Articulus 19
An devotio semper oriatur ex Dei amore.
VERITAS. — Caritas habitualis, qua Deus proximusque diliguntur, una et eadem est numero in eodem amante; actus vero distincti sunt. Porro devotio, quæ est promptitudo animi ad cultum divini obsequii, quamvis principaliter profluat ex Dei amore, in quantum ipse Deus gloriosus et sanctus in se et propter se omni cultu et reverentia prorsus dignissimus est, nihilo minus etiam sæpe procedit ex spirituali et actuali dilectione sui ipsius, dum homo desiderio suæ salutis se actibus mancipat cultus divini, et ex consideratione suæ infirmitatis, culpæ et insufficientiæ, ad misericordiam Dei confugit orando, ac ceteros quosdam actus latriæ exercendo, consimiliter ex caritate et zelo salutis proximorum, potissime subditorum, ita agendo.
SACERDOS. — Si devotio ista ex propriæ infirmitatis, culpæ ac indigentiæ consideratione procedit, videtur potius annexam habere tristitiam et dolorem quam alacritatem et gaudium.
VERITAS. — In quantum ex hujus considerationis prodit radice, ita est sicut tangis: quoniam consideratio propriorum periculorum, vitiorum, infirmitatum et miseriarum, directe et ex sua natura est doloris atque tristitiæ inductiva. Verum ex consequenti est alacritatis, consolationis ac gaudii causativa, in quantum homo ad Deum confugiendo et ejus misericordiam implorando, tam ex consideratione pietatis divinæ quam ex spe et confidentia veniæ, gratiæ ac gloriæ impetrandæ delectatur in Domino, et regratiatur ei quod hucusque sibi pepercerit.
SACERDOS. — Habetne etiam devotio ista annexum mœrorem, secundum quod ex Dei procedit amore? Et apparet quod non, quia ex tanti boni apprehensione non videtur mœror oriri. Unde et scriptum est: Memor fui Dei, et delectatus sum.1
VERITAS.2 — Scriptum est etiam: Amore langueo;3 itemque: Caritate vulnerata sum. Hinc pallor et macies signa sunt amoris. Itaque dico, quod consideratio Dei et proprietatum attributorumque ejus, videlicet divinæ bonitatis, sapientiæ, misericordiæ, justitiæ, directe et per se est causa lætitiæ, et ratio gaudii spiritualis, quum gaudium sit diffusio animi in apprehensione boni, ipsaque delectatio oriatur ex conjunctione potentiæ cum objecto convenienti : Deus autem convenientissimum est objectum; intellectus quoque et voluntas, quibus ei conjungeris, sunt supremæ vires animæ. Indirecte tamen ac secundario et per accidens, consideratio boni tam infiniti et superamabilissimi parit mœrorem, ruborem, dolorem, timorem, vulnerationem atque languorem, in quantum apprehenditur ut potius adhuc absens quam præsens, et ut nondum adeptum nec visum per speciem, denuo ut intuens et cognoscens omnia mala tua, et ut terribilis judex, nil mali impunitum relinquens: sic enim consideratio ejus ingerit tibi de tuis malitiis, et sua intuitione, præsentia atque justitia, erubescentiam ac horrorem; et in quantum nondum frueris tanto bono, et desideratissimum ac superdilectissimum bonum illud nondum clare vides ut cupis, nec ipsum tam reverenter perfecteque colis ut decet et affectas, ita dilectio ejus causat in te tristitiam, imo et vehemency desiderii ex dilatione inducit languorem ac vulnerationem, quemadmodum psallis: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, etc. Et denuo: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Interim, quoniam actus latriæ directe circa Deum versantur et excellentis sunt dignitatis, idcirco in ipsis communiter ac directe grandis consolatio alacritasque consistit. Propter quod apostolus Jacobus consulit ac hortatur: Tristatur aliquis vestrum? oret æquo animo, et psallat. Psalmographus quoque: Exsultabunt (inquit) labia mea quum cantavero tibi; et rursus: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea.
SACERDOS. — De his, o Veritas adoranda, me piissime instruxisti, et qualiter ante celebrationem, in ea et post eam me habere debeam, gratiosissime informasti. Nunc de effectibus superpræstantissimi Sacramenti cupio plenius edoceri: aliqua quidem inde jam expressisti, sed de tanta re diffusius deprecor instrui.
Footnotes
Chapter 20 of 35