fuerunt de exercitu Absalonis quos saltus consumpsit, quam hi quos gladius voravit.45 Hinc ait Ægidius, quod equites melius se defendunt in campis, pedites vero in locis montuosis atque silvestribus.

Amplius, princeps et ejus exercitus non faciliter credere debent venienti de parte adversariorum et promittenti adsistentiam sibi. Sic enim David rex decepit Absalonem et ejus exercitum, mittendo ad illos amicum suum Chusai, ut promitteret adsistentiam illis :6 cujus consilio Absalon ejusque populus acquiescentes, devicti sunt, prout secundo Regum scribitur libro.

Iterum legitur, quod quodam tempore Francorum exercitus Longobardiam ingrediens, et ad Longobardorum tentoria tandem perveniens, invenit ea hominibus vacua, sed omnibus bonis et maxime vino plena; existimantesque Franci Longobardos ob timorem ipsorum fugisse, ingressi tentoria, repleverunt se cibo et potu, ac dormierunt. Porro Longobardi, qui callide simulaverant fugam, redeuntes et super Francos improvise ruentes, pene omnes trucidaverunt. Hanc calliditatem advertit Joram rex Israel, quum audiret tentoria hostium suorum Syrorum hominibus vacua, sed victualibus ac divitiis plena esse inventa, ut quarto Regum libro habetur.7

Postremo, Vegetius inter cautelas quibus utendum est contra hostes ponit et hanc, scilicet : seminare discordiam inter adversariorum exercitum, quatenus inter se discordando, debiliores fiant ad resistendum. Sed cautelam istam non commendat Ægidius, asserens eam bonis moribus repugnare. Verumtamen hoc non videtur satis resolute probatum. Non enim semper illicitum est inter alios seminare discordiam, quum beatissimus Paulus apostolus inter Pharisæos ac Sadducæos discordiam seminare legatur in Actibus Apostolorum.8 Idcirco sciendum, quod sicut illicitum est inter bene concordes discordiam seminare, sic licitum est inter male concordes seminare eamdem, ne id in quo male concordant sortiatur effectum.

Ex his innotescit quanta cautela, quanta diligentia atque prudentia necessariæ sint in bellis. Et si hoc ita se habet in corporalibus præliis pro corporum vita servanda, quanto magis in bello spirituali contra invisibiles hostes opus est diligentia summa, ad evadendum mortem æternæ miseriæ, atque ad obtinendum vitam gloriæ sempiternæ? Ad laudem et honorificentiam Regis universorum adorandi, gloriosi ac omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS LIBRI DE REGIMINE POLITIÆ.

Footnotes

  1. IV Reg. II, 9-20. ↩

  2. II Reg. II, 26. ↩

  3. Judic. 1, 6, ↩

  4. II Reg. xviii, 6. ↩

  5. II Reg. xviii, 8. ↩

  6. II Reg. xv, 32-37; XVI, 16-19; XVII, 5 et seq. ↩

  7. IV Reg. vii, 12. ↩

  8. Act. xxiii, 6-10. ↩

Chapter 37 of 37