Skip to the text

Articulus 14

Quam virtuosa, sancta et exemplaris debeat sacerdotum vita consistere.

VERITAS. — Adverte quod carus et electus meus magnus Dionysius protestatur: Non est (inquiens) audendum aliis ducem fieri in salutis officio, nisi quis secundum omnem virtutem deiformissimus sit effectus, id est valde consimilis Deo et eximie virtuosus, ita ut de plenitudine et exuberantia sua aliis queat communicare atque influere.1 Porro in omni ordine sacro constituitur homo dux aliis in divinis; in sacerdotio autem præcipue. Si ergo in minoribus sacris ordinibus constitutos necesse est ita deiformissimos esse, quanto magis in sacerdotio? Insuper idem ille illuminatissimus Sanctus fatetur, quod in sacris constitutus et divina indigne exsequens et exercens, est quasi Dei irrisor et subsannator, habens se ac si putet Deum ignorare quæ ipse in se ipso scit.2 Hinc in omni actu ordinis sacri peccat mortaliter.

SACERDOS. — Rigorosus est sermo iste temporibus istis, quibus caritas ita refriguit.

VERITAS. — Nonne per Moysen jussi, Juste quod justum est exsequeris?3 et iterum, Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester?4 in Evangelio quoque, Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est?5 Nec hæc sacerdotibus et clericis tantum præcepi. Utinam efficaciter penses ad quam virtuosam, sinceram exemplaremque vitam quilibet obligatus sit Christianus: qui et inimicos suos tenetur diligere, pro persequentibus exorare, et benefacere odientibus se, corpus quoque crucifigere cum vitiis et concupiscentiis suis;67 qui si dixerit proximo suo, Fatue, reus censetur gehennæ, et si in uno offenderit, fit omnium reus, atque per arctam viam proficisci tenetur:89 quæ omnia adimplere quis poterit, nisi semper coram Deo custoditus, timoratus sollicitusque fuerit?10

Denique certissimum est unumquemque adstringi ad virtuositatem ac puritatem tanto majorem quanto in altiori exstat officio, ordine, dignitate aut gradu. Ideo juxta mensuram dignitatis et altitudinis sacerdotalis ordinis proportionaliter virtuosa, eminens et perfecta debet consistere vita cujuslibet sacerdotis: ut tanto ab omni immoderatione passionum, ab omni elatione, ira, indignatione, impatientia, acedia, carnalitate sit purior, bonisque vulgaribus melior atque divinior, quanto ratione sacerdotii in statu et gradu est altiori; sicque ambulet digne Deo, in omni mansuetudine, patientia, pietate, ad ignoscendum promptissimus, imo tam bonus ac virtuosus ut offendi non queat, visceribus caritatis affluentissimus, zelo divini honoris ac fraternæ salutis semper vehementer accensus;11 atque in omnibus suis Horis ac precibus, præsertim in celebratione, æstuanti affectu oret pro communi bono Ecclesiæ, pro vivis ac mortuis, pro parentibus, propinquis, commissis, benefactoribus, ac ceteris pro quibus quocumque modo habet orare, et omni modo sibi possibili proximos trahat ad Deum. Postremo, quæ Apostolus scribit ad episcopos pertinere, ad sacerdotes quoque pro maxima pertinent parte, imo ad quemlibet Christianum pro parte majori.12 Oportet (inquit) episcopum esse irreprehensibilem, sobrium, ornatum, pudicum, prudentem, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, non litigiosum, non cupidum, non iracundum, suæ domui bene præpositum. In quibus omnibus oportet episcopos et sacerdotes tanto præ ceteris eminere, quanto præ populo in eminentiori sunt dignitate et ordine, nisi quod esse doctorem, et suæ domui bene esse præpositum, spectat ad præsidentes.

Footnotes

  1. De Eccl. hier. c. III. ↩

  2. Epist. VIII, ad Domophilum. ↩

  3. Deut. xvi, 20. ↩

  4. Lev. xi, 44, 45; xix, 2. ↩

  5. Matth. v, 48. ↩

  6. Galat. v, 24. ↩

  7. Matth. v, 44. ↩

  8. Matth. vii, 14. ↩

  9. Matth. v, 22. ↩

  10. Mich. vi, 8. ↩

  11. Ephes. IV, 1-2: Coloss. IV, 13, 12. ↩

  12. Tim. X, 2-4. ↩

Chapter 15 of 35