Skip to the text

Articulus 8

Diffusior declaratio prædictorum : qualiter Christus secundum utramque suam naturam sit cibus rationalium creaturarum, et quod Eucharistia sit sacramentum summi divinissimique amoris.

VERITAS. — Rationalem creaturam non decet habere caput primum et summum nisi Deum, nec aliunde spiritualiter vivere nisi Spiritu Dei : hinc sequitur Deum esse cibum illius. Quod enim nutrit atque sustentat vitalem in corpore animalis calorem, hoc cibus est animalis. Quumque sola divina bonitas in rationali creatura vivificum alat et conservet calorem quo spiritualiter vivitur, utpote caritatem, constat quod bonitas Dei verissime cibus sit hominis, in quo vitalis calor est sincerus et sanctus amor et amicitia spiritualis, qua fideles Deo hærent et sibi invicem cohærent, propter Deum sibi invicem consulentes, totaque promptitudine providentes ac subservientes, omni quoque studiositate mutuo se amantes ac defendentes. Increata enim bonitas veros suos amatores tam valide sibi adstringit et alligat, ut propter ipsam etiam sibi invicem inseparabiliter pure cohæreant ac sincera dilectione se complectantur.

SACERDOS. — Hoc plane fateor esse verissimum, quum limitata defectuosaque bonitas, dulcedo, commoditas, pulchritudo creaturæ, in suo cognitore dilectionem sui excitet, alat et augeat tam intense : quanto magis bonitas pura et infinita, cujus amabilitas finem nescit, quæ essentialiter est ipsa dulcedo immensa, convenientissima, et pulchritudo mundissima incircumscripta ?

VERITAS. — Recte concludis, quoniam bonitas cujuscumque creaturæ non est nisi vestigium pusillum ac tenue, deficiens penitus infinite a prima illa fontali increataque bonitate in omnia redundante. Conformiter, voluptas a bonitate creata proveniens, quid est, nisi vestigium vestigii bonitatis divinæ et voluptatis æternæ, imo et umbra umbræ illius ? Si ergo extrema vestigiorum illius, utpote sensibilium, carnalium et corruptibilium rerum voluptates, tantos sui amores in hominibus excitant, fovent, inflammant, ut ipsi amatores quasi conflagrari et inardescere videantur : quanto fortius supersplendidissima, superpulcherrima Dei bonitas, in corde eorum quibus illuxerit, amores sanctissimos immaculatissimasque concupiscentias excitabit, nutriet et accendet ? Merito ergo divina bonitas cibus ac nutrimentum vitalis ac spiritualis fertur esse caloris, quemadmodum speciositas mulieris nutrimentum et cibus est turpis amoris : unde dum a corde talis amatoris subtrahitur per oblivionem aliamve occupationem, mox cessat turpis amoris incendium ; dum vero ei per adspectum aut memoriam adhibetur, amor immundus reviviscit ac renovatur. Multo magis pulchritudo ac suavitas Deitatis immensa, cibus est et incendium digni et congruentis sibi amoris in amatoribus suis.

Amplius, dum percipis aliquem virum esse sublimiter virtuosum, justum et probum, sapientem, nonne ex solo auditu accenderis ejus amore, et tanto plus quanto virtutes ejus agnoveris clarius ? Quanto magis ex consideratione infinitæ perfectionis Dei in omnibus, debes ipsius amore incomparabiliter inflammari ?

Denique, sicut gustus noster in singulis ciborum potuumque alimoniis ac varietatibus, experitur et invenit quod appetitum suum excitet et augmentet ; et sicut cor bonum in omnibus verbis atque operibus totaque conversatione viri boni, præsertim heroici et perfecti, invenit quod amorem suum ad virum illum provocet, foveat et succendat : sic corda electorum in verbis et operibus Dei, tanquam in spiritualibus niet specialibus ferculis, reperiunt quod in eis excitet et accendat vivificum sancti amoris calorem, ipsos spiritualibus pascat deliciis. Ideo verba et beneficia Dei, cibus sunt animarum fidelium et pabulum divini amoris. Itaque tam bonitas, pulchritudo, suavitas, munificentia Dei, quam ejus beneficia, eloquia ac promissa, sunt incitamentum, pabulum et incendium dilectionis puræ ad Deum, ac delectationis et complacentiæ in eodem.1 Quod Scriptura frequenter insinuat : Satiabor (inquiens) quum apparuerit gloria tua ; et, Torrente voluptatis tuæ potabis eos ;2 et, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !3 Quemadmodum vir bonus, amabilis est et dulcis amanti, tam propter virtuositatem suam in se, quam propter bona verba ac opera sua : quum tamen omnia ista non nisi permodica adspersione ac tenui participatione, summæ et increatæ bonitatis atque dulcedinis primæ et abyssalis comparatione, dulcia sint et bona.

Porro beneficia quædam sunt transitoria ; et amor ex illorum collatione procedens solet cessare, cessantibus beneficiis illis. Alia sunt beneficia tam diu durantia sicut durat hæc vita, sicut beneficia parentum in sobolem, potissime beneficia Dei in creaturas : ideo amor exinde ortus, jugiter debet durare, durante vita ista, imo quotidie crescere ac recenter validiusque flammescere ex continuatione, renovatione et multiplicatione beneficiorum Patris cœlestis, sic tamen ut totum sinceriter ordinetur ad Deum. Nunc enim loquor de amore recto, gratuito, quem non incurvat nec inquinat utilitas aut voluptas sui ipsius, qui proprie caritas nuncupatur; qui venalitatis et negotiationis nil habet, quo amator non intendit quidquam acquirere sibi, nec amatum efficere suum : imo ipsi dilecto intendit et satagit obtinere quidquid valet commodi et honoris.

Præterea, sicut non est vitæ sustentatio corpori animalis sine incorporatione cibi convenientis, sic non est vita gratiæ cordi humano absque incordatione et invisceratione spiritualis cibi vitæ illi convenientis. Incordatio autem non est aliud quam spiritualis seu cordialis unitio, puta dilectio, quantum ad vim motivam. Quumque incorporatio cibi sit vere comestio, cujus præparationes sunt quæ incorporationem præcedunt, ut fractio, masticatioque in ore ; sic incordatio cibi spiritualis vere comestio est cibi illius. Et quoniam sine incordatione, id est cordiali unitione seu dilectione, nec vitam gratiæ nec vitam gloriæ aliquis potest habere, constat sine spirituali Dei comestione neutram vitam consistere. Ideo dixi : Qui manducat me, vivet propter me ; et, Qui manducat hunc panem, vivet in æternum ;456 itemque : Ego sum panis vitæ. In tantum quippe sum panis vitæ, in quantum facio aliquos spiritualiter me amare ac ipso amore nutriri. Et hoc diligenter adverte, quia est radix probationis vivifici atque ineffabilis Sacramenti, quam nequit effugere intellectus bene dispositus.

Præterea, quidam hæretici veritatem hujus sacramenti negaverunt duplici ex errore. Primo, quoniam masticationem in ore, dum esca teritur ac quasi molitur dentibus, aut in ventrem trajicitur, putabant esse comestionem. Secundo, quoniam differentiam inter comestionem corporalem ac spiritualem ignoraverunt. Quod enim corporaliter manducatur, oportet a propria forma nudari, et in manducantis substantiam transmutari. In spirituali vero comestione fit econverso, quia quo cibus spiritualis purior atque integrior venit ad cor, tanto profundius ei unitur, et ipsum cor sibi assimilat, et quodammodo in se mutat, sicut asserui Augustino : Non tu mutabis me in te, sed ego mutabo te in me.

At vero, quemadmodum veritas cibus est intellectus, sic bonitas voluntatis. Idem quoque est veritas ad intellectum, quod exterior lux ad sensum; et sicut corporeus cibus corroborat corpus quum ei fuerit incorporatus, sic veritas intellectum confortat ac reficit certitudine quum fuerit ei unita unitione completa, quia tunc vere scitur ac noscitur. Iterum, sicut cibus distendit et auget corpus in trina dimensione, videlicet longitudine, latitudine seu spissitudine, et profunditate seu altitudine; sic veritas extendit in longum præsentium, præteritorum ac futurorum, in latum concomitantium, id est in latum circumspectorum, et in latum essentialium ac intimorum. Consimiliter in superiori vi affectiva latitudo est amor, qui usque ad inimicos propter Deum extenditur. Altitudo, magnificentia seu bonitas hinc declaratur, quod sola luminosissima veritas prima propriissime cibus sit intellectus, solaque prima mundissima mundantissimaque bonitas cibus sit voluntatis. Etenim cibus rectissima definitione vocatur id cujus sumptione fames sedatur, comedens delectatur, perditum reparatur, et cibatus augetur, reficitur ac impletur. Certumque est quod nec fames seu desiderium intellectus, nec fames voluntatis quiescit, donec intellectus pleno ore comederit et gustaverit primam veritatem, atque voluntas primam suavissimam bonitatem. Quæ veritas ac bonitas solæ sufficiunt implere et quietare omnem capacitatem, famem et appetitum intellectus vestri ac voluntatis, contentare ac maxime delectare et confortare. Nec potest intellectus quiescere nisi in primæ causæ cognitione, nec affectus nisi in primæ causæ fruitione. Cognitio autem et fruitio sunt ipsius mentis convenientes comestiones: ideo panis et cibus ipsius est veritas prima et bonitas summa, ad quas ceteræ veritates et bonitates se habent sicut umbræ vanissimæ exilissimæque picturæ.7 Imo subtracta ab intellectu primæ veritatis notitia, et a voluntate divinæ bonitatis dilectione, spiritualiter mortuus est uterque. Intellectus quippe Deum ignorans, et affectus Deum non amans, vivunt inique, quoniam Deo non vivunt, nec se nec sua in ejus honorem atque obsequium referunt ac convertunt, a quo quidquid sunt et habent, sortiti sunt. Insuper, sola Veritas ac Sapientia increata, sponsa est intellectus creati; ceteræ veritates sunt quasi pedisequæ et ancillæ, cum quibus impie fornicatur, dum eis magis quam primæ veritati innititur ac inhæret. Similiter affectus creatus habere se debet ad summam bonitatem, ei maxime et finaliter inhærendo, et bonitates in creaturis adspersas referendo ad illam. Hinc panis iste cœlestis non solum quotidie, sed assidue quoque et jugiter est edendus, et absque cessatione in mente habendus, amplectendus, atque retinendus: propter quod non solum quotidianus, sed et supersubstantialis vocatus est, cujus subtractio est internæ ac spiritualis vitæ exstinctio.8 Nec tamen oportet animam semper actualiter primæ veritati esse intentam.9 Quum ergo anima nata sit panem hunc manducare, et Deus ipse nihil inaniter ac frustra creaverit, necesse est ut panem hunc, utputa se ipsum, exhibeat ipsi animæ manducabilem sive esibilem.

Præterea, quum Deus sit incomparabiliter magis pius et providus circa filios gratiæ suæ, quam quæcumque mater circa filios uteri sui, et ipsæ matresfamilias naturali pietate et caritate ministrent filiis suis escas, secundum capacitatem et dispositionem illorum, in specie lactis, pulmenti aut panis; multo plus inæstimabilis clementiæ ac paternalissimæ providentiæ Deus filiis suis adoptivis dispensat hunc panem supersubstantialem juxta capacitatem ipsorum. Habet equidem filios quosdam quasi perfectæ ætatis, fortes ac validos, puta cives supernos, qui panem hunc edere possunt in sua propria forma. Habet et filios parvulos, qui hoc pane vesci non queunt in propriæ formæ soliditate: idcirco necesse est ut in alia forma qua eis esibilis sit, ipsis proponat eumdem. Nulla vero forma ad hoc exsistit conveniens, nisi ostendat illum esse panem: imo omnis alia forma illum absconderet, et forma carnis comedere cupientes averteret. Sed forma panis ad hoc communissime fuit aptissima. Denique, homo in hac vita panem illum in sua claritate et gloria nullatenus ferre potest. Et si ultra vires homini ostendantur divina, deficere cogitur et defluere a se ipso, ut patet in visionibus Prophetarum et raptibus contemplantium. Omnis autem visio prophetica seu contemplatio vitæ præsentis, quantæcumque videtur consistere claritatis, plus distat a fulgore cognitionum Sanctorum in patria, quam tenebrosissima nox a serenissimæ diei splendore. In specie ergo panis materialis proponitur ille panis supersubstantialis, quoniam panis præcipuus, communissimus ac convenientissimus cibus est, expressiusque designans divini cibi proprietates.

SACERDOS. — Quantum imbecillitas nostræ valet capere mentis, subtiliter ac devote docuisti, o Veritas summa, animas nostras refici temetipsa. Verumtamen objici potest, quod sancti et electi fideles qui a mundi principio usque ad primitivæ Ecclesiæ fuerunt exordium, etiam in hac vita cibo illo per fidem contemplationemque fidei et amorem sunt aliti : sicut et multi sancti anachoretæ in perpetua solitudine commorantes. Non ergo necessaria videtur realis præsentia assumptæ humanitatis seu corporis et sanguinis tui in Sacramento, sed figuralis videtur sufficere : præsertim quum bonitas tua æterna et veritas increata non videantur cibus aut refectio mentium creatarum nisi per modum objecti et causæ efficientis, non per modum causæ formalis intrinsece inhærentis. Sic etenim cibat et reficit cognitio et dilectio summæ veritatis ac bonitatis. Hoc ergo, si placet, clarius persuade, quod in assumpta quoque humanitate in Sacramento veraciter adsis.

VERITAS. — Hoc modo ostendam.

Footnotes

  1. Ps. XVI, 15. ↩

  2. Ps. XXXV, 9. ↩

  3. Ps. CXVIII, 103. ↩

  4. Joann. r., 58. ↩

  5. Joann. , 59. ↩

  6. Joann. , 60. ↩

  7. *alias bonitatis* ↩

  8. Luc. xI, 3. ↩

  9. Matth. VI, 11. ↩

Chapter 9 of 35