Skip to the text

Articulus 21

Prosecutio hujus materiæ, utputa de præclarissimis effectibus atque fructibus sacramenti istius.

VERITAS. — Tripliciter unum ab alio fieri dicitur. Primo, naturali operatione : ut calefieri est ab igne. Secundo, meritorie, sicut dicimus : Peccata tua fecerunt hæc tibi. Tertio, virtute occulta, seu divina aut supernaturali. Porro caro Christi per se cibus mentis esse non potest ; nec sanguis potest sic esse animæ potus naturali operatione, nec per modum meriti, ita quod meritum realiter et subjective esse possit in carne, quum solum substantia intellectualis subjectum sit meriti. Reficiunt ergo mentem virtute supernaturali ac divina dumtaxat, qua et cetera sacramenta operari dicuntur per institutionem et beneplacitum Dei : ita quod sicut superinfusioni intinctionive aquæ adest virtus Spiritus Sancti ad faciendam interiorem ablutionem, sic refectioni corporali et exteriori sacramentalium specierum, quæ figura est et signum interioris refectionis, adest virtus divina ad perficiendam interiorem refectionem Eucharistiæ designatam per exteriorem. Quod si quis exteriorem illam refectionem, seu carnem Christi, dixerit virtuosissimam propter Dei sapientiam et Dei virtutem, cujus ipsa est quasi vestimentum, non recedit a fidei puritate. Si enim vestis S. Joannis evangelistæ ex tactu sacri corporis ipsius Joannis obtinuit ut per manum Aristodemi adhuc increduli, tactu suo duos mortuos suscitaverit : quid de hoc vestimento virtutis omnipotentis pia fides suggerit sentiendum ? Si S. Petri baculus ex attactu Petri apostoli consequi potuit ut tactu suo mortuum socium B. Martialis Lemovicensis suscitaret, sanctum quoque Maternum, imo et tertium, et usque in præsens retinet ut de obsessis corporibus ejiciat dæmones et eos loqui compellat : quid de sacratissimo Christi corpore sentiendum ? Si Christus Dominus virtutes tantas corporibus Sanctorum, imo et aridis capillis, et (quod mirabilius est) eorum pulveribus ac sepulcris, largitus est : quomodo non incomparabiliter multo majores virtutes carni suæ jam secum glorificatæ distribuit ? Amplius, si fimbriæ vestimenti sui donavit virtutem sanandi quoscumque inet.1 v, 15.2 firmos, imo et umbræ principis Apostolorum hoc ipsum contribuit : quid virtutis et eminentiæ contulit corpori suo, non solum sacratissimæ animæ suæ sed et suæ deitati unito, ita quod ipsa virtute divina animas vestras nutrit, roborat, perficit? Denique, si carni seu pinguedini serpentinæ de qua theriaca conficitur, virtutem dedit ejiciendi et effugandi venenum quod solam corporis vitam exstinguit : quanto magis carni suæ dedisse credendus est, ut venenum peccati, quod animarum vitam exstinguit, omnimode curet? Præterea, si lapides pretiosi et virtuosi virtutes habent innumeras ac mirandas ex modico quintæ essentiæ quod in eis est, ut quibusdam videtur : quanto magis caro Christi ex præsentia divinæ supereminentis essentiæ, præstantissimas habet virtutes ad sacramentales effectus? Item, si quarumdam sanguini bestiarum tantas contulit vires, quid proprio sanguini? Rursus, si herbæ pæoniæ ac jaspidi dedit virtutem fugandi phantasmata atque dæmonia, verbis quoque exorcismorum quorumdam donavit virtutem arcendi dæmones, et per ea fiunt alia quædam miranda, quæ in libris artis magicæ continentur : quomodo Verbum ann.3 1, 3. æternum, per quod facta sunt omnia, carnem a se assumptam non illustravit cunctis virtutibus gloriæ suæ, in hac parte congruentibus et vestræ saluti expedientibus?

Unde ex his aliisque innumeris, quæ partim causa vitandi prolixitatem omittimus, partim nec nosse nec numerare sufficimus, patet quam amplissime ac magnificentissime sentiendum sit de virtuositate tam excellentissimi sacramenti, corporisque dominici. Nempe in hoc sacramento forma panis et vini aperte designat quod ipse Christus sit supersubstantialis, quotidiana, solida et jucunda infastidibilisque refectio animarum vestrarum; ostendit quoque forma panis ac vini, sanctæ dilectionis communionem et indistinctionem, societatem quoque Sanctorum inseparabilem. Duplex ergo est efficacia sacramenti istius : quia in quantum est sacrificium, habet efficaciam reconciliandi; in quantum sacramentum, efficaciam habet sanctificandi. Necessitas ergo et fructuositas præsentiæ sacramenti istius, est medicatio seu curatio universalis Ecclesiæ, et reconciliatio ejus ad Patrem, sanctificatio quoque Ecclesiæ et spiritualis refectio ejus. Hinc Missa est fragrantissimi sacrificii oblatio, cujus suavitatis odore reconciliatus est mundus, et fœtor ejus abstersus. Est quoque celebratio sacramenti quo totus mundus est sanctificatus, quantum ad virtutem et sufficientiam sacramenti. Est etiam instauratio opulentissimi, lautissimi deliciosissimique convivii, quo angeli sancti splendidissime reficiuntur ac homines. Est item Missa ventilatio causæ vestræ per deprecationem et oblationem protracta. Est denique medicatio totius corporis Ecclesiæ, ac summæ exhibitio medicinæ, atque negotium vestræ reconciliationis.

His igitur modis oportet Missarum solennia celebrare, ipsisque interesse cum omni reverentia et filiali timore, et prosequi tantum mysterium tanquam negotium vestræ reconciliationis, et ventilationem causæ omnium vestrum medicinamque universorum, ne tanta pro te inaniter fiant, et ne ob indevotionem et ingratitudinem tuam gravius judiceris ac pereas. In hujus igitur sacramenti celebratione et sumptione advertere debes omnipotentiam ejus in tot et tantis mirabilibus suis, providentiam quoque ipsius circa vestram refectionem internam et vestræ salutis procurationem, et suæ abundantiam bonitatis in tam liberalissima communicatione sui ipsius ac munerum ejus, denique amorem sui ad vos, et zelum suum pro vestra salute, beneficentiam quoque ipsius in vobis.

Footnotes

  1. Act. v, 15. ↩

  2. Matth. IV. 36. ↩

  3. Joan. i, 3. ↩

Chapter 22 of 35