Skip to the text

Articulus 28

An in forma verborum sacramenti istius consistat aliqua vis supernaturalis creata, ad transsubstantiationem causaliter aliquo modo concurrens.

SACERDOS. — Scribit ille devotus in suo tractatu de Eucharistiæ sacramento : Occurrit hic dubium, utrum sacerdos consecrans concurrat active ad consecrationis seu transsubstantiationis effectum, ita quod sit cooperator Dei in actu transsubstantiandi. Respondet : Dico quod non, quia transsubstantiatio est opus simpliciter miraculosum, excedens omnem potentiam creaturarum eis jam communicatam. Sacerdos ergo in consecratione non concurrit active. Imo communis doctorum sententia est, quod generaliter ministri sacramentorum non cooperantur Deo productive in effectibus qui sunt res eorumdem sacramentorum : quia ministris facientibus debite omnia illa quæ ad confectionem vel usum sacramentorum Dominus facienda instituit, ipse se solo immediate effectum principalem, qui est res sacramenti, causat. Hinc constat quod sacramenta novæ legis non efficiunt quod significant seu figurant, per virtutem aliquam intrinsecam elementis, vel verbis, vel intentioni, vel signis, vel omnibus simul. Unde differentia ista inter novæ et veteris legis sacramenta, quod sacramenta novæ legis efficiunt gratiam quam figurant, non autem sacramenta veteris legis, sic est intelligenda, quod sacramenta novæ legis sunt gratiæ sacramentalis causa instrumentalis, dispositiva, dispositione extrinseca habilitante subjectum ad recipiendum illum effectum, non ex natura rei, sed ex ordinatione et pacto Dei, sic quod hujusmodi effectus fiunt modo jam dicto vi operis operati, et non merito ministri operantis. Et per oppositum fuit de sacramentis veteris Testamenti : quæ si aliquid boni conferebant his quibus applicabantur, hoc erat ex sanctitate orationis ipsius applicantis aut recipientis, et non ex vi operis operati. Hæc et multa his similia scribit ille, quæ videntur præinductis contraria :1 quia dixisti in sacramentis evangelicæ legis gratiam contineri tanquam in signo et causa instrumentali ministeriali aliquo modo concurrente et cooperante ad sacramentalem effectum.

VERITAS. — Ut nosti, de ista materia sunt duæ doctorum opiniones, sicut tu ipse legisti et nosti; et quod tibi dixi, verius esse tene.

SACERDOS. — Nonne apostolus Paulus in suis epistolis, præsertim in epistola ad Hebræos, hanc distinctionem inter legem Christi legemque Moysis ponit, quod lex evangelica gratiam continet, salvat atque justificat, non autem lex Moysis?2 Et hoc adscribitur evangelicæ legi, sumendo eam cum suorum sacramentorum inclusione, eo quod sacramenta contentiva et causativa sint gratiæ modo prædicto.

Denique Doctor ille inter doctores scholasticos præcipuæ sanctitatis, illuminationis et auctoritatis, Thomas, super quartum Sententiarum, distinctione octava, præfata opinione narrata : Hæc, inquit, opinio derogat dignitati sacramentorum evangelicæ legis, idcirco credendum est, quod in verbis consecrationis, quemadmodum et in aliis formis sacramentorum, inest aliqua virtus a Deo, quæ non est qualitas habens esse completum in natura, sicut est virtus principalis alicujus agentis secundum formam suam, sed habet esse incompletum, ut virtus quæ est in instrumento ex intentione vel impressione principalis agentis, et sicut similitudines colorum in aere.3 Insuper, in tertia parte Summæ : Quidam, ait, dixerunt in verbis consecrationis non esse virtutem creatam ad transsubstantiationem faciendam, nec etiam in aliis formis sacramentorum, aut in ipsis sacramentis, ad inducendos sacramentorum effectus : quod dictis Sanctorum repugnat, et dignitati sacramentorum evangelicæ legis derogat. Unde quum sacramentum Eucharistiæ sit dignius ceteris, constat quod in verbis formalibus ejus sit virtus quædam creata ad conversionem faciendam in eo, instrumentalis tamen, sicut et in aliis sacramentis. Quum enim hæc verba ex persona Christi proferantur ex ejus mandato, sortiuntur virtutem instrumentalem ab ipso, sicut et cetera ejus facta vel dicta habent instrumentaliter salutiferam quamdam virtutem.

Et ista positio ex multis Sanctorum auctoritatibus approbatur. Ait namque super Joannem Augustinus : Quæ tanta vis aquæ ut corpus tangat et cor abluat? Et Beda : Dominus tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam contulit aquis. Idem scribit Chrysostomus. Ambrosius quoque libro quarto de Sacramentis fatetur :

Si tanta vis est in sermone Domini ut inciperent esse quæ non erant, quanto magis operatorius est ut in aliud convertantur?4 Hoc et in Summa contra gentiles Thomas tuetur. Concordat Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali, et alii multi doctores præcipui hoc affirmant. Quod etiam ex verbis divini et magni Dionysii suscipit robur, qui in fine Ecclesiasticæ asserit hierarchiæ : In ipsis consummativis invocationibus, id est sacramentorum verbis, virtutes sunt operativæ ex Deo. Hinc Ambrosius Eusebiusque testantur : Sermo Christi mutat creaturas, et consecratione quidem verbi cœlestis, panis in corpus et vinum in sanctissimum sanguinem Christi convertitur.

Præterea, sacerdos non operatur ad transsubstantiationem nisi proferendo verba. Si ergo verbis non inesset virtus ad transsubstantiandum, sacerdos non haberet aliquam potestatem spiritualem conficiendi, et ita nec ordinem, qui est quædam potestas ad hoc. Amplius, si sacerdos non cooperaretur instrumentaliter ad transsubstantiationem, non viderentur verba esse verba Sanctorum qui potestatem sacerdotalem tam excellenter extollunt. Unde et in sermone qui B. Bernardo adscribitur, inter cetera dicitur : O veneranda et præclara potestas vestra! Certe non est potestas post Deum sicut potestas vestra. Forsitan scire vultis quæ sit tanta potestas. Ad hoc ego : consecrare videlicet corpus Christi et sanguinem Domini. Super hac potestate vestra, super tam insigni privilegio stupet cœlum, miratur terra, reveretur plurimum angelica celsitudo.

Nec his obstat, quod teste Damasceno, sola divina virtute fit transsubstantiatio ista : quoniam virtus principalis agentis non excludit vim causæ instrumentalis. Divina quoque et supernaturali virtute potest homo in miraculoso effectu esse concausa, non ex Omnipotentis indigentia, sed quoniam ex benevolentia sua dignanter facit creaturam suæ potestatis participem et suæ operationis consortem.

Istud etiam est de mente Alexandri, Alberti Magni, et aliorum. Bonaventura tamen utraque opinione recitata pertransit : istam tamen fatetur dictis Sanctorum esse plus consonam.

VERITAS. — Efficaciter disputasti.

SACERDOS. — Alia quædam in prætacto continentur tractatu, de quibus cuperem informari.

VERITAS. — Breviter ea tange.

Footnotes

  1. art præced. ↩

  2. dom. VIII. 4; Hebr. II, 19. ↩

  3. q. LXXVIII, a. 4. ↩

  4. lib. iv, c. 63. ↩

Chapter 29 of 35