Articulus 29
Inquisitio circa quædam contenta in tractatu cujusdam devoti.
SACERDOS. — Circa formam consecrationis sacri sanguinis scribit ille devotus : De forma hac sunt tres opiniones. Prima, quod hæc sit essentialis et necessaria forma consecrationis sanguinis, Hic est calix sanguinis mei : ita quod illis prolatis, vinum in sanguinem sit conversum. Secunda opinio est, quod ad formam illam pertineant verba hæc : Novi et æterni Testamenti, mysterium fidei. Tertia opinio, quod non fiat consecratio nisi addito illo residuo : Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hæc autem opinio tertia, est minus communis et omnino non verisimilis. Propter hoc S. Thomas, Henricus de Gandavo, et alii plures, eam penitus non recitant. Hæc ille. Quæ non videntur posse salvari. Thomas enim in quarto Sententiarum, distinctione octava, sic quærit : Utrum forma consecrationis sanguinis consistat in his verbis tantum :1 Hic est calix sanguinis mei. Et inductis pro utraque parte argumentis, in tribus quæstionibus et argumentorum solutionibus evidenter determinat quod non ; et protestatur, quod totum illud residuum, Novi et æterni Testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum, pertineat ad formam consecrationis istius, et rationabiliter hoc declarat.
VERITAS. — Non oportet te hoc diffusius prosequi, quia contradicens, si recurrat ad Scriptum illius sancti Doctoris, inveniet sic esse ut refers. Infra quoque patebit hoc.
SACERDOS. — In tertia item parte Summæ disseruit circa formam consecrationis sanguinis, dicens quod duplex sit opinio.2 Quidam enim dixerunt, quod de substantia formæ hujus solum est illud : Hic est calix sanguinis mei. Sed hoc inconveniens videtur, quoniam verba sequentia sunt quædam determinationes prædicati, videlicet sanguinis mei, ideo ad integritatem pertinent locutionis. Hinc alii melius dicunt, quod omnia verba sequentia sunt de essentia hujus formæ usque ad id, Hæc quotiescumque feceritis, etc., quod pertinet ad usum sacramenti istius, ideo non est de substantia formæ ipsius : et inde est, quod sacerdos eodem ritu et modo tenendi calicem, omnia verba hæc profert. Hæc Thomas. Qui quamvis hic non recitet nisi duas opiniones, tamen in recitatione secundæ opinionis includit et tertiam, quam tam hic quam super quartum tenet, declarat et approbat. Et quamvis Albertus in Summa de corpore Christi primam opinionem secutus sit, tamen in Scripto quarti, ea abjecta, aliam sequitur.
VERITAS. — Ita est. Et huic positioni concordat ritus et consuetudo Ecclesiæ, quæ calicis elevationem non facit nisi omnibus verbis illis prolatis, usque ad id : Hæc quotiescumque feceritis, etc.
SACERDOS. — Idem devotus scribit in suo tractatu : Oportet dicere omnes virtutes morales, saltem præter justitiam, esse in solo appetitu sensitivo, et non in voluntate, ut S. Thomas dicit, et multi theologi et philosophi eum in hoc sequentes ;3 vel si sunt principaliter in voluntate, ut alii ponunt, oportet tamen in appetitu sensitivo ponere habitus virtuosos, per quos delectabiliter ac prompte obediat rationi. Hæc ille.
Quibus objici potest, quod non solum secundum Thomam, sed item secundum omnes theologos atque philosophos communiter, prudentia est virtus moralis, quam omnes dicunt subjective esse in intellectu, non in appetitu sensitivo. Denique, si juxta secundam opinionem essent ponendi habitus virtuosi in appetitu sensitivo præter virtutes morales, de illis habitibus esset quærendum, an sint virtutes morales : si sic, quid necesse est præter eas ponere alias virtutes morales in voluntate? Esset quoque quærendum, an different ab invicem specifice. Rursus, qui dicunt virtutes morales realiter esse in voluntate, ponunt eas esse in appetitu sensitivo solum per quamdam impressionem. Iterum, si appetitus sensitivus capax est talium virtuosorum habituum subjective, ergo et virtutum moralium, quæ sunt circa idem virtutum objectum.
VERITAS. — De istis non est vis tanta sicut de præhabitis punctis ; verum est tamen quod de prudentia objicis. Sed et devotus ille in suo tractatu, demptis perpaucis, humiliter, caute ac sobrie loquitur : idcirco modeste tractandus est.
SACERDOS. — Nec ego ad depressionem ipsius hæc tetigi, sed pro legentium cautela. Nam et alia quædam dicit de distinctione specierum devotionis effectibusque earum, contra quæ objici aliqua possent : quæ tamen etiam pie forsitan queunt salvari.
VERITAS. — Transeant ista. Et nunc de materia et forma hujus sacramenti aliqua sunt tangenda.
Footnotes
Chapter 30 of 35