Skip to the text

Articulus 6

Cur sacramentum hoc vocetur communio.

VERITAS. — Legisti: Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus.1 Hoc itaque sacramentum vocatur communio seu synaxis; estque signum ecclesiasticæ unitatis, in quantum universi fideles ipsum in caritate accipientes, virtute et gratia ejus spiritualiter unum fiunt et sunt cum Christo capite suo, et cum mystico corpore ejus, quod est sancta mea Ecclesia, cujus ipsi sunt membra, et inter se invicem.23 Nempe per hujus sumptionem frequentationemque sacramenti, Christo communicans copulatur, et contra; et per gratiæ inhæsionem ac incrementa, in se invicem manent: imo per caritatis profectum, membrum cum capite quotidie magis ac magis unum efficitur.4 Ideo ait: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Per hoc etiam sacramentum communicatio gloriæ angelorum signatur, quum et Eucharistiæ participatio sit figura, signum et arrha futuræ fruitionis, atque per ejus idoneam frequentationem ruina reparetur angelica, et ipse communicans angelicæ mereatur beatitudinis veritatem. Rursus, per sacramentum hoc meritis communicamus ac præmiis omnium Beatorum, qui tam in via quam in patria, invicem sibi communicant multiformem gratiam suam et gloriam per caritatis juncturam spiritualemque unitatem, juxta quod scriptum est:5 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. Iterum, quia per sacramenti hujus sumptionem fideles per caritatem junguntur, et aliis faciunt quod sibi rationabiliter fieri volunt; hinc per Eucharistiæ sacramentum et hujus sumptionem supportant se mutuo caritative, ac condolent, et opera pietatis corporalia et spiritualia implent: imo passionibus communicant Christi atque Sanctorum, quorum persecutiones, afflictiones, molestias atque injurias sentiunt quasi suas. Se ipsos demum et omnia sua istud secum participantibus sacramentum communicant.

SACERDOS. — Ex istis perpendo quam vere locutus sit Augustinus: Qui accipit signum unitatis, et non tenet vinculum pacis, non accipit mysterium pro se, sed testimonium contra se. Et denuo protestatur te Dominum Jesum Christum in his materiis commendasse et instituisse hoc sacramentum, videlicet in pane et vino, quæ ex multis rediguntur in unum (quemadmodum panis ex multis granis, et vinum ex pluribus uvis), sicut et ecclesiastica unitas ex multis resultat fidelibus hujus sacramenti participatione unitis.

VERITAS. — Tu ergo et omnis qui salubriter cupit celebrare aut communicare, semper sitis solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, atque id ipsum dicatis omnes, et absint a vobis schismata et scandala cuncta.67 Nihil per contentionem inanemve gloriam faciatis, sed unusquisque per sanctam humilitatem præferat sibi proximos suos.8 Nemo contra alium concipiat, gerat aut teneat displicentiam irrationabilem et injustam, nec homo homini servet iram, ne frustra sibi a Deo quærat medelam:9 imo tam fortes et roborati in caritate ceterisque virtutibus esse debetis, ut unus non possit faciliter offendi, scandalizari aut perturbari ab alio, nec male suspicari de illo. Nonne vehementer est detestandum quod ministri tam excellentissimi sacramenti adhuc ita pusilli, tam fragiles, leves, pueriles aut passionati exsistant? Sint ergo viri virtutum, discipuli sapientiæ, magisterioque cœlesti obedientes ac ejus humiles auditores; et tanti sacramenti amore, aut saltem suæ damnationis timore, indulgeant mutuo, atque unanimes uno ore honorificent Deum.

Footnotes

  1. 1 Cor. X, 17. ↩

  2. Ibid. V, 30. ↩

  3. Ephes. I, 23. ↩

  4. Joann. VI, 17. ↩

    1. XXVIII, 2.
    ↩
  5. 1 Cor. I, 10. ↩

  6. Ephes. IV, 2. ↩

  7. Philipp. II, 3. ↩

  8. Eccl. XXVIII, 2. ↩

Chapter 7 of 35