Skip to the text

Articulus 1

De diversis nominibus Sacramenti altaris.

VERITAS. — Magnorum artificum est magnos et eminentes effectus producere, soletque effectus suæ causæ correspondere; et quo altior est natura, eo præclarioris exstat potentiæ. Nonne ergo Unigenitum Dei, Patri æterno prorsus coæqualem et coomnipotentem, condecuit in assumpta humanitate mira quædam peragere? Et quia in omni multitudine ordinata, est unum primum et maximum, inter universa mira et magna quæ egi in sæculo isto, hoc unum excellentissimum, gratiosissimum atque omnino incomprehensibilissimum egi mysterium, institui sacramentum, produxi effectum, me ipsum sub sensibilibus inanimatarum rerum speciebus constituendo, res illas in corpus meum et sanguinem substantialiter convertendo, hoc est infinita et omnipotente virtute mea transsubstantiando, qua et in exordio sæculorum cuncta visibilia et invisibilia produxi ex nihilo: quod mysterium, sacramentum et opus, quamvis aliquo modo sit unum, in ipso tamen fuit et est plurimorum eminentissimorumque congeries mirabilium, dum unum præexsistens in aliud præexsistens sine utriusque corruptione et generatione in instanti conversum est, idemque numero in pluribus fuit locis, quamvis non modo locali. Ego quoque me ipsum in manibus tenui, discipulisque porrexi, et in eorum ore personaliter ac integraliter esse cœpi ac desii sine egressu et mei mutatione. Denique non minor eram in cujuslibet ore eorum et manu mea, quam eram ad mensam qua sedebam. Quumque sacramentale mysterium istud tantæ sit excellentiæ, tantæ vigorositatis, tam gratiosissimæ salubritatis, tamque sublimium sit productivum effectuum, oportuit ipsum ad hæc insinuanda pluribus appellari nominibus, quanquam nec illa nec quæcumque alia ejus dignitatem, virtutes, proprietates, mirabilitates et efficientias plene valeant designare.

SACERDOS. — O Veritas summa, quam altum est hoc tui sermonis exordium! Circa quod difficillimæ quæstiones nascuntur, quas tu infra, ut confido, dissolves. Nunc cœptum, precor, prosequere.

VERITAS. — Vocatur hoc sacramentum Eucharistia, memoriale, cibus, viaticum, communio, donum, sacrificium, medicina et Sacramentum altaris.

¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.

Chapter 2 of 35