Skip to the text

Articulus 15

Quod tota conversatio sacerdotis debet esse continua ac realis præparatio ad celebrationem, et gratiarum actio pro beneficiis Dei.

VERITAS. — Non sufficit Omnipotenti laus et honoratio oris, nisi ex sinceritate et devotione prodeat mentis, virtuosisque actibus decoretur. Si igitur, o sacerdos, sapienter attendas quanta sit hujus excellentia, sanctitas ac dignitas sacramenti, confestim fateberis te non posse cor tuum sufficienter ad ejus susceptionem disponere, neque pro suscepta communione satis posse regratiari, etiam si mille vixeris annis, et die ac nocte sine interruptione ac cessatione totis viribus te præpares ad celebrandum, et gratias agas pro susceptione ac collatione muneris tanti.1 Quid itaque restat, nisi ut omne quod tibi in his possibile est facias, et tamen nihil condignum fecisse te recognoscas per respectum ad incomparabilem excellentiam Sacramenti? Itaque, quum non sit conveniens contrariorum, dissimilium discordantiumque conjunctio, sed eorum quibus est concors voluntas, dispositio apta, conformatio bona, et Dominus ac Salvator, qui in hoc sacramento verissime continetur, sit secundum suam deitatem essentialiter et infinite purus ac sanctus, fons omnis virtutis, et tanto plus odiens iniquitatem quanto in se ipso sanctior, justior sapientiorque consistit; certum est te tanto aptiorem et digniorem exsistere ad celebrandum et sumendum hoc cœleste mysterium, superdignissimum sacramentum, quanto ab omni negligentia, ingratitudine, levitate, distractione, irreverentia et peccato immunior fueris, et rursus tanto ineptiorem indignioremque ad celebrandum esse te noveris, quanto his malis magis es subditus. Quum ergo quotidie aut frequenter sis celebrans, oportet te indesinenter, omni2 hora, die ac nocte, esse sollicitum, providum ac ferventem, ne quid culpæ inveniatur in te per quam indignus aut minus dignus ad celebrandum exsistas, aut ingratus seu minus gratus de beneficiis tantis.

Erubesce mente non pura, frigido corde, sine reverentia, sanctitate et fervore ad Sanctum Sanctorum accedere, Fonti infinitæ munditiæ te unire, Unigenitum Dei suscipere, Deum ac Judicem tuum sine debita veneratione tractare: imo, quo frequentius celebras, eo devotius magisque timorate, reverenter et amorose habere te satage. Jugiter ergo dic tibi ipsi in corde tuo: Ecce hodie aut in brevi Deo celebrabis propitio, aut celebrasti: ubi est præparatio et gratiarum actio tua? ubi profectus et fructus tanti mysterii? Noli hospitem tantum offendere; noli tam infinitæ bonitati, caritati, dignationi, misericordiæ et beneficentiæ ejus ingratus consistere. O, si a rege terreno aut præsule magno esses invitatus, quam humiliter et decenter ad mensam ejus accederes! quam invite eum in ipsa convivatione offenderes! quantas dignationi ejus ageres gratias! imo et de cetero plus solito ei placere curares, quamvis parvi esset valoris quod tibi ad vescendum proponeret. Cur ergo Regi sæculorum immortali, invisibili3, vero Deo, Dei Filio incarnato, te ad suam mensam quotidie invitanti, suscipienti, suoque corpore et sanguine te reficienti, non amplius verecundaris ac refugis ingratus esse, a quo etiam omnem alium accipis cibum ac potum, et quidquid habes et es? Itaque toto corde et toto conatu animæ tuæ labora huic altissimo Domino, gratiosissimo amatori et liberalissimo refectori, et Deo totius salutis tuæ quotidie magis ac magis placere, ferventius ac stabilius adhærere, perfectius obsequi, et ipsum intra te indesinenter brachiis sincerissimæ caritatis amplecti.

SACERDOS. — O Deus dulcissime, desiderio meo copiose satisfecisti, de præparatione ad celebrationem, et de attentione habenda in ea, atque de gratiarum actione postea exsolvenda me taliter instruendo. Verumtamen precor humiliter plenius informari de qualitate devotionis et actuali attentione elevationeque mentis in celebratione habenda, et an necesse sit sensibilem ac sensibiliter dulcem habere devotionem, ad quam aliquando indispositum et quasi impotentem me ipsum invenio.

VERITAS. — De hoc te erudire non desinam. Nihilo minus prius breviter tibi tangam quatuor ante celebrationem consideranda, ad quæ quædam alia referuntur quæ a quibusdam ponuntur.

Footnotes

  1. Jacob. ii, 10. ↩

  2. I Tim. iii, 2-4. ↩

  3. 1 Tim. 1, 17. ↩

Chapter 16 of 35