Skip to the text

Articulus 2

Cur hoc sacramentum Eucharistia appelletur.

VERITAS. — Sacramenta evangelicæ legis quæ tradidi, recte vasa medicinalia nuncupantur, quia non tantum figurativa, sed etiam contentiva, imo et causativa sunt gratiarum; verumtamen differenter. Quemadmodum enim in genere ac multitudine ceterorum est unum per se tale, et alia participative aut incomplete, sicut in genere calidorum ignis, atque in genere lucidorum sol; sic in numero sacramentorum unum est per se ac plene gratiam signans, continens, causans: hoc videlicet sacramentum, in quo ex vi conversionis continetur sacratissimum Christi corpus; in quo per redundantiam maximam exsistit suæ animæ gratia, ex naturali quoque concomitantia, anima ejus ac deitas. Et ita in ipso verissime continetur perfecta et integra Christi persona, seu Verbum æternum incarnatum, verus Deus, homo perfectus. Porro in anima Christi totius est gratiæ plenitudo. In ceteris vero sacramentis non est formaliter gratia, quæ est habitus supernaturalis infusus, intellectualem ac rationalem creaturam perficiens; sed gratia sacramentalis est in ipsis tanquam in signis dispositive instrumentaliterque causalibus, secundum esse remissum et incompletum, prout suo elucidandum est loco. Hinc sacramentum hoc rite Eucharistia, id est bona gratia, nominatur, ita quod ob universalem eminentiam ac plenitudinem suæ gratiositatis, non solum eucharistiale seu bene gratiosum, sed et Eucharistia, id est bona gratia, dicitur: quemadmodum de amico carissimo dicitur, Tu es amor meus; sicut et sanctus dixit Ignatius: Amor meus crucifixus est.

Secundo sacramentum hoc Eucharistia appellatur, quia a me gratiosissimo Domino vestro et a mea gratiosissima voluntate collatum est vobis.1 Quamvis enim dem omnibus affluenter ac gratis, qui bonorum vestrorum non egeo, et cujus dona sunt merita vestra, ita quod originaliter atque fontaliter totum ex mera profluit pietate piaque voluntate, quæ interdum gratia nominatur, utpote gratia increata, et gratia gratians dicitur, quemadmodum et Deus vocatur frequenter natura naturans;2 attamen hoc sacramentum instituendo, communicando, et ejus frequentationem jubendo, fontem totius benevolentiæ, caritatis et munificentiæ meæ super vos exuberantius aperui et effudi: imo ipsum Fontem cum omni opulentia, liberalitate et gratia sua vobis communicavi, puta me ipsum, nil proprium sic mihi reservans quod non aliquo modo communicaverim vobis. Nempe, sicut in cruce eram me totum pro vobis daturus, expositurus et oblaturus in pretium; ita in hoc sacramento me totum gratissime, liberalissime ac ferventissima voluntate dedi, ac obtuli me vobis in cibum, in remedium, in copiam et salutem, quemadmodum per Isaiam prædixi:3 Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriæ gentium.

Hoc tibi non solum credibile, verum etiam rationabile certumque videbitur, si immensitatem mei amoris, redundantissimam liberalitatem meæ bonitatis, indeficientissimam meæ majestatis opulentiam profunde adverteris. Contemplare qualiter divitias gloriæ meæ ac plenitudinem deitatis universis communicem in triumphanti Ecclesia. Quid igitur mirum, si ego qui ex ineffabili caritate descendi de cœlis in terram, assumendo humanitatem ad salvandum genus humanum, ipsam naturam assumptam ita communicaverim vobis in Sacramento? Caritatis ac liberalitatis naturam et proprietatem attende; considera quam prompte te ipsum et tua ei communices quem sincere ac toto diligis corde, quanta pro salute illius agis aut ageres, præsertim si aliter non possit salvari. Quid itaque puta me peregisse, qui secundum deitatem sum essentialiter caritas, et caritas utique intensive immensa, infinite liberalissima, qui etiam secundum assumptam naturam tanto exuberantius sum omni dilectione sancta repletus, quanto divinæ et increatæ caritati propinquius sum unitus, et quanto præ omni mente creata, etiam seraphica, beatifica fruitione increati amoris repletus sum?4 Quam inæstimabili caritatis incendio arbitraris animam meam zelo salutis hominum æstuare, pro quorum salvatione scit se tam propinquissime ac hypostatice Verbo æterno conjunctam?

SACERDOS. — Non ratio tantum, sed experientia quoque pandit hæc vera esse.

VERITAS.— Denique cernimus quanta plurimi agant et patiantur ex carnali amore, qualiter se et sua mutuo sibi communicent : quod et in conjugatis bene concordantibus evidenter patescit. Nec dubium quin amor spiritualis, divinus, infusus, vigorosior valde sit ex sua natura amore carnali. Amplius, constat quod sicut contemplatio Beatorum indicibiliter clarior est omni notitia viatorum, sic et Beatorum dilectio ineffabiliter exstat omni viatorum amore ardentior. Anima vero Christi secundum vires suas superiores ad increatum objectum relatas, erat inæstimabiliter cunctis creaturis clarius Deum conspiciens. Hinc proportionaliter in actuali Deitatis ac proximorum amore ferventior fuit : ideo modo præfato munificentissime se et sua suumque corpus nobis communicavit.

Tertio sacramentum hoc Eucharistia nuncupatur ratione sui effectus, quoniam bonam ac multiplicem in nobis gratiam operatur : de quibus gratiosis salutaribusque suis effectibus infra dicetur. Et breviter, quanto quis se exhibuerit capaciorem, id est puriorem, et ad participandum sacramenti hujus charismata digniorem et affectuosiorem, tanto de fontibus Salvatoris rivos gratiæ hauriet ditiores. Quarto, quoniam deputatum est et ordinatum ut detur gratis dumtaxat. Ingratis quippe occasionaliter nocet, quoniam judicium sibi manducant et bibunt illud sumendo : gratorum ergo, qui per gratiam Deo accepti sunt ac placiti, est Eucharistia ista. Quinto, quoniam gratiam super gratiam causat, conservat, auget perficitque in homine. Cetera etiam sacramenta suam ab ipso virtutem et gratiam sortiuntur, et est Sacramentum sacramentorum. Sexto, sacramentum hoc est aurea urna continens manna, intra Sancta sanctorum collocata. Etenim aurea urna est caro Christi sanctissima, quæ continuit manna, per quod intelligi potest vel ipsa deitas corpus inhabitans, aut anima gloriosa omni suavitate felicissimæ fruitionis repleta;56 Sancta vero sanctorum, est cœlum empyreum, triumphans Ecclesia, et secretissima mansio Dei. Hanc Eucharistiam paravit in dulcedine sua pauperi corde (id est humili) Deus ;7 et per ipsam, gratiam et gloriam tribuit Dominus.8

Footnotes

  1. Jacob. 1, 5. ↩

  2. Ps. xv, 2. ↩

  3. Isai. 1, 11. ↩

  4. Isai. 8, 16. ↩

  5. Coloss. ii, 9. ↩

  6. Hebr. ix, 4. ↩

  7. Ps. lxvii, 11. ↩

  8. Ps. lxxxiii, 12. ↩

Chapter 3 of 35