Skip to the text

Articulus 3

Quod hoc sacramentum aptissime nominatur memoriale.

VERITAS. — Sicut psallis, memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus.1 Sciens ego oblivionem mentis humanæ, et pronitatem ejus ad ingratitudinem, in cœna novissima institui hoc sacramentum abditissimum, indelebiliter commemorativum mei ipsius, et omnium quæ pro humani generis egi salute; præsertim in memoriale meæ dilectionis ad homines, et passionis meæ pro hominibus : in quibus duobus et alia mea includuntur mysteria, utputa incarnatio, conversatio mea in hoc mundo : nisi enim factus fuissem homo et conversatus in sæculo, non essem passus et oblatus in ligno.

SACERDOS. — De hoc memoriali loquitur multum devote summus tuus vicarius Urbanus IV, in sermone de Eucharistia : O (inquiens) memoriale dulcissimum, amplectendum, amandum, glorificandum, et votis omnibus suscipiendum, in quo innovantur signa, renovantur miracula !2 Denique memoriale hoc digne proportionatur et correspondet eis quæ repræsentat, videlicet divinis tuis, Christe, mysteriis. Nec est enim tam evidens et præclarum eximiæ, imo et summæ dilectionis indicium, ut dare se ipsum.

VERITAS. — Quanto igitur major fuit et est dilectio mea ad te, et quanto plus appretiandum est quod ego Deus et conditor tuus tot et tanta pro tua assumpsi, feci et toleravi salute; quanto item memoriale istud præstantius diviniusque consistit, et denuo, quo mea dilectio in ipso splendidius innotescit: tanto vehementius debes accendi meo amore, præcordialiores quoque grates mihi referre, quoties Missæ officio interes elevationemque conspicis (qua exaltatio mea in cruce, atque oblatio qua ego summus Sacerdos et hostia salutaris in ea me obtuli Deo Patri, signantur), aut dum personaliter celebras communionemve accipis, vel etiam aliorum mysteriorum meæ oblationis es memor. Si magnum reputaretur, a rege terreno vel præsule magno singulariter ac familiariter diligi, ac præclara talis dilectionis signa ac dona recipere: quam incomparabiliter plus magni pendere debes, quod Dominus Deus, creator ac salvator tuus, te summe gratis dilexit, diligendo prævenit, dilectionis suæ memoriale tam summum, utpote se ipsum in Sacramento velatum, tibi donavit et reliquit, nec id semel tantum aut raro, sed quotidie atque ad libitum tuum? Intuere hæc intime, diligentissime pensa, assidue recordare, gratias jugiter totis viribus refer; et quidquid reverentiæ, cultus et obedientiæ potes, ei cum omni custodia cordis, humilitate profunda dilectioneque fervida, usque in finem repende.

Footnotes

  1. Ps. cx, 4. ↩

  2. Eccli. xxxvi, 6. ↩

Chapter 4 of 35