Skip to the text

Articulus 20

De effectibus Sacramenti.

VERITAS. — Breviter tibi dixi, quod quidquid agit corporalis alimonia in corpore aliti, hoc Eucharistia, quantum in se est, operatur in anima communicantis:1 quod nunc latius explanari deposcis. De his autem effectibus plures multa scripserunt, ac plurimos sacramenti hujus effectus assignaverunt; sed sententia redit in idem, effectusque illi ad quosdam principales compendio reducuntur.

Itaque, sicut corporeus cibus non datur nec prodest nisi viventi, famescenti aut indigenti; sic sacramentum hoc, quod cibus est animæ, non nisi spiritualiter viventi, ipsumque cupienti, est porrigendum seu convenit. Considerantur demum in hoc sacramento tam ipsum sacramentum, quod secundum unum modum loquendi, est corpus dominicum, quam res ipsius, quæ est caritas et actus seu inflammatio ejus; et ex utroque habet hoc sacramentum efficaciam et virtutem tollendi et remittendi venialia peccata. Quum enim sit animæ cibus, restaurat in anima id quod in ea omni die deperditur ex calore concupiscentiæ naturalis aliorumque vulnerum ex originali peccato inflictorum, seu fomitis, videlicet ignorantiæ, malitiæ seu pronitatis ad mala, et infirmitatis, quemadmodum cibus corporeus restaurat in corpore deperditum ex naturali calore. Deperditio vero in anima ex vulneribus illis ac fomite, est venialium quotidiana frequentia, seu minoratio fervoris ipsius caritatis atque vigoris aliarum virtutum ex venialibus illis contingens. Hinc huic competit sacramento venialia ipsa remittere ac delere. Rursus, quum res sacramenti hujus sit caritas et exercitatio ejus in celebratione ac communicatione; caritas autem operiat multitudinem peccatorum venialium, ejusque inflammatio venialia ipsa consumat ut stipulam ignis:2 constat quod ex utroque venialia tollat, et hoc magis aut minus tam quoad culpam ac pœnam, quanto dignius atque ferventius celebratur ac sumitur. Quamvis enim unum mortale sine alio non deleatur quantum ad culpam, nec quantum ad pœnam inferni, quum sine infusione caritatis ac gratiæ non tollatur, quæ nullum peccatum mortale secum compatiuntur; tamen unum veniale sine alio potest dimitti utroque modo.

SACERDOS. — Quum hoc sacramentum omnium sacramentorum vigorosissimum dignissimumque consistat, cur non tollit simul cuncta venialia quantum ad culpam et pœnam, quum Baptismus non solum venialia omnia, sed et mortalia universa utroque auferat modo?

VERITAS. — Sacramentum hoc, sacramentum est simul et sacrificium: sacramentum in quantum sub aliis ac sensibilibus formis accipitur; sacrificium vero in quantum Deo Patri offertur. Porro, in quantum est sacramentum, duplicem habet effectum: unum ex vi sacramenti, qui est spiritualis refectio, ad quam directe est institutum; alium ex concomitantia quadam, qui est remissio pœnæ venialisque culpæ, eo quod ista refectio fiat per spiritualem caritatis conjunctionem ac incrementum, per quæ culpa et pœna tolluntur modo jam tacto, juxta mensuram devotionis, ac fervorem celebrantis et communicantis. In quantum autem est sacrificium, habet vim satisfactivam. In satisfactione vero magis attenditur offerentis affectus, quam quantitas oblationis: propter quod paupercula vidua quæ duo offerebat minuta, plus aliis asseritur obtulisse.3 Quamvis ergo oblatio ista, quantum est ex sua magnitudine et virtute, sit ad satisfaciendum idonea pro omni culpa et pœna (nam et alia sacramenta ex isto suam efficaciam sortiuntur), attamen satisfactiva est pro illis pro quibus offertur atque pro offerentibus, secundum quantitatem dispositionis et devotionis eorum, non secundum propriæ efficaciæ quantitatem.

SACERDOS. — An sacramentum hoc, in quantum sacramentum aut sacrificium, tollat etiam peccata mortalia non confessa, sed oblita, pœnamque eorumdem?

VERITAS. — Virtus et efficacia sacramenti istius consideratur dupliciter. Primo, secundum se: et sic convenit ei quæcumque peccata quibuscumque viatoribus posse auferre, quum in ipso sit meritorum omnium plenitudo, et ipse qui est fons et causa totius remissionis ac gratiæ contineatur in ipso. Secundo consideratur per comparationem ad communicantem, in quo si fuerit impedimentum participandi meritum, virtutem et gratiam sacramenti istius, puta peccatum mortale, non solum non consequetur remissionem, sed vitiorum accumulationem, non ex defectu et inefficacia sacramenti, sed propriæ iniquitatis demerito. Qui enim spiritualiter non vivit, spiritualiter nutriri non potest; nec potest Christo spiritualiter jungi, virtutem et gratiam istius sacramenti participando, qui est in affectu aut proposito seu in conscientia culpæ mortalis.

Verumtamen sacramentum hoc operari potest remissionem peccati dupliciter: uno modo, non acceptum actu, sed voto aut desiderio atque proposito; alio modo, actu perceptum ab aliquo qui est in peccato mortali cujus sibi conscius non est, vel de quo non est ex oblivione confessus, vel si confessus, non tamen sufficienter contritus: qui devote et reverenter accedendo, consequetur per hoc sacramentum gratiam caritatis, quæ contritionem et remissionem peccati perficiet ac aliquid pœnæ diminuet. Verum, ut dictum est, celebraturus vel communicaturus, ante sacramenti hujus susceptionem tenetur conscientiam debite examinare. Idcirco, si quis ex incuria ac superficialitate oblivisceretur aliquam culpam confiteri mortalem, non consequeretur ipsius remissionem, quousque faciendo quod in se est, veram haberet de ea contritionem, vel in generali ad minus, aut certe in speciali, si occurreret suæ memoriæ: sicque sacramentum hoc, est ablutio scelerum quorum conscientiam post diligentem conscientiæ examinationem homo non habet, sicut oratur, Ab occultis meis munda me, Domine; vel ut contritio modo prætacto perficiatur.

SACERDOS. — Quum tanta sit virtus sacramenti istius, mirum videtur quod illud suscipientes, præsertim in caritate celebrantes, non magis crescunt in gratia, nec plus a vitiis præservantur.

VERITAS. — Quemadmodum corpus præservatur a morte futura dupliciter: primo, per hoc quod natura roboratur contra interius corruptiva per alimenta et medicinalia, secundo, per hoc quod contra exteriora impugnantia ac læsiva munitur per arma; sic sacramentum hoc, quantum est ex parte ipsius, utroque modo præservat hominem a morte peccati: quia per hoc quod tanquam spiritualis esca ac medicina Christo conjungit per gratiam, roborat intus vitam spiritualem; rursum, in quantum est signum passionis dominicæ, qua victi sunt dæmones, sic ipsos et ipsorum impugnationes repellit, debilitat atque devincit, fomitem quoque diminuit, caritatem gratiamque augendo: quod totum est intelligendum, nisi quis per negligentiam, indispositionem, distractionem vel irreverentiam suam obicem ponat. Porro, qui cum debita præparatione, custodia, puritate accedit et sumit, mirabiliter crescit ac proficit, roboratur ac conservatur; atque (ut talium dixit unus) sicut leo flammam spirans, a mensa recedit altaris, terribilis factus dæmonibus:4 quod totum vera ac certa experientia pandit, ac eis qui ita se habent, experimentaliter constat.

SACERDOS. — Utrum sacramentum hoc seu celebratio ejus solum prodest sumenti ac celebranti, an adstantibus quoque et ceteris cunctis fidelibus?

VERITAS. — Jam dixi tibi, quod sacramentum hoc, ut sacramentum, prodest sumenti, sed ut sacrificium, prodest cunctis pro quibus offertur, si non obicem ponant: imo sic prodest vivis ac mortuis, et omnibus pro quibus in celebratione oratur et immolatur.

SACERDOS. — An venialia impediant sacramenti hujus effectum?

VERITAS. — Si quis non solum de præteritis mortalibus vitiis necessariam, sed de venialibus quoque decentem habeat contritionem, non impedietur per ea sacramenti hujus effectus. Si vero in celebratione sacerdos sit diligens, et nihilo minus ex fragilitate humana incurrat distractionem, atque ab ea mox dum eam adverterit, se avertat, non impedietur notabiliter a consecutione effectuum sacramenti, nisi quod durante illa distractione non sentit actualem hujus sacramenti refectionem, unionem seu consolationem. Porro, si vere devotus, exercitatus diligensque consistat, statim quum suam distractionem, negligentiam aut similem venialem adverterit culpam, cum intensiori affectu ad Deum se vertit ac redit, cum displicentia cordiali ac detestatione et aspernatione ingenti hujusmodi culpæ: sicque culpa talis occasionaliter cooperatur ei in bonum.

SACERDOS. — De effectibus sacramenti istius prosequi jam digneris.

VERITAS. — Hujus sacramenti effectus quadrupliciter consideratur. Primo, ex eo quod continetur in ipso qui sicut in mundum visibiliter veniens, vitam gratiæ contulit mundo, ita et in hominem sacramentaliter veniens, vitam gratiæ operatur, quemadmodum ait: Qui manducat me, vivet propter me.5 Secundo, ex eo quod per hoc sacramentum repræsentatur, quod est passio Christi: hinc effectum quem passio Christi fecit in mundo, hoc sacramentum facit in homine. Itaque, quum tremendum accesseris calicem, sic accede quasi de Christi latere bibiturus. Tertio, ex modo quo datur per modum cibi ac potus. Ideo omnem effectum quem cibus et potus materialis facit quantum ad vitam corporalem, facit hoc sacramentum ad vitam spiritualem. Quarto, ex speciebus sub quibus confertur, utpote panis ac vini : quæ ex multis rediguntur in unum, sicut panis ex multis conficitur granis, et vinum ex multis racemis. Sicque ecclesiasticam et mysticam efficit fidelium unitatem per caritatis et gratiæ incrementum, seu per sacramentalis gratiæ infusionem : propterea dicitur sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis. Insuper effectus sacramenti istius est adeptio gloriæ, vitæ æternæ : quia in hoc sacramento consideratur ac continetur Christus, ex quo habet effectum, et etiam id per quod habet effectum, utputa usus ac species ejus. Christus autem per suam passionem nobis aperuit januam regni cœlestis. Similiter refectio spiritualis, unitasque signata per species panis et vini, habentur in hac vita imperfecte, in patria vero perfecte : sicque donat virtutem perveniendi ad gloriam, ad quam non statim, sed opportuno tempore introducit.

Hoc item sciendum, quod frequentatio atque oblatio sacramenti istius prodest Beatis ad gloriam præmii accidentalis, in quantum gaudent de omni bono quod in militanti Ecclesia agitur. In præmio autem essentiali non crescunt. Oportet te etiam nosse, quod proprius effectus cujuslibet sacramenti accipitur et pensatur ex similitudine ad effectum materiæ sacramenti : quemadmodum expurgatio veteris vitæ, seu interior lotio a peccatis, est effectus Baptismi, per ablutionem aquæ designata et figurata. Quumque materiale in sacramento isto sit cibus et potus, videlicet panis et vinum, oportet quod effectus sacramenti istius sumatur penes similitudinem ad effectum cibi et potus corporei, sicut expositum est.

Footnotes

  1. art. IV. ↩

  2. I Petr. IV, 8. ↩

  3. Marc. xii, 42, 43. ↩

  4. urysosto- s. ↩

  5. Joann. VI, 58. ↩

Chapter 21 of 35