Skip to the text

Articulus 4

Qualiter sacramentum istud sit cibus et potus.

VERITAS. — Quemadmodum in Evangelio dixi, caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Ego qui irrationalibus necessaria vitæ provideo (sicut legisti: Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes eo quod non habeant cibos?12 Et rursus: Qui dat jumentis escam ipsorum.3 Quod in Evangelio quoque contestor: Respicite, inquiens, volatilia cœli, quia non serunt, neque congregant in horrea; et Pater vester cœlestis pascit ea): ego, inquam, hoc agens, rationalibus creaturis non desum; et sicut corpora, ita et animas rationales multiplicibus, exquisitis, nobilissimis pasco eduliis, utputa supernaturalibus et infusis virtutibus, donis, eorumque actibus et delectationibus spiritualibus illis annexis formaliterque inhærentibus, ecclesiasticis etiam sacramentis, potissime pretiosissimo corpore et sanguine meo. Et quoniam cibum et potum oportet vere realiter cibato ac potato uniri, corpus meum et sanguis in hoc sacramento substantialiter continentur: verumtamen a suscipiente non alterantur, nec in ipsum mutantur, imo potius illum mutant in se. Itaque, sicut divinitatis meæ fruitione nutrio cives supernos, sic corporis et sanguinis mei sumptione sub sensibilium velamine specierum, alo nunc viatores. Et quoniam cibus et potus iste est animæ spiritualis, ideo invisibiliter adest, non corporali dimensivoque modo. Et sumitur fide, non evidenti cognitione, quoniam anima est viatrix, non evidens per speciem contemplatrix. Incorporat quoque hic cibus Christo et mystico corpori ejus.

Præterea, quum sit animæ cibus, ea quæ alimenta corporea operantur in corpore, hic cibus ac potus spiritualiter agunt in anima. Porro cibus ac potus corporales sumuntur, ne calor naturalis ab humido consumatur radicali, suntque medicina contra quotidianam afflictionem famis ac sitis: sic divinissima Eucharistia est sumenda, ne vivificus calor caritatis a profluvio sensualium affectionum atque humoribus concupiscentiarum infrigidetur aut extinguatur, et valet contra inediam spiritualem ex defectu internæ refectionis ac confortationis evenientem. Quemadmodum etiam potus refrigerat, et bonam facit digestionem; ita hoc sacramentum contra ardorem male inflammantium desideriorum ac vitiorum facit temperamentum, et mentem reddit idoneam ad exstirpandum superflua, vehementiam quoque sanctarum affectionum ad dilecti claram et contentativam præsentiam, moderatur ac consolatur, eo quod dilectus vere (quamvis invisibiliter) præsens jam habetur. Præterea, sicut alimonia corporalis contra vacuitatem stomachum replet, sic Eucharistia contra inanium cogitationum et illicitarum affectionum vanitatem cor implet ad meditandum ac appetendum salubria, ut tempus omne fructuose expendatur, fiatque homo instar Sanctorum plenus dierum. Breviterque, sicut alimonia illa corporea vitam conservat, vires roborat, corpus sustentat, et hominem usque ad perfectam facit excrescere atque pertingere quantitatem, bonam quoque ac hilarem facit dispositionem in mente et corpore; sic cibus ille cœlestis hominem conservat in vita gratiæ, confortat potentias animæ, et hominem facit omni die proficere, sicque ad virtutum perfectionem perducit, et mente ac corpore in Deo lætificat, juxta quod scriptum est: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.4 Denique, sicut manna, Eucharistiæ hujus figura, justis ac gratis contulit omnis saporis suavitatem, sic mystica ista refectio facit hominem delectabiliter occupari et exerceri, non solum in una virtute, imo magis in universis virtutibus, ita quod cum interni saporis dulcedine orat, meditatur, abstinet, mansuescit, seque humiliat.

SACERDOS. — Heu! me miserum, Domine Deus, qui toties cibum hunc et potum sumpsi divinum, et nihilo minus adhuc spiritualiter aridus sum et macer, nimiumque pusillus, ac spiritualium expers deliciarum, imo ad irrationabiles passionum motus adhuc infeliciter damnabiliterque proclivis.

VERITAS. — Quidquid sit de te, hoc illis contingit qui, ut dixit Apostolus, non dijudicant corpus Domini, qui exquisitius corpus suum vestibus exornarent, atque forinsecus morigeratius se haberent, si a magnatibus sæculi hujus essent ad prandium invitati et cum illis residerent ad mensam, quam animam suam ornent actibus virtuosis ac reverentiali intus modestia, dum ad reverendum altare, ad mensam Regis cœlestis, ad Eucharistiæ angelis adorandæ sumptionem sunt accessuri: ideo decrescunt magis quam crescant. Hæc quippe alimonia ac medela non operatur in accipiente ut corporea medicina agensque naturale, sed juxta datoris ac medentis arbitrium, et suscipientis præparationem ac meritum.

SACERDOS. — De vera et salutari præparatione ad celebrandum ac communicandum, infra, ut spero, loqueris; nunc ceterorum nominum hujus sacramenti, si placet, exprime rationes.

Footnotes

  1. Ps. cxv. 1. ↩

  2. Job xiv. 41. ↩

  3. Matth. 5. 26. ↩

    1. lxxxiii, 23. sp. xvi, 24. D.
    ↩

Chapter 5 of 35