Skip to the text

Articulus 23

Commendatio sacramenti hujus ad celebrandum et communicandum alliciens.

SACERDOS. — Deflenda est nostra perversitas, ingratitudo, insipientia, negligentia, torpor, acedia, quod ad tam superdignissimi sacramenti celebrationem et sanctam communionem non magis afficimur, tam faciliter abstinemus, tam parum nos præparamus. Heu, heu! homo quum in honore esset, non intellexit. Fastidimus manna cœleste, quoniam ejus præfatos fructus saluberrimosque effectus non experimur : et hoc, quoniam imparati accedere ad Deum majestatis ac gloriæ sine decenti reverentia et casto timore non veremur. Non consideramus mirabilia legis Dei; non contemplamur altitudinem consilii sapientiæ superexcellentissimæ et superdulcissimæ Trinitatis super modo salvationis generis humani, nec rationabilissimam atque pulcherrimam connexionem eorum quæ credimus, quorum unumquodque per se acceptum, quamvis mirabiliter sonet, et filiis sæculi hujus, sapientibus mundi, quasi incredibile videatur, tamen dum omnia comportantur, cunctaque sacræ fidei argumenta rite pensantur, et credendorum connexio, consonantia, sublimitas, spiritualitas attenduntur, nil verius, nil profundius, nil rationabilius vel potius superrationabilius christianæ fidei theoria consistit.

Oportet ergo ad cor altum accedere ac desuper illustrari, sicut et totum quod credimus, super hominem prorsus est, et supernaturalibus fundamentis innititur, supernaturalibus rationibus comprobatur :1 quo facto, ex sententia dicere fas erit, imo ex plenitudine fidei præ admiratione nimiæ credibilitatis credendorum dicetur : Testimonia tua, Domine, credibilia facta sunt nimis.2 O dignissimum sacramentum ab exordio mundi typice præsignatum per sacrificia legis naturæ, in oblationibus Patriarcharum præfiguratum, a Prophetis prænuntiatum, ab ipsomet Deo incarnato institutum ac sumptum, a gloriosis Apostolis prosecutum, ab innumerabilibus Sanctis evangelicæ legis continuatum, per innumerabilia miracula declaratum ! Tu hostia vere pacifica, juge sacrificium, munda et summe accepta oblatio, æstuantissimum holocaustum ; universalis efficacissima medicina, indeficiens panis, saluberrima animarum refectio ; reconciliatio nostra, viaticum ad gloriam perductivum ; dejectio dæmonum, honorificentia angelorum ; liberalissimum munus, altissimum contemplationis objectum, opulentissimus thesaurus Ecclesiæ, incomprehensibile bonum ; finis et consummatio legis scriptæ, exordium cultus sacrosanctæ Ecclesiæ. Tu sacramentum sacramentorum, sacrificium sacrificiorum, remedium remediorum ; summe desiderandum, æstuantissime diligendum, reverendissime celebrandum, devotissime semper colendum, timoratissime adorandum, cunctis præconiis prosequendum, omni gratiarum actione dignissimum. Tu memoriale dulcissimum ; arrha salutis humanæ, pignus hereditatis æternæ, futuræ felicitatis amandum præludium ; dos sponsæ, subarrhatio mentis devotæ ; triumphantis ac militantis Ecclesiæ suavissimum et indissolubile glutinum, commune deliciosissimumque objectum, hic tectum ac creditum, ibi detectum et visum.

Attende, o anima mea, perpende, o omnis sacerdos, considera, o quilibet Christiane, quanta tibi concessa est gratia, quanta gloria contributa, non solum cum Christo miscere colloquia, non solum verbis in orando et laudando tuum alloqui Creatorem, non solum spe sancta fulciri pertingendi ad illum in patria, sed etiam in hac via, in isto exsilio tam vere et mirabiliter eum habere præsentem ; corpus ejus et sanguinem potentissime consecrare, ac per hoc, totum quasi ad libitum præsentem habere ; manibus Verbum æternum humanatum tractare, ore suscipere ac tenere, et intra te jugiter spiritualiter conservare.

O mens fidelis, o anima christiana, si vere Sponsi cœlestis es sponsa, si tuum diligis Creatorem, si tuo grata es Salvatori, si vere honorare appetis Dominum dignitatis ac gloriæ penitus infinitæ, noli negligere, adorna sine dilatione thalamum cordis tui omni humilitate, compunctione, mansuetudine, puritate, omni custodia et fervore, omni virtute, dono, profectu et aviditate superna : sicque Deo, sponso, creatori, salvatori ac judici tuo occurre, prosternere et arride ; ipsum brachiis caritatis amplectere, ore cordis deosculare, cum summa reverentia suscipe, intra te incessanter tenere enitere ; ipsum exora, lauda, et pro tota Ecclesia, pro vivis ac mortuis, pro parentibus, propinquis, commissis et benefactoribus ferventissime intercede, et grata remanere non cesses. Noli viles de cetero consolationes admittere, fabulationes audire, in cibo et potu aliud quam necessitatem exquirere ; negligentiam atque torporem velut infernalia venena abhorre ; a colloquio, adspectu vacationeque Dei non desinas ; psalmodiis meditationibusque insistas, Dei tui præsentiam indesinenter advertas. O sacerdos Altissimi, dignitatem tuam adverte : vide quam præclarum, salubre, meritorium exstet inter Deum et homines esse mediatorem, inter Sponsum cœlestem et sponsam ejus Ecclesiam consistere paranymphum ; procuratorem, advocatum spiritualemque medicum esse fidelium ; plebem adstantem ad devotionem, gemitum, fletum, fervorem inducere, dona ei cœlestia impetrare. Noli vilificare te ipsum; veterem hominem exue, bestialem sensum repelle, virtutum ac puritatis amore succendere; idoneum ministrum te exhibe, custoditus, timoratus, sollicitus, gratus, proficiens ac divinis intentus incessabiliter permane.

O Unigenite Patris æterni, Domine Jesu Christe propter nos incarnate ac crucifixe, qui te ipsum nobis tam amorose, tam piissime, tam liberalissime confers, et esse nobiscum tam gratiose mirabiliterque dignaris, propter omnem tuam bonitatem, caritatem, misericordiam et munificentiam ad nos, per omnia mysteria et cuncta beneficia tua, ad mensam tuam nos semper et efficaciter præpara, et ita fac nos modo te per fidem suscipere in Sacramento, ut ad beatificam tuam visionem post vitæ hujus curriculum mox valeamus pertingere.

VERITAS. — Jam illuminatus est oculus tui cordis, et inflammatus affectus. Persiste et cresce in istis. Assuesce quotidie verbis amorosis ac sanctis, valide inflammativis, Dominum Deum tuum, Unigenitum Dei Patris se ad te tam incomprehensibiliter amorose, dignanter liberaliterque habentem, affari, ut vere tota conversatio et occupatio tua præparatoria sit ad celebrationem.

SACERDOS. — O Verbum æternum, sermo omnipotens, fons sapientiæ, qui tam sapienter, tam potenter, tam gratiose loquebaris in carne assumpta in mundo, ut adversarii quoque tui evidentia rei compulsi sint dicere, Nunquam sic locutus est homo sicut hic loquitur, doce me hujuscemodi verba.

VERITAS. — Adverte verba per ora electorum meorum inde prolata, et dic hæc et hujusmodi verba, prout suggesserit devotio fervida.

Footnotes

  1. Ps. LXIII, 7. ↩

  2. Ps. xci, 5. ↩

Chapter 24 of 35