Articulus 17
Quid sit devotio, et de devotione ad celebrandum requisita et sufficiente.
VERITAS. — Quid sit devotio, aliunde potes agnoscere. Ipsa quippe actus est latriæ, utputa promptitudo seu prompta quædam affectio voluntatis ad ea quæ Dei sunt, hoc est ad exsequendum actus et opera cultus divini. Est enim devotio actus latriæ, quæ est virtus moralis Deo cultum cærimoniamque impendens. Itaque actus latriæ sunt devotio, votum, oratio, adoratio, laudatio Dei, celebratio, oblatio decimarum et primitiarum aliorumque munerum quæ Deo offeruntur, ac alii actus cærimoniales qui Deo in suo exhibentur obsequio, ut thurificatio, genuflexio, prostratio, inclinatio.
Si ergo vis scire an veram habeas devotionem, intus te discute, an ex sincero cordis affectu detesteris, abhorreas ac devites quidquid scis esse contra præcepta Dei et vicariorum ipsius, superiorum tuorum (de quibus locutus sum :1 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit), hoc est, si omne mortale peccatum cum debita diligentia vites, et de eo quod contingit tibi, ex corde pœniteas, confitearis, satisfacias, et tam illud quam omne mortale semper vitare toto posse proponas. Istud inter omnia signa hujus rei est verius atque securius signum quod homo sit in caritate et gratia, veramque habeat devotionem. Cetera quædam signa incerta sunt : ut quidam sensibilis fervor, lacrimatio; alacritas quoque in quibusdam actibus ex suo genere bonis, ut quod aliqui visitent libenter ecclesiam, multum orent, eleemosynas largiantur, in sermocinationibus lacrimentur, quorum nihilo minus corda interius sunt infecta quibusdam vitiosis affectibus, et mortali vitio aliquo irretita. Etenim aliqui tales avari sunt, quidam ambitiosi; quidam ad temeraria judicia, detractiones, contentiones, prædominantemve iram aut impatientiam, seu consimilia mala proni, nec inimicos suos spiritualiter amant, nec ita stant coram Deo per caritatem ordinatam, quod mallent mori et cuncta quæ habent amittere, quam mortaliter peccare.
SACERDOS. — Manifesta doctrina, sed ardua. Et si, imo et quia ista ita se habent, non videntur stare definitiones illæ seu descriptiones dicentium, quod devotio est fervor bonæ voluntatis per certa patens indicia; et rursus: Devotio est quædam cordis teneritudo qua quis de facili in lacrimas resolvitur.
VERITAS. — Diversæ sunt species seu modi definitionis. Nam quædam datur per essentialia, ut quum dicitur, Homo est animal rationale, et, Ira est appetitus vindictæ propter parvipensionem aut offensam; quædam per causam, ut quum dicitur, Dies est latio solis super horizontem, quia ex motione solis in hemisphærio nostro dies causatur, qui tamen non est proprie motus seu latio solis, sed pars temporis; quædam per effectum. Itaque definitio devotionis jam assignata a me, per essentialia datur. Illa vero qua dicitur, Devotio est fervor bonæ voluntatis, datur per causam: quoniam fervor virtuosæ voluntatis, qui fervor actus est caritatis, est proxima causa devotionis. Porro, quum dicitur, Devotio est quædam cordis teneritudo, datur per effectum: quoniam ex devotione assidua, præsertim sensibili, causatur in homine quædam mollities cordis, qua quis ex devotione faciliter plorat. Et possunt salvari hæ duæ descriptiones, sumendo bonam voluntatem pro voluntate quæ bona est bonitate gratiæ, et non solum bonitate naturæ, sive ex genere; fervorem quoque accipiendo pro affectu caritatis intenso in superiori animæ parte. Nam quantumcumque remissa seu imperfecta sit caritas, ipsa tamen major et fortior est quam quæcumque cupiditas, ut super illud legisti, Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti: Minima caritas major est quam cupiditas maxima.2 Qui enim ex caritate diligit Deum, quantumcumque imperfecte diligat eum, tamen plus diligit eum quam amet se ipsum et totum universum: alias non diligeret Deum ex caritate, imo in mortali esset peccato, quum hoc sit caritatis præceptum, toto corde diligere Deum.34 Sicque actualis dilectio ex caritate incipientium immediate elicita ac procedens, est intensa seu fortis affectio respectu debiliorum affectuum, quamvis remissa sit respectu actualis dilectionis procedentis ex caritate proficientium, potissime perfectorum.
SACERDOS. — Ista videntur experientiæ obviare: siquidem experientia docet, quod aliqui carnales et cupidi multo intensius atque ferventius afficiuntur ad carnalia et terrena, quam aliqui boni ad Deum: imo et aliqui exsistentes in caritate videntur nonnunquam majori impetu affici ad creata quam ad Creatorem.
VERITAS. — Aliquis dicitur ad aliquid affici magis aut minus dupliciter. Primo, appretiative: et ita quicumque diligit Deum, quantumlibet remisse diligat eum, tamen appretiative diligit eum plus quam se ipsum et cuncta creata. Imo et plus taliter diligit Deum, quam quicumque amator mundi aut carnis amet carnalia et mundana: etenim talis amator, quamvis insanus, mallet carnalia et mundana relinquere, quam sua vita privari. Secundo, dicitur aliquis affici magis aut minus ad aliquid perceptibiliter, seu perceptibili atque sensibili quodam affectu, vehementi impetu aut fervore: et ita non est necesse ad Deum plus affici, quanquam viri perfecti communiter etiam hoc modo plus afficiantur ad Deum; in aliis autem affectiones caritatis in superiori vi affectiva non sunt generaliter ita perceptibiles perceptibiliterque intensæ, sicut affectiones inferioris appetitivæ.
SACERDOS. — Placent hæc valde. Sed precor diffusius mihi exponi qualiter fervor caritatis sit proxima causa devotionis, præsertim quum juxta præhabita devotio sit latriæ actus, et ita videatur immediate ex latria emanare: imo rursus apparet quod immediate ex aliqua apprehensione cognitiva seu cognitione nascatur, sicut et ipsa dilectio.
VERITAS. — Utilis quæstio, objectionesque bonæ: ad quarum claram solutionem oportet paululum immorari. Itaque scito quod devotio ex latria oritur immediate elicitive, quemadmodum et ceteri actus virtuosi ex propriis illis virtutibus quarum sunt proprii actus. Porro ex fervore caritatis procedit immediate imperialiter, quoniam caritas, quum sit excellentissima virtus et omnium finis virtutum, ceteras movet virtutes imperative ad suos actus : caritas, inquam, seu actualis dilectio, id est voluntas per caritatem dilectionemque actualem. Denique, quum latria exsistat pars subjectiva seu species justitiæ, et inter virtutes morales propinquissima caritati, ideo subjectum latriæ dicitur esse voluntas, sicut et caritatis atque justitiæ. Voluntas vero de se cæca censetur, quoniam ejus ex se ipsa non est cognoscere ; ideo directione et illuminatione indiget rationis ac discretionis : propter quod objectum voluntatis est bonum intellectum, id est intellectualiter apprehensum seu cognitum. Hinc actus virtutum exsistentium subjective in voluntate, procedunt immediate ex quadam cognitione, non elicitive sicut ex propriis suis virtutibus, nec taliter imperative sicut ex caritate, sed directive atque vialiter, ita quod cognitio quasi per modum viæ ducit virtutes illas ad actus ipsarum, et ipsos actus hoc modo producit.
SACERDOS. — Clara et doctrinalis responsio, ex qua elucescit qualiter devotio et dilectio diversimode dicantur procedere ex latria et caritate atque cognitione. Verum ex his declarare digneris propositum, utputa quæ devotio ad celebrandum requisita sufficiensque consistat.
VERITAS. — Quidquid ex caritate procedit, meritorium perhibetur vitæ æternæ, Deoque acceptum. Ad celebrandum ergo meritorie, sufficit et item requiritur quod celebrans exsistat in caritate, et ex caritate ad celebrandum moveatur ac procedat : quæ interior motio sit promptitudo aliqua voluntatis ad opus illud cultus divini. Celebratio namque est actus tam privilegiatus, divinus ac eminens, quod ad eam exigitur actualis devotio, quæ caritatem ejusque actum, et quamdam Dei contemplationem aut saltem considerationem includit. Christus quippe sacramenti hujus frequentationem, hoc est celebrationem, instituendo, præcepit Apostolis, et in eorum persona cunctis presbyteris :5 Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis, id est in commemorationem amorosam ac devotam eximiæ caritatis meæ ad vos, et acerbissimæ meæ passionis pro vobis.6
SACERDOS. — Ex hoc videtur quod celebrans peccat mortaliter, si verba consecrationis legat cum notabili distractione aut sine actuali devotione, vel etiam alia Missæ seu canonis verba.
VERITAS. — Præcepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper. Quamvis ergo ad celebrationem requirantur dilectio, attentio, seu devotio actualis, non tamen ad quamlibet Missæ partem. Hinc, si ex fragilitate contingat distractio in quacumque celebrationis parte, non mox incurritur peccatum mortale ; sed celebrans valde debet attendere ne ex incustodia visus aut irrefrenatione auditus, aut alio modo, causa vel occasione culpabili, distractionem evagationemque mentis incurrat, et item ne (quod absit) distractioni irrefrenate aut notabiliter immoretur : alioqui tam incustodite et distracte se posset habere in celebrando, quod peccaret mortaliter, et caritatem quam ante vel in accessu habuerat, perderet. Tenetur ergo sacerdos in celebratione bonam et specialem timoratamque diligentiam adhibere ut attente, devote ac reverenter se habeat, et se a distractione compescat.
SACERDOS. — Non sic puto devotionem ad celebrationem requiri, quod non fiat vera celebratio et consecratio si desit devotio.
VERITAS. — Recte existimas. Nec etiam ideo dicitur requiri devotio ac esse in caritate quoniam aliter non esset celebratio ipsa meritoria, sed quoniam celebrans ipse peccat mortaliter, nisi in celebratione actualiter sit devotus et in caritate exsistens, eo ipso quo sine devotione et caritate est celebrans.
SACERDOS. — Quæ est devotio supererogationis, quam decet sacerdotem in celebratione habere? et an devotio semper oriatur ex Dei amore?
VERITAS. — Duo notabilia sciscitaris, ad quæ tibi in duobus sequentibus respondebo articulis.
Footnotes
Chapter 18 of 35