Articulus 11
De dignitate Sacramenti altaris.
VERITAS. — Ad declarandam sacramenti Eucharistiæ dignitatem omnia pene hucusque introducta conspice pertinere. Quamvis enim panis in corpus et vinum in sanguinem convertantur directe, tamen, ut dixi tibi, ex concomitantia, tam sub speciebus panis quam vini post consecrationem totus Christus perfecte ac integre continetur ac Patri offertur. Attamen, sicut Christo secundum assumptam humanitatem, non secundum suam divinam naturam, competebat promereri, pati, satisfacere, ita et offerri; efficaciam vero et idoneitatem promerendi tam infinite et satisfaciendi pro universis tam plene, habuit ex immediata et hypostatica seu personali unione cum natura divina. Itaque in Sacramento totus Christus, Deus et homo, continetur, sumitur et offertur.
Et nosti quod Christus secundum naturam divinam sit Deo Patri vere æqualis, ideoque infinitæ penitus dignitatis, excellentiæ, sanctitatis ac majestatis. Porro secundum naturam humanam ut deitati ita unitam, dignior est Deoque carior quam totum residuum universum. Deus quippe tanto plus diligit creaturam quanto majora et plura bona tribuit ei. Quum ergo Verbum æternum communicaverit naturæ humanæ quam assumpsit suum esse increatum, personale, suppositans eam in illo eodem esse in quo ipsum Verbum æternum æternaliter est subsistens; innotescit quod majus bonum communicavit et dedit ei quam ceteris cunctis creatis simul acceptis, et quam totum universum exsistit. Insuper gratiam habitualem quodammodo infinitam præstitit animæ Christi, id est tam magnam quod mens creata capax non est gratiæ amplioris. Et idem dicendum de virtutibus et donis actibusque eorum, atque de donis et bonis gloriæ, animæ Christi collatis ab exordio suæ creationis, quantum ad vires suas superiores, in tanta excellentia quod creatura non est capax talium in plenitudine exuberiori. Et quamvis beatissimæ Virginis sanctitas, beatitudo et gloria inæstimabiliter major ac plenior sit felicitate et gloria cujuslibet Sancti in patria, secundum quod decuit veram Matrem veri Dei, vere comparentalem Deo Patri, quasi incomparabiliter et vere ineffabiliter a Deo honorari, repleri, ditari, beatificari ac sublimari præ unoquoque Dei ministro; attamen gratia, sanctitas, perfectio, beatitudo et gloria humanitatis Christi inenarrabiliter plus transcendit perfectionem, sanctitatem et gloriam suæ dignissimæ Genitricis, quam perfectio atque felicitas Deiferæ Virginis gratiam et gloriam cujuslibet Beati.
SACERDOS. — Horum consideratio me perterret. Nempe ex his facile est considerare quam incomprehensibilis sit hujus supervenerandissimi dignitas sacramenti. Quo pensato, simulque propria indignitate, vilitate et omni pravitate pensatis, quid mirum si horrore concutior, quia (ut vereor) toties indigne accessi, et ne denuo me contingat indigne accedere pertimesco? Et tamen hæc ipsa quæ nunc audio, aliquando legi; sed, proh dolor! ea ut debui non perpendi. Certe agnosco et fateor quod tu, Domine Jesu Christe, unigenite Patris æterni, non minus gloriosus es, non minus splendes ac radias, non minus a sanctis angelis adoraris in manibus sacerdotis, quam in sinu et dextera Dei Patris. Non minus reverenter et pure dignus es contrectari ac sumi in Sacramento, quam in cœlo empyreo: imo quo te magis dignanter ad nostram parvitatem inclinas, eo cum præcordialiori gratiarum actione et reverentia es sumendus. Heu! mi Domine, quid hic dicam? Amantissima et præclarissima Mater tua te adhuc infantulum ex se natum, cum reverentiali quodam timore, cum ingenti reverentia, in suo mundissimo gremio fovit, adspexit, atque ad virginea sua ubera tenuit, non de materna auctoritate, non de singularissimo privilegio sibi collato, non de incomparabili sua sanctitate et gratia summa immoderate præsumens, teque vicissim vix tangere audens. Sic et consanguineus tuus præco, Præcursor eximius, quo, te teste, inter natos mulierum major non surrexit, te baptizare exhorruit, imo tibi in minimo obsequi se fatebatur indignum.12 Et ego transgressor vilissimus, toties tam intimorate, tam impure ac frigide ad celebranda tua sacratissima mysteria adii, tam indispositus te tractavi, tam indigne suscepi, et postea exstiti tam ingratus, incustoditus, tamque celeriter recidivans.3
VERITAS. — Rite concludis, et sapienter consideras; nec de sacramenti hujus dignitate et eminentia oportet me prosequi plura.
SACERDOS. — Non, Domine mi. Sed ego de hac tua inæstimabili ad nos caritate, dignatione, munificentia miror, et nolo mirari; sed sicut motus majores expellunt minores, sic admiratio major extrudit minorem. Dum namque attendo quod genus humanum defectuosum, declive ac fragile, ad tuæ superessentialis deitatis claram intuitionem beatificamque plasmasti fruitionem, non apparet mihi adeo admirandum quod eis in isto exsilio te sic ad tempus tradis velatum, quibus paulo post in cœlesti palatio trades te revelatum ad intuendum supernaturaliter, clare, per speciem, indesinenter, ad perfruendum dulcissime, sempiternaliter, ad possidendum tutissime cum hereditaria contentatione: et illud in valle hac lacrimarum, ad subventionem ac meritum; hoc in patria, ad glorificationem et præmium.
VERITAS. — Beati quos paracletus Spiritus Sanctus a me procedens, ita de lege Dei docuerit sicut nunc te unctio docet, si tamen ipsi et tu in gratia ista cum prompta obedientia ac finali perseverantia persistatis;45 si autem projeceris Deum a te, projiciet te a se in æternum.6
SACERDOS. — Ab utraque projectione ista præservet me incessanter gratia et pietas tua immensa.
Footnotes
Chapter 12 of 35