Skip to the text

Proœmium

DE SACRAMENTO ALTARIS

ET MISSÆ CELEBRATIONE DIALOGUS

SACERDOS. — Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. I Cor. xi, 27.

Hoc tu, o divine Apostole, o Vas electionis, non per hominem neque ab hominibus Evangelium Christi edoctus, voce intonuisti terrifica.1234 Scimus te raptum fuisse usque ad tertium cœlum, in throno gloriæ, usque ad consistorium divinæ majestatis immensæ, non ad momentum aut horulam brevemve morulam, sed plane triduo illo quo eras non videns, neque manducans nec bibens.56 In raptu illo, quo et Deum sublimem clare per speciem crederis conspexisse, evangelicæ legis sapientiam revelatione didicisti superna, ex qua postea tempore opportuno verba protulisti atque conscripsisti jam tacta, in quibus cunctorum corda perterruisti vere fidelium. Quis enim fateri audebit se dignum ad hujus supersubstantialis panis divinique calicis sumptionem, quum et sacratissimus ille Sponsi amicus, consanguineus Salvatoris, fassus sit indignum se esse ad solvendum corrigiam calceamentorum illius? Quid igitur videtur restare, nisi decretum cessandi a communione dignissima, propositumque vitandi tam grande periculum, nec supercœlestia contrectare audere mysteria, angelicis quoque spiritibus admiranda, reverenda et incomprehensibilia, nisi ex alia parte tu, o Veritas sempiterna, diceres, Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis?7 Quid in hac perplexitate agam? quid eligam? Si accedo immaculatissimum ac superpræstantissimum sumere Agnum, suique sacri accipere sanguinis poculum, vereor reus fieri corporis et sanguinis Domini; si inde abstineo, expavesco vita gratiæ in præsenti vitaque gloriæ destitui in futuro. Angustiæ mihi sunt undique; sed melius est mihi mori quam aliquod horum incidere periculorum.8

VERITAS. — Quare mœrore consumeris?9 Numquid consiliarius non est tibi? Nonne ego sum magni consilii angelus, fons sapientiæ, Verbum Dei in excelsis, de quo ait Scriptura, Si quis indiget sapientia, postulet a Deo?1011 Si sol iste visibilis in suo orbe decurrens, lumine suo tenebras fugat ac nebulas, quanto magis Sol æternus, cujus communicabilitas et lux expers est finis, sua irradiatione et instructione mentem ab omni eruit perplexitatis ambiguo, ignorantiæ nubilo, fluctuanti formidine?1213 Accede ergo ad thronum gratiæ, accede et illuminare; invoca me in die tribulationis.14

SACERDOS. — Tu, Domine, qui ab exordio tua caritate ac pietate nos benignissime prævenisti nostram assumendo naturam, et quod de nostro assumpsisti, nobis liberalissime communicasti, impendendo ac relinquendo illud in medelam opemque multiplicem ac salutem, et tanti insuper sacramenti nos constituisti ministros, hac eadem tua dulcissima caritate ac copiosissima pietate, me anxium et afflictum nunc erudire digneris quid in prætacta perplexitate, scrupulositate atque formidine agendum sit mihi.15

1 Cor. xi, 28. VERITAS. — Nonne præinductis a te verbis Apostoli ipse mox addidit, Probet se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat? Quid est probare se, nisi conscientiam suam vigilanter discutere, expurgare, cordisque thalamum præparare, ornare, atque ad suscipiendum in eo Regem gloriæ, totis viribus exhibere condignum, considerata possibilitatis ac fragilitatis suæ mensura et proportione ad incomparabilem tanti excellentiam sacramenti? Præterea, antequam de præparatione hac prosequar, volo te profundius informare de imperscrutabilis sacramenti istius pretiosissima dignitate, et primo de ejus nominibus.

DE SACRAMENTO ALTARIS

ET MISSÆ CELEBRATIONE DIALOGUS¹

Footnotes

  1. Act. ix, 9. ↩

  2. II Cor. xii, 2, 4. ↩

  3. Galat. i, 1, 12. ↩

  4. Act. ix, 15. ↩

  5. Act. i, 27. ↩

  6. Joann. iii, 29. ↩

  7. Joann. vi, 54. ↩

  8. Dan. xiii, 22, 23. ↩

  9. Mich. iv, 9. ↩

  10. Is. ix, 6, juxta LXX; ↩

  11. Eccli. i, 5. ↩

  12. Hebr. iv, 16; ↩

  13. Jacob. i, 5. ↩

  14. Ps. xxxiii, 6. ↩

  15. Ps. xlxi, 15. ↩

Chapter 1 of 35