Articulus 13
De præparatione ad celebrationem.
VERITAS. — Nosti quoties et qualiter per Moysen, de legalibus illis templi ministris qui irrationalia pecora et inanimatas offerebant materias, jussi : Sacerdotes qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos; et denuo : Sacerdotes incensum et panes offerunt Deo, et ideo sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus; itemque : Homo qui habuerit maculam, non offeret, etc. Verum, quo evangelicæ legis sacerdotium, et rursus, quo ipsa evangelica lex, spiritualiora, perfectiora ac diviniora sunt sacerdotio illo legali, typico, ac lege pædagogica et servili, eo sacerdotes ac ministros altaris legis evangelicæ oportet spiritualiores, perfectiores ac diviniores consistere sacerdotibus ac Levitis illis legalibus : quos summe oportet cayere ne polluant nomen Dei, hoc est, ne plebem scandalizando provocent ad inhonorificentiam Creatoris, et ei fœdum exhibeant cultum, ac quantum in ipsis est, innuant et ostendant ipsum inhonorabilem esse, cui ipsi tam irreverenter et inquinate audent adstare.
SACERDOS. — Sacerdotibus legalibus multa leguntur jussa, præsertim tempore ministerii sui in templo, Deo dicente : Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum.1 Tunc quoque jubebantur a suis uxoribus abstinere, atque relictis domibus suis, curis et occupationibus rei familiaris, commorari in ædibus in templi circuitu situatis, thymiama etiam adolere in templo, ne odor sacrificiorum affligeret quemquam.2
VERITAS. — Bene commemoras. Et quamvis illa ad litteram jussa sint illis, spiritualem tamen intelligentiam habent, et aliquid præfigurabant, utputa : sacerdotes ac ministros Ecclesiæ omnem debere carnalitatem vitare, præsertim fœda ac vilia gustus tactusque vitia, in quibus turpitudo est maxima, a quibus et olim sacerdotes gentilium, saltem quorumdam, extreme se subtraxerunt; quod item sacerdotes et cuncti in sacris ordinibus Ecclesiæ constituti, ab omni occupatione superflua circa terrena, imo et circa domestica ac necessaria, debeant se arcere, totoque corde intenti esse divinis, et in templo mente et corpore libentissime esse, Ecclesiam quoque dulci odore laudabilis famæ ac fama virtuosæ, exemplaris vitæ respergere, ut sint bonus odor Deo in omni loco, et odor vitæ fidelibus in vitam æternæ salutis, ne ex eorum diffami conversatione ac detestabilis famæ odore, Dei populus molestetur ac scandalizetur.3 Nunc igitur cerne quantorum rei sint criminum, quam infinitam damnationem et intolerabilia mereantur supplicia sacerdotes et clerici evangelicæ legis qui obliti timoris ac reverentiæ Dei, omnisque modestiæ, sacerdotium suum ac nomen Dei sui deturpant, inhonorant, conculcant vitiis gulæ atque luxuriæ, avaritia, inexemplaritate, curisque sæculi, ambitione, vanitate, negligentiis et omissionibus multis.
SACERDOS. — O Domine, quale judicium imminet istis! Et cur nos miseri insensatique sacerdotes, sumus tam intimorati, tam negligentes et dissoluti ?
VERITAS. — Occurram eis ut ursa raptis catulis, dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo; ponam eos ut clibanum ignis, demergam eos in foveas infernales, sulfureis inferorum æstuantissimis puteis ipsos includam, ardentissimisque Acherontis includentur caminis, jacebunt super fundamenta supercalidissimi laci. Nec tantum cruciabuntur intensissimis frigoribus vehementissimisque gehennæ incendiis, quantum pressuris ac desolationibus extremæ, amarissimæ desperationis.4 Revelabunt cœli iniquitates eorum, et terra adversus eos consurget, et manifesta omnibus erunt eorum facinora;5 pugnabitque contra eos pro me universitas creaturarum.
Tu ergo, si quæris tormenta ista evadere, ad celebrationem condigne pro viribus te dispone: cave ne gravetur cor tuum immoderantia cibi ac potus aut somni; noli per os illud ventrem tuum ingurgitare, per quod corpus et sanguinem meum sumis; noli linguam tuam loquacitate, otiosisve verbis, aut (quod abominabilissimum esset) detractione, seminatione discordiæ, mendacio, pungitivis scandalosisve verbis commaculare, per quam sacratissima Missæ ac canonis profers verba; cor tuum ab omni evagatione, distractione, dissolutione, potissime in divinis, ab omni quoque affectione illicita diligentissime reprime et custodi; oculos a circumspectione et intuitione incauta ubique, maxime in ecclesia, cohibe; indesinenter considera Omnipotentis præsentiam, atque in summi ac metuendissimi Judicis tui conspectu sollicite vive, timorate incede, exemplariter ambula, fructuose et ordinate te occupa, ac jugiter proficere stude.
SACERDOS. — Bona, fateor, præparatio talis; ego autem et similes mei quum præparamenta nostra legerimus, arbitramur nos præparasse ad celebrandum, confessione præmissa.
VERITAS. — Numquid præparatio hæc sufficit verbalis? Aut numquid vera confessio sine contritione aut compunctione poterit esse? Qualis autem contritio aut compunctio est in illo qui post confessionem mox redit ad pristinas levitates, negligentias aut peccata? Nonne virtuosa requiritur vita, conscientia munda, mens timorata et grata?
SACERDOS. — Quis sic vivere valeat in medio hominum? Et quamvis religiosis videatur tam virtuosa conversatio aliquo modo possibilis, sæcularibus tamen presbyteris impossibilis esse videtur, aut valde difficilis.
VERITAS. — Adverte quod scriptum est: Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Porro ego ostendam tibi quam possibilis sit etiam sæculari presbytero hujusmodi vita. Certe, si talem ac tantam diligentiam adhiberent ad vitandum perditionem vitæ gratiæ divitiarumque virtutum, sicut ad præcavendum amissionem vitæ naturæ ac temporalium bonorum, mox sanctitatem attingerent. Recogita, si iturus esses per campum aut silvam hostibus plenam latronibusque vallatam, cum pretioso tibi præcaro thesauro, qualiter te custodires, quam formidolose et circumspecte procederes. Si cum tanto Dei timore atque custodia ambulares per viam arctam felicitatis, nonne prædicta protinus adimpleres? Quæ est ista torporis ignavia, ne dicam perversitatis malitia, diligentius custodire vitam corporalem possessionemque temporalem, quam vitam spiritualem et opulentiam salutarem ac æternalem? Nonne quod diligentius custoditur, magis amari videtur?
SACERDOS. — Conclusum est mihi, et victum me gratulor.
VERITAS. — Adhuc clarius tibi ostendam quam sancta debeat esse conversatio sacerdotum, et qualiter ad celebrandum se debeant præparare.
Footnotes
Chapter 14 of 35