Articulus 10
Prosecutio hujus materiæ.
VERITAS. — Vides quod princeps reipublicæ sæcularis publicos statuit advocatos ad supplendum imperitorum defectum, ne ex sua imperitia amittant jus suum : quanto magis omnium Judex et Rex, Deus universorum, insipientiæ et insufficientiæ consulens hominum, atque æternæ damnationis periculis eorum occurrens, publicum ac sufficientissimum constituit toti humano generi advocatum, qui in consistorio Dei Patris miseris, quantum permittit justitia, indesinenter succurrat?1 Denique, quum tres intentiones et præcipui actus sint cultus divini ac veræ religionis, videlicet honorificentia Dei, impetratio veniarum et adeptio gratiarum, multum deesset cultui Dei, si durante tanta transgressione ac culpa, deesset advocatus et sacerdos ad impetrandum cunctis veniam ac gratiam efficax, utpote Christus. Unde et usque ad ejus adventum valde incompletus exstitit Dei cultus : tamen in fide Salvatoris venturi exaudiebantur antiqui fideles.
Denique Christus ex omnimoda sua caritate, pietate et liberalitate sic ordinavit, ut quotidie in innumerabilibus locis et ab innumeris sacerdotibus offeratur, quamvis sit sacrificium sacramentumque unum, ut Deus Pater abundantius honoretur, dum in omni loco offertur ei mundissima ista oblatio2, in cujus officio bonitas, misericordia, excellentia et omnis perfectio, sapientia ac providentia ipsius magnifice extolluntur, et opera ejus excellentissima decantantur, ipseque pluribus actibus latriæ honoratur. Imo experientia docet, quod quamvis sacramentum istud sit incomprehensibilissimum, tamen nil tantum conservat christianæ fidei cultum in esse ut celebratio, immolatio atque communio sacramenti istius, cujus causa fideles in ecclesiam omni die conveniunt, suoque tempore confitentur, et per confessiones, satisfactiones, orationes, jejunia, abstinentias ad communicandum se præparant : ita quod sicut eadem mensa deputataque hora corporalis refectionis præcipue causa est quod ejusdem domus familia, ejusdemque patrisfamilias filii ac ministri corporaliter congregantur, sic hujus spiritualis edulii celebratio ac sumptio maxime causa est quod fideles mente et corpore in ecclesia colliguntur, ac quadam spirituali amicitia copulantur.
SACERDOS. — Hæc omnino ita se habent. Ego autem omissis altis materiis, cupio informari qualiter ad celebrandum me debeam præparare, quomodo etiam in celebratione debeam me habere, et rursus qualiter postea me custodire debeam, gratiasque referre, ac gratus manere.
VERITAS. — Optime cupis, et tam sancto desiderio satisfacere mox curabo, perpaucis præmissis de dignitate sacramenti istius ultra ea quæ dicta sunt, item de dignitate sacerdotalis potestatis et ordinis : quatenus ex his clarius scias quam virtuosam esse vitam oporteat sacerdotum, et quam sollicite debeant se præparare, custodire, dirigere.
Footnotes
Chapter 11 of 35