Skip to the text

Articulus 30

De materia sacramenti hujus.

VERITAS. — Materiam et formam hujus sacramenti Unigenitus Dei personaliter in Cœna instituit; et quod egit, suis ministris agendum reliquit : ideo, sicut ad consecrationem tanti sacramenti exigitur forma verborum qua usus est ipse Christus in consecrando aut porrigendo, ita et materia illa requiritur in qua confecit atque quarta facta sit secundum eos cœna illa. instituit, puta triticeus panis et vinum vitis. Et sicut probabile est ipsum lymphasse vinum, quum in terra illa sint fortia vina, et ipse in cunctis temperantiam summe servaverit ac docuerit; sic Ecclesia modicum aquæ vino miscet in calice: quæ aqua permodica absorbetur a vino, et in ipsum convertitur; sicque nihil in sanguinem Christi convertitur nisi vinum. Nihilo minus admixtio aquæ propter alias causas fit, figurales ac mysticas.

Nam et de latere Christi in cruce sanguis fluxit et aqua;1 atque per aquam populus designatur: hinc per ejus cum vino permixtionem, adunatio plebis cum Christo exprimitur. Denique, etiamsi in hujusmodi pane et vino fit consecratio, quamvis fiat aliarum materiarum admixtio, dummodo vera natura panis triticei et vera natura vini vitis prædominentur ac maneant, condecet tamen, tam propter reverentiam sacramenti quam ob spiritualem significationem, quod sit pulcher et purus (vel saltem non multum mixtus) panis triticeus, non corrosus, non fractus, non maculosus. Sic et de vino dicendum est suo modo: ideo vinum novum adhuc fæculentum non congruit poni; vel si vitari non valeat, tempestive est reponendum, ut fæces descendant, sicque depuratum, deferatur ad altare.

SACERDOS. — Aliqui dicunt in pane speltino confici posse, quod et de agresta opinantur ac musto.

VERITAS. — De musto potest; de aliis tene quod dixi. De triticeo quoque azymo confici debet, non de fermentato, quamvis in illo consecratio fiat, et ab aliquibus fit, qui peccant, Romanæ Ecclesiæ consuetudinem non sequendo, quum et ipse Salvator in azymo consecraverit pane: quoniam omne fermentatum abstulerunt Judæi de domibus suis ipsa quinta feria ad vesperam, in qua institutum est Sacramentum;2 et damnabiliter erraverunt Græci, asserentes Dominum anticipasse esum agni paschalis per diem, ita quod feria

SACERDOS. — In aliquibus terris nec triticum invenitur nec vinum: ergo videtur male eis provisum circa istius venerabilis sacramenti institutionem.

VERITAS. — Satis faciliter possunt illuc ex aliis terris deferri.

SACERDOS. — Quum caro agni paschalis similior fuerit carni Christi quam panis, cur non consecravit in hujusmodi carne?

VERITAS. — Non ita convenit ad esum et usum communem, neque tam aperte designat ecclesiasticam unitatem, nec puritatem corporis Christi a contagione concupiscentiæ et peccati, ut panis triticeus.

SACERDOS. — Nunc de forma sacramenti hujus tangere quid digneris.

Footnotes

  1. Joann. xix, 34. ↩

  2. Exod. xii, 15. ↩

Chapter 31 of 35