Articulus 18
De multiplici devotione, et specialiter de devotione supererogationis, quam celebrantem decet habere.
VERITAS. — Generaliter verum est dictum illud commune, quod in via Dei non progredi neque proficere, sit retrogradi atque deficere; et rursus, quod in mortalia vitia cito delabitur, qui venialia vitare non nititur. Ergo qui communi illa devotione et suis angustiis est contentus, effectus sacræ communionis, de quibus infra tangam, raro experitur, aut remisse sortitur, et parvum aut nullum ex celebratione reportat fructum, neque ex fonte hoc gratiarum, Eucharistiæ sacramento, gratiæ ac virtutum haurit charismata : imo celebrando multas incurrit culpas, negligentias, distractiones, omissiones. Periculosum est igitur, ruinæque proximum, non conari ad meliora ac viciniora saluti1, et tali communi devotione in tanto contentari mysterio, præsertim quum dictum sit, oportere sacerdotem ita præ populo coruscare eminentia quadam virtutum, sicut per sacerdotii dignitatem in gradu et ordine constituitur altiori, ita quod assidue debet ad hoc tendere ac conari :2 quod nisi peregerit, non diu culpa carebit mortali, quia in imo diu stare non valet.
Præterea, sicut ex caritate devotio scaturit, ita juxta triplicem gradum caritatis ponitur triplex species seu potius gradus devotionis. Etenim certum est quod quanto quis amplius diligit Deum, tanto ad ejus cultum fit promptior. Insuper constat quod quanto superior pars animæ, utputa intellectus et voluntas, per septem dona
A Spiritus Sancti theologicasque virtutes ac ceteras quæ in illis consistunt potentiis, magis perficitur ac firmatur, tanto facilius ac validius inferiori parti, videlicet sensitivæ, ac passionibus dominatur; et quanto plus illas habet sibi subjectas, tanto actus et affectiones ac delectationes intellectus et voluntatis fortius copiosiusque redundant in vires inferiores et corporalem naturam, ita quod sensitiva pars elevationi mentis in Deum non reluctatur, sed magis subservit et cooperatur. Nempe, ut ex philosophia quoque agnoscis, sicut in cœlis sphæra superior secum rapit ac circumvolvit sphæram inferiorem, sic affectiva superior trahit sensitivam post se.
C Itaque, sicut sunt tres gradus caritatis ac doni sapientiæ, ita sunt tres gradus devotionis. Est enim gradus caritatis inferior incipientium, medius proficientium, tertius perfectorum. Ad infimum caritatis gradum spectat infimus gradus devotionis, omnibus ad minus necessarius ad salutem, quo quis suo modo promptum se exhibet ad ea quæ cadunt sub præcepto, quamvis sensualitas fortiter, imo potius importune ac improbe reluctetur.3 Secundus gradus devotionis est, quo quis prompte ad ea quæ Dei sunt fertur, passionibus jam mediocriter mitigatis ac reformatis, et corpore in servitutem spiritus sic redacto quod vis devotionis, caritatis affectio, delectatio spiritualis et vehemens occupatio mentis in vires inferiores notabiliter suaviterque redundant. Et talis devotio potest vocari sensibilis, experimentalis, dulcis ac fervida; in qua natura parsque inferior ita participat suum superius, et ei concordat, alludit, subservit atque cooperatur, juxta quod scriptum est :4 Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea ! Tertius gradus devotionis est, quo quis, parte sensitiva jam reformata ac subdita, sensitivisque viribus cognitivis recollectis, toto cordis affectu, expedite ac libere, cum ingenti promptitudine fertur ad ea quæ divini sunt cultus, et ipsis diutine ac delectabiliter immoratur, cum deliciosa redundantia consolationis mentalis in sensitivas potentias: sicque homo totus sine renitentia sensualitatis, imo cum ejus attractione ac famulatu, ad actus latriæ exstat promptissimus, et fervido hilarique affectu exsequitur eos. Hæc devotio merito vocatur deliciosa, et quasi impetuosa, dum vehemens ardor sanctæ devotionis ratione non coarctatur, sed libere fertur, acute et amorose, quocumque impellit et agitat spiritus vitæ.
Porro sedatio passionum diversis ex causis fit. Primo, directe ac valde meritorie, ex profectu virtutum, præsertim moralium, quarum est motus passionum refrenare ac moderari. Secundo, ex continuis ac fervidis orationibus Deo fusis pro gratia ac virtute reprimendi motus passionatos: et quanto quis ex naturali dispositione vel ex prava assuefactione ad motus passionum est pronior, tanto instantius atque ferventius debet Omnipotentem precari pro illarum plenaria exstirpatione, præsertim earum ad quas procliviorem se sentit. Tertio, ex speciali et gratiosa præventione ac visitatione Spiritus Sancti, qui incipientes, pusillos ac imperfectos interdum recreat, ungit, perfundit sensibilibus istis devotionum, consolationum deliciarumque spiritualium affectionibus: per quod allicit eos ad interiora, ut spernant inania ac mundana, ac totis ad Deum præcordiis convertantur. Quarto, ex ingenti compunctione et cordiali contritione: quo enim de suis peccatis frequentius atque amarius dolent et compunguntur, eo ab inordinatis motibus diuturnis facilius ac perfectius se compescunt. Quinto, ex cordiali et assidua dominicæ passionis rememoratione, ex qua discit homo se humiliare, patientiam mansuetudinemque amplecti, atque carnalia aspernari. Sexto, ex occupatione intensa circa Scripturas devotionalesque libros: nam et motus majores vincunt ac pellunt minores.
Itaque ad devotionem proficientium, et per eam ad perfectorum devotionem toto conatu dare se debet sacerdos, et semper meliora adipisci charismata, potissime religiosus, cujus non est circa communia languere.5
Præterea, quamvis hi duo ultimi gradus devotionis solent prætactas redundantias dulces et suavitates internas habere sibi annexas ac mixtas, aliquando tamen ita non est: imo non solum proficientibus, sed perfectis quoque nonnunquam consolationes illæ ac spirituales deliciæ subtrahuntur; et hoc quandoque dispensatoria ac paterna ordinatione Altissimi, ut discant solidum quærere cibum, et in tali subtractione patientiam conservare, suamque ad Deum fidelitatem ostendant non quærendo nec admittendo externa solatia, sed dilecti dispensationem et ejus dulcem præsentiam ac consolatorium reditum æquanimiter atque fideliter præstolando; et rursus, ut propriam imbecillitatem, defectuositatem et imperfectionem humilius recognoscant, ad Deum quoque affectuosius confugiant ac respirent, recuperataque suavitate, magis sint cauti, et Deo suo adhærere et obsequi assuescant pure propter ipsius bonitatem ac majestatem, non propter dulcedinem munerum ejus. Quandoque etiam propter negligentias suas et culpas subtractio talis fit. Porro virorum vere virtuosorum, et in divinis Scripturis bene exercitatorum, non est de consolationibus illis multum curare, sed veram et sinceram devotionem indesinenter habere, ac crescere in eadem, ita ut assidue magis sint proni et affectati ad universa quæ cultum concernunt divinum, ad omnium vitiorum horrorem, ad sincerissimum omnis boni honesti affectum, ad purum, intensum, completum Dei obsequium, adhæsionem internam ac stabilitam, ad non reciprocum, irreflexum, impermixtum Deitatis amorem.
Denique, devotio vocatur dulcis, sensibilis, consolatoria, non solum propter præfatam redundantiam a superiori animæ parte ad inferiorem, sed item, imo et maxime propter puram et spiritualem delectationem in superiori parte manentem et quiescentem. Quum etenim omnis actio virtuosa naturaliter habeat delectationem sibi correspondentem ac junctam, quanto latria et actus ipsius sunt altiores, caritas quoque et dilectio, et item cognitio doni sapientiæ ac doni scientiæ, ex quibus devotio oritur, tanto ipsi actuali devotioni, præsertim in viris notabiliter virtuosis, major delectatio spiritualis in superiori vi affectiva manens annectitur, quamvis aliquando ex causis prætactis accidat aliter.
Postremo, devotionem quidam dividunt in devotionem rationalem atque sensibilem: non quod devotio subjective ac formaliter insit rationi, sed potius voluntati, sicut et latria, propter quod dici possit devotio volitiva; attamen rationalis et intellectualis vocatur, vel quia ex rationis apprehensione concipitur, atque judicio ejus, non sensibili suavitati, innititur, vel quoniam ratio seu intellectus pro superiori animæ parte, quæ et voluntatem includit, multoties sumitur.
Id quoque sciendum, quod prædicti tres gradus devotionis tribus hominum statibus ac gradibus proportionantur ac correspondent, videlicet: incipientium, proficientium, et perfectorum; item, animalium, rationalium, et intellectualium; ac rursus, servorum fidelium, amicorum secretorum, et filiorum occultorum; item, viæ purgativæ, illuminativæ, et perfectivæ; virtutum quoque politicarum, purgatoriarum, purgatique animi: prout facile est pensarè.
Footnotes
Chapter 19 of 35