Articulus 5
De rationibus ob quas sacramentum hoc viaticum appellatur.
VERITAS. — Quamvis passio mea dicatur fecisse fienda quod fecit jam facta, hoc tamen non est omnifarie intelligendum. Verum est equidem quod sicut passio mea fuit pro omnibus satisfactoria, ita pro his qui fide formata crediderunt eam futuram satisfecit, sicut pro his qui eam nunc factam credunt. Pro omnibus, inquam, satisfactoria fuit quantum ad sufficientiam, sed quantum ad efficientiam, pro his tantum quibus virtus seu meritum ejus aliquo modo applicatur. Porro, in evangelica lege fit applicatio ista per ecclesiastica sacramenta, concurrente fide ejus per quem applicatur, aut ejus cui applicatur. Si autem applicatio realiter fieri nequeat, sufficit efficax desiderium ejus. Sacramenta vero evangelicæ legis contentiva sunt et effectiva multiplicis gratiæ: quod veteris legis non convenit sacramentis. Ideo virtus passionis meæ abundantius operatur in novo Testamento, regulariter loquendo, quam olim in veteri. Verumtamen virtutem meam sacramentis non taliter alligavi, quin et nunc et olim potuerim sine sacramentis effectum sacramentalem copiosamque gratiam, quibus voluerim, condonare. Unde aliqui tam in lege naturæ quam in lege scripta, speciali munere misericordiæ meæ fuerunt sanctitatis eximiæ. Nihilo minus tempus Evangelii recte tempus gratiæ nuncupatur, quoniam multo exuberantior gratia in eo est data quam ante, et innumerabiliter pluribus: inter quæ est universitas gratiæ sacramentalis, et Eucharistia maxime, quæ inter suos effectus clarissimos confortat et munit vos in peregrinationis hujus exsilio, ad pergendum viam salutis et arctum hoc iter, in quo innumerabilia, magna ac gravia occurrunt impedimenta, quousque ad supernæ vocationis bravium pertingatis.
SACERDOS. — Circa hoc aliqua possem movere, sed ex præinductis eorum solutiones cerno patere. Etenim quæri posset, quia si ista ita se habeant, cur multi frequenter aut quasi quotidie celebrantes, taliter conversantur et gradiuntur, vel, si sic loqui congruit, retrogradiuntur, ut palam conspicitur, et simplices quidam raro communicantes, imo et quidam sanctissimi quondam in eremo commorantes, rarissime aut nunquam realiter sacramentum istud suscipientes, ad patriam claritatis æternæ expeditissime ac victoriosissime proficiscebantur. Verum, ut tetigi, ex inductis patet solutio, quia defectus nequaquam consurgit ex parte Sacramenti, sed indigne suscipientium illud.
VERITAS. — Tu ergo ad propositum tibi certamen, hoc invincibili viatico refectus, armatus, munitus, accede; ipsum cum summa reverentia suscipe, susceptum spiritualiter tecum tene, diligentissime cavens ab omni ejus offensione; tentum ac præsens cum præcordialissima gratiarum actione honora, prosequere, et recommenda te ei, ejus gratioso auxilio innitere, in ejus præclaris effectibus jugiter cresce, ut inter tot scopulos, obices, invasiones, difficultates, tentationes viæ salutis desuper protegaris, illæsus evadas, feliciterque pertingas.
SACERDOS. — Necessaria est valde viatici hujus devota susceptio, quoniam grandis nobis restat via, prorsus periculosa atque difficilis, quum et caro recalcitret, sensualitas reluctetur et trahat deorsum, mundus quoque alliciat, et dæmones dirissime adversentur, nec ulla sit requies. Præterea, recolo dixisse Chrysostomum: Sicut leones ignem spirantes, ita a mensa dominica dæmonibus facti terribiles recedimus. Quod de digne sumentibus clarum est esse prolatum.
VERITAS. — Si sumpseris ita, cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, carnem et sensualitatem in rationis rediges servitutem, et mundi insanias atque spurcitias toto corde despicies; facies quoque quotidie in fortitudine cibi istius magnam dietam ad montem Dei, quo ipse facialiter cernitur in æternum. Et quo ferventior fueris, quo frequentius, purius affectuosiusque ad Deum et ad ejus sacratissimam adspiraveris visionem, eo longius progrederis ac vehementius appropinquas.
SACERDOS. — Jam præ solito intendo me ad celebrationem quotidianam ac devotam disponere.
Chapter 6 of 35