Skip to the text

Articulus 7

De rationibus aliorum quatuor nominum Sacramenti.1

VERITAS. — Constat tibi ex præinductis, cur Eucharistia rectissime donum vocetur, beneficium quoque congrue appelletur, quia ex pura caritate meraque liberalitate mei ad homines contuli eis tam eximium bonum, non ex indigentia mea, aut commodi mei intuitu, sed pro illorum salute, quatenus per dona viæ ac beneficia gratiæ, ad excellentissima perducantur bona felicitatis æternæ : quamvis totum ad Dei honorem et gloriam, justitia exigente et sapientia mea dictante, retulerim, absque vestræ commoditatis ac felicitatis detrimento, quia in Deo tota vestra salus est sita, nec beati esse poteritis nisi per ordinationem finalem relationemque totalem ac puram ad ipsum, quum ipse sit Alpha et Omega, principium et finis.2 Porro donum proprie est collatio nequaquam redditionis intuitu facta, seu irreddibilis datio.

Quod autem proprii commodi aut redditionis intuitu datur, venditur potius quam donetur ; et si spirituale intuitu commodi temporalis exhibeatur, simoniaca labes committitur. Denique, impertiendo hoc donum, et ita vobis communicando me ipsum, ostendi clarissime caritatis meæ immensitatem, opulentiæ meæ ac magnificentiæ largitatem, hilaremque donandi affectum. Nempe, si hilarem datorem diligit Deus, quanto magis ipse in donando hilarissimus exstat ?3 In hujus doni communicatione thesaurum totius liberalitatis meæ aperui, et largitus sum munera juxta magnificentiam principalem, in ipsa Eucharistia dando me totum, Deum et hominem, corpus, animam, deitatem. Tunc aperui manum meam, et implevi, quantum in me fuit, omne animal rationale benedictione ; et quod do in patria in re revelata, dedi hic in re velata. Perpende doni istius nobilitatem, copiositatem, supereffluentiam seu præclaram excellentiam, quia in ipso omne bonum continetur, ex ipso gratia et gloria hauriuntur, per ipsum ad plenam felicitatem pertingitur.

Recte ergo cantat Ecclesia : O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futuræ gloriæ nobis pignus datur ! Non sis huic datori ingratus, nec immemor caritatis ac munificentiæ ejus, non reddas ei malum pro tanto bono ; noli ei abstrahere te ipsum, quia non quærit nisi te ipsum, id est tui ipsius in corpore et anima glorificationem.

Insuper sacramentum hoc rite Sacrificium appellatur, quoniam Christi passionem jam factam et ejus in cruce immolationem, dignissime repræsentat atque commemorat, et ipsum quotidie pro vestra reconciliatione, purificatione et salute in Ecclesia Deo Patri offertur.4 Nempe tam ardentissime vos dilexi, tam liberalissimum ad vos animum habui, quod non suffecit mihi semel pro vobis conferri, et semel pro vobis offerri ; sed in fonte et abysso infinitæ sapientiæ meæ hunc mysterialissimum modum inveni ac statui, quo vobis indesinenter adsim et conferar, pro vobisque offerar, et ita a vobis manducer, modo vobis tolerabili ac proportionato, sub tegumentis panis et vini, non in specie carnis et sanguinis, nec in quantitate propria ut in ea subsisto, quamvis simul cum ea accipiar. Hoc sacrificium ab exordio mundi in oblationibus Abel et ejus occisione fuit præfiguratum ; deinde in lege naturæ, in sacrificiis Patriarcharum ; et in lege Moysis, per oblationes diversas. Ipsum quoque in exordio primitivæ Ecclesiæ in Cœna institui. Quod ex se ipso acceptabilissimum est Patri æterno, et efficacissimum ad omne illud agendum pro quo institutum est et offertur. Amplius, ipsum est vigorosissima medicina contra reliquias vitiorum, contra concupiscentiam sævientem, contra veniales quotidianasque culpas, et contra mortalia peccata oblita, et singulari modo valet contra universa animæ vulnera, prout hoc infra clarius exponetur.

Specialiter demum dicitur Sacramentum altaris, super quod conficitur et offertur, sumitur et tractatur. In quo aliud videtur extra, aliud intra designatur, aliud foris repræsentatur, aliud intus continetur, ut infra diffusius ostendetur. Nunc autem sufficiat nominum horum rationes in tantum exposuisse. Verumtamen aliis quoque nominibus interdum exprimitur. Nam et Hostia nominatur, in quantum ipsummet Christum continet, et ipse in eo offertur. Vocatur item arrha et pignus futuræ gloriæ ac salutis, quia in ejus clara visione ac plena fruitione quem modo sub formis velatum invisibiliter sumitis, tota vestra consistit felicitas.5

Footnotes

  1. Rom. XV, 6. ↩

  2. Apoc. I, 8. ↩

  3. II Cor. IX, 7. ↩

  4. Jer. XVIII, 20. ↩

  5. Ps. CXLIV, 16. ↩

Chapter 8 of 35