Articulus 9
Quod in mensa altaris Christus vere realiter adsit et contineatur in forma assumptæ humanitatis.
VERITAS. — Unigenitus Dei propter homines homo factus, tria in sæculo isto pro hominibus officia exercuit et assumpsit, utpote sacerdotis, advocati ac medici. Minor namque eo inferiorve sacerdos, sufficere non valebat sacramentando et sacrando generi humano ac curiæ totius Ecclesiæ militantis. Per minorem quoque advocatum causa totius generis humani agi non poterat. Rursus impossibile fuit per minorem medicum totius generis humani læsiones, vulnera ac morbos curari. Quum itaque in officio Missæ tria ista agantur, et exercitium Missæ tria ista includat officia, necesse est ipsummet Unigenitum Dei in officio Missæ tria ista principaliter agere, exsequi et implere.
Officium namque Missæ, sacramentatio et sanctificatio exstat totius populi Dei : quod a minore sacerdote principaliter agi non potest, sed Christum, qui vere summus sacerdos est, per insinuationem advocare necesse est. Idcirco ipsum esse in sacramento quo populus sanctificatur, atque ab eo sacramentationem præcipue fiteri, constat. Sicque necesse est eum advenire in eo quod sacerdos est, utputa secundum quod homo, et in forma humana. Præterea, sacerdotale officium, quod est sanctificatio populi, non expletur in Missa nisi per hostiam qua sanctificatio et gratia populo impetratur. Sed gratiam hanc plebi toti nulla poterit hostia impetrare, nisi quam ipsemet Christus in ara crucis obtulit : et hæc hostia ipsemet Christus est. Ipse igitur personaliter adest et Patri offertur in Missa. — Insuper, advocatus fidelis causæ quam suscepit expediendam, personaliter adest, si potest, quoties causa ipsa requirit. Quum ergo in Missa causa agatur totius Ecclesiæ per sacerdotem, tanquam per procuratorem, coram Patre æterno, et Christus sit omnipotens et fidelissimus advocatus, potens ubique exhibere suam præsentiam, quod et expeditioni hujusmodi causæ valde est opportunum, imo et sacerdoti procuratori ; constat quod realiter adsit. — Consimiliter necesse est fidelem peritumque medicum personaliter venire ad ægros quos suscepit curandos et qui non nisi ab eo queunt sanari, quoties eorum requirit infirmitas, adhibereque illis unguenta et medicationes. Quoniam ergo tota Ecclesia sua est ægra, et unusquisque de Ecclesia æger est, hoc est medicamine indigens, sive ad curationem, sive ad conservationem in bono, sive ad præservationem a malo; hinc oportet ipsum ad curandum venire quoties de Ecclesiæ medicatione agitur et plebis curationi intenditur. Quum ergo hoc præcipue in Missa agatur, oportet Christum ibi adesse ut medicum, quatenus plebi medicationis officium sanitatisque beneficium largiatur. Advenit ergo cum omnium unguentorum alabastro spiritualium, in cruce undique aperto ac fracto, quod est sua humanitas; seu cum carne, quæ est efficacissimum cataplasma contra universas læsiones doloresque spirituales, tanquam solidissimum suavissimumque antidotum contra cunctos humores noxios vitiorum, atque cum sanguine suo, qui est velut syrupus mulcebris atque dulcissimus, tanquam liquida medicina valens contra omnes animarum languores ac vulnera: quorum duorum virtutes in ipsa dominica passione potissimum claruerunt.
Itaque tota Missa est Christi officium principaliter, licet sacerdos et ministri exhibeant ministeria sua. Hinc necesse est ipsum Missarum solenniis interesse, ac prætacta in eis officia adimplere. Attende ergo quod Missæ celebratio non est nisi sanctificatio populi per nominis divini invocationem et sacrificium, et actio seu ventilatio causæ ejusdem populi coram Deo per preces et munera, medicatio quoque seu potionatio spiritualis ejusdem populi tanquam per antidotum et syrupum, itemque refectio ejus per panem et frumentum electorum et per vinum germinans virgines.1 Quid nempe bonum Domini, aut quid pulchrum ejus, nisi hæc dona, ista unguenta, hæc sacrificia illibata?
Amplius, sicuti per communionem corporalis refectionis homines in dilectione naturali ac sociali proficiunt, ita per communionem hujus spiritualis edulii erant ad dilectionem spiritualem atque ad ecclesiasticam unitatem potissime inducendi. Denique ad hujus declarationem, superius quædam introductæ sunt rationes, ut quod cibum oportet realiter uniri cibato, et quod signum plenum dilectionis proportionari debet magnitudini caritatis.
Rursus, quoniam Christus totum se utilitati nostræ, profectui ac saluti exposuit, et nihil ita accendit ad diligendum sicut consideratio mortis quam quis pro alio spontanee passus est, atque perfecta ostensio prævenientis dilectionis alterius ad se; ideo Christus voluit in Missæ officio offerri realiter in commemorationem suæ passionis pro nobis, ac suæ dilectionis ad nos. Iterum, quoniam ipse est sacrificium summe incomparabiliterque acceptum Patri cœlesti ac suavissime fragrans, voluit personaliter sic offerri, ut copiosius succurreret his pro quibus semel se obtulit in cruce. Postremo, quoniam cor ejus instar fornacis ardebat igne divini amoris ac zelo humanæ salutis, exhibuit totum se ad omne illud quod magis fuit pro Dei Patris cultu, reverentia, laude et gloria, et pro multiformi ac gratioso generis humani auxilio. Quod totum per hoc exstat impletum quod ipse in Missæ officio personaliter immolatur: per quod summa dilectio, pietas, liberalitas, beneficentia Dei ad homines recoluntur, et ejus beneficia extolluntur, ejus promissa magnificantur, divina majestas devotissime collaudatur, glorificatur et honoratur, gratesque ei referuntur indesinenter. Nec prætermittendum est hoc, quod maxima promerendi occasio hominibus est collata in exhibitione tam incomprehensibilis sacramenti, dum intellectus hominis in captivitatem se redigit in obsequium Christi, credendo admirabilissima quæ propter auctoritatem attestationis Veritatis divinæ de hoc sacramento creduntur.2
Footnotes
Chapter 10 of 35