Articulus 16
De quatuor principaliter attendendis ante celebrationem, imo et in ea.
VERITAS. — In omni oblatione et sacrificio sunt quatuor consideranda, utputa quis, quid, cui, quare. Tu ergo antequam celebres, in primis attende te ipsum, quis et qualis sis qui celebrare proponis. Conscientiam discute, et ante confessionem examina qualiter habeas te in cunctis : quantum et qualiter in cibo et potu ac somno, in verbis, in cogitando, appetendo, operando excesseris, similiter in incustodia sensuum, in persolvendo divinum Officium, in vanis suspicionibus, in temerariis judiciis; an aliquem scandalizasti aut illicite offendisti, an motus passionum debite refrenasti; an juxta tuæ exigentiam vocationis profeceris, an tempus fructuose expenderis; quæ et quanta omiseris bona; qualiter post ultimam confessionem et celebrationem pristina, consueta ac quotidiana vitasti peccata; cum quali discussione, contritione, compunctione confitearis quotidie; an caritative, tranquille atque humiliter inter alios converseris; an ab omni levitate, risu, joco, ludo inepto compescueris te; an inordinatum aliquem habueris motum corporis aut stimulum, præsertim ex tua culpa, imaginatione, adspectu aut tactu; an ab omni vanitate, simulatione, duplicitate, hypocrisi omnique inordinata reflexione ad commodum tuum et honorem prorsus abstinuisti. De his et consimilibus discute temetipsum antequam eas dormitum, et ante confessionem; et dole, ingemisce, plora veniamque exora, pure confitearis, satisfac et emenda.
Secundo, perpende quid offeras, hoc est veritatem et dignitatem sacrificii hujus, Eucharistiæ sanctitatem, et quod ipsummet Christum Deum et hominem tractes, immoles, sumas. Et de hoc jam dicta sunt multa. Hinc consideratione propriæ defectuositatis et culpæ, dignitatis quoque et sanctitatis sacramenti istius, cum profundissima tui humiliatione, compunctione, reverentia ac timore accede, potius tamen ex caritate ardenti, ex contemplatione totius bonitatis, caritatis, passionis beneficiorumque Salvatoris. Vide qualis sit Christus, quoniam summe humilis, mitis, patiens, purus, sanctus, caritativus, justus, perfectus. Si ergo invenies te adhuc motibus superbiæ, iræ, impatientiæ, immunditiæ, injustitiæ agitari, qualiter audebis accedere? Quæ conventio lucis ad tenebras?1 Christi ad Belial? iracundi, superbi, impatientis, injusti, passionati aut invidi, cum humillimo, mitissimo, patientissimo, justissimo, perfectissimo et affectuosissimo Filio Dei? In primis ergo te ipsum modo præfato examina, emenda, reforma.
Tertio, pensa cui offeras, utpote Deo Patri omnipotenti, æterno, ex cujus bonitatis, dilectionis, pietatis, munificentiæ ac beneficiorum contemplatione debes vehementi dilectione accendi, atque ex consideratione suæ majestatis ac æquitatis debes reverentiali timore et omni humiliatione tui ipsius repleri. Hinc ante celebrationem et in ea debes bonitatem, caritatem, liberalitatem, misericordiam Dei Patris ad homines intueri, mirari et honorare.
Quarto, adverte cur offeras, scilicet propter causas quasdam communes in ipso canone expressas: primo, pro generali bono totius Ecclesiæ, ac personis ibidem tactis; deinde pro vivis ac mortuis, prout in memoriis continetur, et pro specialibus causis atque personis, pro quibus celebrans ex speciali orat ac celebrat ratione. Quum ergo causæ istæ sint tales ac tantæ, debet sacerdos cum omni affectu, attentione et humilitate pro ipsis et earum impletione celebrare ac deprecari; potissimeque studeat Deo sic complacere, tam familiariter adhærere, tam fervide ac perfecte servire, ut mereatur clementissime exaudiri.
Præterea, aliqui dicunt ante celebrationem sex esse consideranda. Primum est discretio rationis respectu veritatis, ut penset quis quid recipiet, videlicet quod ipse pauper, defectuosus ac fragilis accipiet Christum Deum et hominem. Secundum est mentis devotio respectu sanctitatis illius, ut consideret quod ille quem sumet, sit Sanctus Sanctorum, et ita cum omni devotione afficiatur ad ipsum. Tertium est reverentia cordis respectu majestatis ipsius, ita ut ad talem ac tantum Dominum quis non nisi cum ingenti reverentia accedere ac sumere audeat. Quartum est amor ac desiderium respectu suæ bonitatis, cujus amore allici debet et inflammari, et nequaquam cum torpore aut tædio celebrare. Quintum est affectuosa humilisque oratio respectu divinæ clementiæ, ex cujus consideratione debet ferventer pro omni causa præfata, pro venia, gratia ac gloria, atque pro omni hujus sacramenti effectu Altissimum invocare. Sextum est magna diligentia ex consideratione immensæ nobilitatis ac majestatis ipsius, cui summa cum diligentia oportet adstare. Potest quoque septimum addi, videlicet timor ingens ex consideratione divinæ justitiæ, ne indigne se habendo judicium sibi manducet et bibat.2 Verum hæc omnia ad prædicta quatuor, imo ad unum illorum reducuntur, videlicet ad considerationem secundi, quod est attendere quid sit accepturus, utputa dignitatem, sanctitatem, bonitatem, misericordiam, majestatem justitiamque ejus qui in hoc accipitur sacramento. Et quamvis ista assidue sint pensanda, præcipue tamen hora celebrationis instante.
Footnotes
Chapter 17 of 35