Skip to the text

Articulus 27

Qualiter Eucharistia sit sacramentum; et utrum sit unum sacramentum, vel plura.

SACERDOS. — Quum sacramentum sit sacræ rei signum, nec formaliter, sed figuraliter, aut forsan aliquo modo causaliter, contineat sanctitatem et gratiam; non videtur corpus Christi verum et sanguis ejus realis consistere sacramentum, quum in corpore Christi sit anima ejus sanctissima, imo totus Christus, fons omnis gratiæ ac virtutis. Nec videtur unum existere sacramentum, quum sint diversæ materiæ, et in Complenda dicatur: Purificant nos, quæsumus, Domine, sacramenta quæ sumpsimus.

VERITAS. — In hoc sacramento est aliquid quod est tantummodo sacramentum, id est sacræ rei signum, videlicet species seu formæ accidentales panis et vini, quæ remanent sine subjecto, ipso pane converso et transsubstantiato in corpus Christi, similiter ipso vino in Christi sanguinem transsubstantiato: quæ species signa sunt veri corporis et sanguinis Christi. Continetur quoque in hoc sacramento aliquid quod est res et signum, videlicet verum corpus et sanguis Christi: quæ sunt res significatæ per ipsas species remanentes, ut dictum est; et nihilo minus significant et figurant ipsum mysticum corpus Christi, quod est Ecclesia in electis, seu ecclesiasticam unitatem, aut gratiam sacramentalem, quæ est ipsa gratia spiritualis nutrimenti seu refectionis hoc sacramento effecta.

Est igitur Eucharistia sacramentum, aliter tamen quam Baptismus et alia sacramenta: quoniam istud sacramentum, quod videlicet est res et signum, habet realiter et formaliter sanctificationem, sanctitatem et gratiam, prout cum corpore ex naturali concomitantia est anima ejus et Verbi æterni persona. In aliis vero sacramentis non invenitur taliter gratia, sed sicut in signo et in causa instrumentali ministeriali aliquo modo concurrente et cooperante ex institutione et virtute divina : quæ gratia in usu materiæ sacramentorum illorum consistere perhibetur. Materia vero sanctificatur, et sancta seu sanctificata asseritur, in quantum ordinatur, deputatur et applicatur ad veram et realem sanctitatem ac gratiam in rationali creatura efficiendam, virtute divina principaliter operante, et ipsis sacramentis, quæ continent atque efficiunt quod figurant, instrumentaliter ac suo modo ministerialiter cooperantibus.

SACERDOS. — Compendiosa responsio : circa quam dubitatio oritur mihi ; sed antequam illam proponam, declarare digneris qualiter sacramentum istud dicatur unum et plura.

VERITAS. — Multipliciter dicitur aliquid unum. Primo, quia nec actu nec potentia dividi potest in plura, ut punctum. Secundo, ratione continuitatis, ut linea ; et hoc est potentialiter plura, quia in plures partes dividi potest. Tertio, unitate formæ substantialis, ut naturalia, seu totum substantiale, quod ex materia et forma substantiali tanquam ex essentialibus componitur partibus. Quarto, per relationem ad unum et eumdem totalem effectum : quemadmodum medicina ex pluribus constans materiis fertur una, quia ad perfectam curationem refertur ; sic et artificialia et instrumentalia quædam vocantur quid unum, ut domus. Et ita hoc sacramentum corporis et sanguinis Christi dicitur unum, quoniam ad unam et eamdem completam spiritualem hominis refectionem ex divina institutione est ordinatum : refectionem, inquam, spiritualem, significatam per corporalem nutritionem, ad quam cibus potusque exiguntur. Hinc ad integritatem sacramenti istius ex institutione divina pertinet aliquid per modum cibi, puta corpus Christi, et aliquid per modum potus, videlicet sanguis ipsius. Dicitur etiam pluraliter sacramenta, propter diversitatem signorum materialem, seu propter sacramentalem remanentium ac visibilium specierum distinctionem, et quoniam ex distinctis consecratur materiis, scilicet ex pane et vino.

SACERDOS. — Liceat mihi nunc dubitationem proponere ortam ex dictis.

VERITAS. — Si cœperimus abyssum et caliginem scholasticarum ingredi quæstionum, intentam hujus brevitatem opusculi excedemus, et contra propositum faciemus. Nempe in brevi isto dialogo, non scholasticas difficultates et quæstionum subtilitates, sed ea dumtaxat quæ devotionem concernunt, tractare ac prosequi fuit intentio, alia loco alteri reservantes : quorum discussio subtilis et curiosa, quamvis sit suo modo pro fidei defensione ac declaratione necessaria, multorum tamen devotionis magis censetur exstinctiva quam promotiva.

SACERDOS. — Non nisi pauca proponam, præsertim quæ in tractatu cujusdam devoti habentur, qui passim legitur a devotis.

VERITAS. — Succinctim propone.

Chapter 28 of 35