Skip to the text

Articulus 25

Oratio de eodem.

O Deus æterne, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui quum dives sis in misericordia, propter nimiam caritatem tuam qua dilexisti nos, quum essemus mortui peccatis, convivificasti nos Christo1 (etenim proprio Filio non perpercisti, sed pro omnibus nobis tradidisti illum), ob omnem caritatem tuam et infinitam abyssum misericordiæ tuæ super universum genus humanum, ostende nobis indignis sacerdotibus tuis lucem miserationum tuarum, qui in hoc sacramento mirabilia tua sic innovas;23 amore unigeniti Filii tui gratiose nos præveni, reple ac perfice; ignosce et condole improbitatibus nostris. Ecce unigenitus Filius tuus ex inæstimabili sua caritate ad nos, ad sacram sui communionem nos invitat, et fructum pollicetur multiplicem; et nos improbi ac perversi, ab ipso diffugimus, negligentiam quoque et pigritiam nostram excusamus et palliamus, dicentes quod periculosum sit accedere, quum tamen valde fructuosum sit obedire ac tantum sacramentum cum debita præparatione suscipere. Propriam ergo indispositionem ex nostra negligentia atque pigritia ortam, accusare debemus. Corda nostra plene illumina ad considerandum acute cum quanta puritate ac reverentia oporteat nos Creatorem ac Salvatorem nostrum suscipere, cujus adventum sancti Patres olim in lege scripta ac naturali tam affectuose optaverunt. Omni effectu et gratia ac omni superno charismate hujus præstantissimi sacramenti nos refice et perunge, nutri ac robora.

Verumtamen confitemur nos tam pura, cœlestia ac divina dona non posse suscipere, nisi in primis mentes nostræ prorsus purgentur a vitiis, ab omni sensuali affectu, a carnali amore, a loquacitate, duplicitate et omni iniquitatis obliquitate, ab incustodia cordis et sensuum, ab ingratitudine et torpore. Hinc ergo, o Domine, ob tuam sanctitatem immensam tribue nobis universa peccata nostra, majora et minora, vere cognoscere, et omnem eorum enormitatem ac gravitatem prudenter pensare, pure et integre cum ingenti contritione ac pleno emendationis proposito confiteri, deflere, punire, ac ipsa deinceps, quantum humana permittit fragilitas, jugiter evitare, ut saluberrimo sacramento, et tibi per illud, quotidie propinquius intimiusque jungamur, et ejus virtute ac gratia ad spiritualem virtutum altitudinem concrescamus, a pristinis culpis et vitiis omni hora cessemus, et coram te sollicite ambulemus.4

O Deus omnipotens, qui per tuam omnipotentiam tot et tanta mirabilia in hoc sacramento operaris, hac eadem omnipotentia tua nos defectuosos ac fragiles, ad omne malum proclives, tam potenter, tam clementer effectibus tanti sacramenti corrobora, ut constabiliti in gratia tua, tibi quotidie stabilius adhæreamus, reverentialius ministremus, præcordialius regratiemur, et tuo jugiter inflammemur amore.

O Deus æterne, quanta est ista improbitas, ista fatuitas, imo et perversitas ista, quod tibi Domino Deo nostro tam incomparabiliter bono, tam infinite honorando, tam incessanter considerando ac metuendo, tam summe ac fervide toto corde amando, nos miserrimi, potius impudici canes quam sacerdotes vocandi, toties et tam facili occasione, tam levi tentatione præferimus ista carnalia et caduca, vana et vilia, illicita atque prohibita! Redeuntes a mensa illa cœlesti, mox leves, dissoluti, loquaces, incustoditi sumus ut ante; in cibo, potu et somno excedimus; non solum multa et magna committimus mala, sed et multa ac magna omittimus bona: imo interdum, quod abominabile est et horrendum atque æterna damnatione dignissimum, ad detractionem, temeraria prorsus judicia, ad contentionem, indignationem, iram impatientiamque prolabimur, et instar impiissimi proditoris te ex nostris expellimus cordibus, corripi et corrigi dedignamur.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, ne tanta de cetero impleamur despectione.5 Illumina oculos nostros interiores, ne ita obdormiamus in mortem iniquitatis, ne dicant hostes nostri crudelissimi, Prævaluimus contra eos;6 ne de nostris excessibus glorientur; ne et sanctos angelos nos piissime custodientes contristemus; et (quod super omnia est vitandum) ne tuam, o Deus altissime, præsentiam tam graviter offendamus, sed quidquid offensivum est tuæ sanctitatis ac majestatis, diligentissime caveamus, non solum peccata, sed et peccandi occasiones sollicite declinemus, semper salubria meditemur, virtuosa optemus, teque oculis cordis incessabiliter proponamus, in adversis sicut in omnibus divitiis gloriemur. Fac nos sapienter ac profunde intueri assidue cum quanta reverentia et obedientia, cum quanta puritate et gratitudine, cum quanta ardentissimæ caritatis affectione et profundissima humilitate tibi indesinenter adsistant et obsequantur omnes angeli sancti, et universi cives superni, ut et nos pauperes et indigni, eorum exemplo studeamus cum omni conatu reverenter, obedienter, pure, gratanter, amorose, timorate atque humiliter tibi ubique et semper, potissimum in celebratione, adsistere ac servire ad laudem et gloriam nominis tui.

Footnotes

  1. Ephes. 2, 4, 5. ↩

  2. Rom. 1, 32. ↩

  3. II Cor. 1, 2. ↩

  4. ich. vi, 8. ↩

  5. Ps.cxxii, 3. ↩

  6. Ps.xii, 4, 5. ↩

Chapter 26 of 35