Skip to the text

Articulus 22

De modis Christi sub Sacramento et effectibus ejus, et de reductione eorum quæ alii de ista materia dicunt ad prædicta.

VERITAS. — Ex præinductis perpende, quod sub sacramentalibus speciebus Christus Dominus continetur tanquam in loco mirabilissimæ mansionis, imo et gloriosissimæ habitationis, et sicut in aula dulcissimæ refectionis, et tanquam in atrio ac mysterio spiritualis mactationis et oblationis, et velut in nexu amicissimæ conjunctionis Dei et hominis.

In hoc etenim sacramento Christus totus, verus Deus et homo perfectus, certissime continetur, infallibiliter invenitur, et incomprehensibilia plurima operatur. Est item ibidem sicut in aula dulcissimæ refectionis, quia in hoc sacramento, omne spirituale delectamentum et omnis saporis suavitas a digne dispositis degustantur.12 Ad hujusmodi convivium liberalissimus hospes Christus universos invitat, imo et accedere jubet; non accedentibus comminatur, digne venientibus pretiosissima dona gratiæ ac gloriæ pollicetur et elargitur; ibi se ipsum præbet in cibum, in signum amoris plenissimi, ac futuri cœlestis convivii, in quo beatifica suæ deitatis fruitio erit ultima et æterna refectio. In hoc demum sacramento tanquam in atrio immolationis, Christus quotidie sacrificatur tanquam acceptabilissima hostia vere pacifica, a pace pectoris ad pacem æternitatis perducens; holocaustum igne caritatis totaliter inflammatum, quo se promptissime obtulit Deo Patri in omni sua conversatione, Patris semper quærens ac procurans honorem; ac victima pro peccato, designata per juge sacrificium, et agnum qui quotidie mane offerebatur ac vespere.34 Insuper Christus in sacramento isto consistit tanquam in nexu amicissimæ conjunctionis. Omnia namque quæ hujus sunt sacramenti, caritatem accendunt, et ipsum ex summa caritate vobis communicatur. Ibi ejus beneficia recoluntur, ejus promissa commemorantur, amor ipsius ad vos et passio ejus pro vobis devotissime commendantur.

Denique sumendus est cibus iste cum speciali trium virtutum theologicarum vigore, hoc est: cum fide certa et clara omnium quæ de hoc dignissimo sacramento credenda tradit Ecclesia; cum spe ingenti liberalitatis divinæ, utputa quod Deus, qui ita vobis se ipsum tribuit, paratissimus est conferre vobis gratiosa sua auxilia, et universos tanti sacramenti effectus ac gloriam copiosam. Idcirco cum grandi fiducia et gratitudine præcordiali, cum omni humilitate atque instantia pro cunctis tanti sacramenti effectibus Altissimum deprecemini. Sumendum est item hoc sacramentum cum caritate ferventi, cum amore fraterno, cum excessivo affectu, cum aviditate interna, cum sanctæ dilectionis inflammatione atque profectu. Accipiendum est quoque cum amara compunctione ex dominicæ passionis consideratione, propriarumque culparum contritione, cum indesinenti et maxima cordis custodia, ac spirituali degustatione deliciarum sacramenti istius, quas indubitanter experietur copiose quicumque juxta documenta præhabita, ad sacram se communionem paraverit.

Denique ad præhabita reducuntur quæ quidam de sacramento hoc devote conscribunt, dicentes quod sicut ad thronum Salomonis sex gradibus ascendebatur, ita ad participationem Sacramenti altaris sex præparamentis gradatim distinctis ac sursum ducentibus, sit procedendum. Primus gradus est fides, quæ in hoc sacramento tanto plus necessaria exstat, quanto ea quæ de hoc sacramento traduntur, omnem sensum, rationem et intellectum magis transcendunt. Nec expedit in hac re curiose scrutari aut morose rimari qualiter D Christus in hoc sacramento possit sic contineri ut tradit Ecclesia; sed mente in fide sanctæ Ecclesiæ firmiter stabilita ex rationibus credendorum et illuminatione divina, atque certissime præsupposito quod omnia quæ de hoc sacramento docet Ecclesia, vera sint, debetis vehementer mirari, sapientialiter contemplari, amorose amplecti, totisque viribus cum omni gratiarum actione venerari tam incomprehensibilem bonitatem, caritatem, munificentiam, misericordiam, providentiam circa vos pauperes, infirmos et indignos.5 Secundus gradus est desiderium cordis ad tantum mysterium, quoniam ex amore ferventi est accedendum, corde ad tantum bonum spiritualiter hiante : desiderium quippe cor aperit ad desiderati susceptionem, et quanto cum sinceriori desiderio quis accedit, tanto copiosius sacramenti hujus fructus et effectus sortitur. Idcirco non arida consuetudine, non cum tædio et horrore, non cum ignavia et tepore ad tantæ dignitatis et majestatis sacramentum est procedendum, sed cum præparatione supra descripta. Hinc tertius gradus est reverentia cordis ex tantæ sublimitatis consideratione concepta ad sacramentum tam summum, sicut expositum est. Quartus gradus est munditia, quia non nisi pura mente sumendum est hoc donum supercœleste, quod est ipsemet dator, Deus et creator cœlorum. Quintus gradus est memoria dominicæ passionis, cujus memoriale valde inflammativum est hoc sacramentum. Quotidie ergo attentissime est pensandum quæ, quanta et qualia pro hominibus pertulit Filius Dei : quod totum est reminiscendum ad compatiendum, ad imitandum, ad regratiandum, ad admirandum, ad diligendum, ad contemplandum. Sextus gradus est se ipsum in Deum projicere, hoc est tota mente in sua pietate confidere, et se suæ piissimæ providentiæ confidenter committere, cum indefessa exsecutione eorum quæ sibi possibilia sunt, sicque in Deo amorose quiescere. Verum hi gradus aliter et aptius possunt utique assignari, videlicet : conscientiæ diligens examinatio, plena contritio, perfecta confessio, etc.

Effectus demum sacramenti hujus ita assignant, ut primus sit peccatorum remissio; secundus, cordis curatio a reliquiis vitiorum; tertius, custodia seu munimentum; quartus, confortatio cordis; quintus, consolatio spiritualis; sextus, augmentum liberalitatis; septimus, augmentatio virtutum; octavus, vivificatio seu agilitas aut alacritas ad bona agenda; nonus, illuminatio mentis; decimus, pax pectoris; undecimus, sapor spiritualis; duodecimus, unitio et unitas quædam mentis cum Deo per caritatis perfectionem. Ista ad pauciora queunt reduci. Quid est enim confortatio, nisi profectus gratiæ et augmentum virtutum? Augmentum etiam liberalitatis sub augmentatione continetur virtutum; sed et sapor spiritualis, pax pectoris et lætitia spiritualis coincidunt, quamvis et distinguantur*.6*

Footnotes

  1. Joann. VI, 54-59. ↩

  2. Sap. XVI, 20. ↩

  3. Exod. XXIX, 38, 39; ↩

  4. Num. XXVIII, 3 et seq. ↩

  5. III Reg. x, 19. ↩

  6. *alias coincidunt, et non distinguuntur. ↩

Chapter 23 of 35