Articulus 31
De formis consecrationum corporis et sanguinis Christi.
VERITAS. — De forma consecrationis corporis Christi omnes concordant quod sit ista, Hoc est enim corpus meum:1 ita tamen quod conjunctio illa, enim, non est de essentia formæ, nec Christus usus est ea, et si omittatur, nihilo minus fit consecratio;23 sed ex proposito eam omittere, esset damnabile, quia contra institutum Ecclesiæ, et ipse summus ac generalis vicarius Christi, beatissimus Petrus, ex familiari et secreto Spiritus Sancti instinctu addidit eam, et hoc ex rationabili causa, ad designandum continuationem et ordinem ad præcedentia verba et gesta.
SACERDOS. — An celebrans profert hæc verba solum in Christi persona, et recitative ac materialiter tantum, an etiam in propria persona, et significative?
VERITAS. — In persona Christi principaliter, et recitative; et etiam in propria persona, ut est Christi minister ac presbyter, ac significative, ut efficiant quod designant: Christus namque sacerdotibus jussit ut faciant id quod ipse:4 Hæc (inquiens) in mei memoriam facietis.5
SACERDOS.6 — De forma consecrationis vini me edoce.
VERITAS. — De forma consecrationis sanguinis non est tanta concordia doctorum, sicut jam recitasti.7 SACERDOS. — Mirum quod Sapientia increata, quæ omnia bene disposuit, Ecclesiam suam in tanta re fluctuare permittit, magnis doctoribus in materia hac salutis diversa sentientibus, et inter se dissentientibus.
VERITAS. — Noli sic opinari, quia in necessariis ad salutem satis Ecclesiæ est provisum. Nonne ipsa ab infallibili Spiritu Sancto infallibiliter vivificatur ac regitur? Ideo consuetudo universalis Ecclesiæ vere catholicæ, auctoritatis est maximæ. Formam autem consecrationis sanguinis Christi ex traditione apostolica, movente principaliter Spiritu Sancto, accepit Ecclesia, quæ nec calicem levat quousque prolata sint omnia verba illa ad formam spectantia, Hic est calix sanguinis mei, cum omni determinatione sua prætacta, usque ad illud: Hæc quotiescumque feceritis. Ideo cuncti fideles huic consuetudini debent obtemperare, et integra illa forma uti, nec fluctuare. Doctores vero catholici qui circa hoc diversimode sensisse videntur, opinative locuti censentur, seu sub correctione Ecclesiæ, vel cum conditione implicita, ab assertione temeraria ac pertinaci abstinentes.
SACERDOS. — Placent hæc valde; et fateor plane, quod in hac re, sanctus et electus ille catholicus doctor Thomas securius ac rationabilius et magis ad mentem meam scripsisse videtur.
VERITAS. — Pro legentium directione recita inde. SACERDOS. — Super quartum inter cetera scribit:8 Quidam dixerunt quod Christus, qui habuit potestatem excellentiæ in sacramentis, divina virtute sine verborum prolatione consecravit, et postea formam expressit sub qua alii consecrarent. Quam opinionem Innocentius narrat opinative magis quam assertive. Alii dicunt, quod bis protulit verba illa, semel secrete, consecrando, deinde aliis formam dando. Sed melius dicitur, quod Christus semel tantum protulit ea, eaque proferendo consecravit, ac aliis formam dedit, ita quod benedicendo et porrigendo discipulis, creditur consecrasse.
Præterea, aliqui dicunt nihil esse de forma consecrationis sanguinis nisi hæc verba, Hic est calix sanguinis mei, ut utriusque forma consecrationis sit similis. Præfata etiam verba videntur ita perfecte designare conversionem vini in sanguinem, sicut hæc verba, Hoc est corpus meum, conversionem designant panis in corpus Christi. Sed quia conditiones appositæ ad subjectum vel prædicatum, sunt de integritate locutionis, ideo alii probabilius dicunt, quod totum sequens, est de forma, quum non sit locutio per se, sed determinatio prædicati. Quæ verba ex diversis locis Scripturæ pro maxima parte habentur, quamvis non inveniantur alicubi simul scripta, quia Evangelistæ non volebant formas sacramentorum publice tradere. Quod autem interponitur, Mysterium fidei, ex traditione Christi habetur, quæ ad nos per Apostolos sanctos devenit. Rursus, in consecratione sanguinis multa verba adduntur potius quam in corporis consecratione : quia quum Eucharistiæ sacramentum sit memoriale dominicæ passionis, in consecratione corporis non repræsentatur nisi passionis subjectum, sed in consecratione sanguinis repræsentatur passionis mysterium. Non enim a corpore Christi sanguis ejus fuit seorsum nisi per passionem. Ideo conditiones dominicæ passionis exprimuntur per verba sequentia, magis in consecratione sanguinis quam corporis ; et quamvis non sint proprietates sanguinis Christi ut sanguis est, sunt tamen essentiales proprietates ejus in quantum per passionem effusus est.
Exprimunt quoque verba illa conditiones passionis Christi, præcipue secundum quod operatur in sacramentis. In passione autem Christi prout operatur in sacramentis, tria sunt consideranda. Primum est effectus quem inducit, qui est remissio peccatorum: quod tangitur quum dicitur, Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Secundum est medium quo iste effectus in alios traducitur, quod est fides, qua mediante habet effectum tam in his qui præcesserunt quam in his qui sequuntur; et hoc tangitur quum dicitur, Mysterium fidei. Quod quidem potest referri tam ad ipsam passionem, quæ est mysterium fidei, ut occultum quoddam latens in fide cunctorum fidelium, præcipue antiquorum, apud quos fuit in mysterio abscondita, diversimode figurata; quam ad ipsum sanguinem ut in sacramento contentum sub speciebus vini, quod habet difficultatem maximam ad credendum; propter quod antonomastice dicitur mysterium fidei. Tertium est finis ad quem perducit, qui est bonorum perceptio æternorum, ad quem Christus introducit per sanguinem propriæ passionis: in quo novum testamentum confirmatur, non promittens temporalia, ut vetus testamentum, sed æterna. Et quantum ad hoc dicitur: Novi et æterni testamenti. Quumque finis prior sit in intentione, ideo fine præmisso, per medium ad effectum passionis ostendendum formæ verba perducunt. — Testamentum autem proprie est institutio hereditatis percipiendæ filiis a patre: ideo proprie spectat ad promissionem bonorum quæ nobis a Patre disponuntur cœlesti. Vocatur quoque testamentum hoc, novum: primo, ratione sacramenti istius, quod in mundi renovationem est institutum; secundo, ratione promissionis per Christi sanguinem confirmatæ, quæ vetus impedimentum consequendæ hereditatis amovit: et sic innovatio quædam promissionis per mortem Christi est facta. Dicitur item idem testamentum alia ratione æternum: primo, quia æterna bona concernit; secundo, ratione sacramenti istius continentis Christum, qui est æterna persona; tertio, ratione prædestinationis æternæ hanc gratiam præparantis. — Hæc sanctus Doctor.
VERITAS. — Catholica sunt hæc verba, in quibus quod dictum est de formis istis, sapientialiter declaratur.
SACERDOS. — Jam de mirabilibus tam incomprehensibilis sacramenti me doce.
VERITAS. — A principali proposito me abducis. Nempe, ut tactum est, intentio fuit in isto opusculo de hac ipsa materia devotionaliter, non scholastice loqui.9 Ignoras quod scriptum est, Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus?10 Itemque, Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis, opprimitur a gloria?11
SACERDOS. — Nihilo minus iterum scriptum est: Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.12 Et nonne Scriptura beatificat sic agentes, Beati (inquiens) qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum? Est ergo, o Veritas summa, quædam perscrutatio moderata, qua quis juxta sui capacitatem ingenii, cum reverentia, modestia ac timore conatur eorum quæ credit aliquam noscere rationem: sicut per donum intellectus ea quæ fidei sunt, quodam acumine mentis perspici ac penetrari dicuntur, rationes credendorum sinceriter intuendo, vel certe ad persuadendum aliis ea quæ credimus, aut ad respondendum incredulorum instantiis, quemadmodum beatissimus hortatur princeps Apostolorum: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe.13
VERITAS. — Quanti etiam boni viri, sub hoc colore quasi cum moderamine quodam cœperunt de hujus mirabilibus sacramenti scrutari, cogitare, discutere, et animum profundare, qui immoderanter ac longius procedentes, defecerunt scrutantes scrutinia, atque pro fidei illuminatione reportaverunt caput debile! Et sicut reverberantur et obscurantur oculi in solem defixi, sic offuscata et excæcata est acies mentis illorum. Denique solitariis tui similibus non expedit considerationi mirabilium hujus mysterii immorari : sed fidei veritate certissime ac prorsus firmissime præsupposita, devote ac dulciter, imo et profunde mirare de tam inæstimabili bonitate, caritate, misericordia, munificentia Dei super genus humanum, et de tantis beneficiis ejus; atque in horum meditatione exardescat ignis divini amoris in te, et ex intimis profer præcordiis :14 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?15 Et denuo : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Et rursum cum magno Isaia devotissime dicas : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis, et super multitudine bonorum quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam. Perterreant te quorumdam exempla, qui dum ad tempus mira afficerentur circa hoc sacramentum devotione atque dulcedine, ac adversario suggerente cœpissent de mirabilibus istius rimari, scrutari, imo incaute imaginari, exhausti sunt, et mole magnitudinis sacramenti oppressi.
Quid respondit abbas Copres Fratribus interrogantibus, Quid est quod scriptum est, Cœli non sunt mundi in conspectu Dei? Nonne dixit, Reliquerunt Fratres peccata sua, et scrutantur cœlestia? Quo audito, fugit unusquisque in cellulam suam. Sic et vir ille eximiæ discretionis ac præcipuæ sanctitatis, abbas Pastor, nonne timuit loqui de profundis Scripturæ locis? Unde dum quidam magnus senex venisset ad eum a loco longinquo, cœpissetque de altis Scripturarum passibus secum fari, Sanctus ille omnino conticuit. Postea vero sene illo morem sancti viri noscente, ac redeunte atque dicente, Quid faciam, abba, quia adhuc passiones dominantur animo meo? exhilaratus vir sanctus : Modo, inquit, bene venisti ; jam os meum aperiam et implebo illud bonis. Quumque de modo prævalendi passionibus ac vitiis eleganter disseruisset, ædificatus valde senex, respondit : Vere hæc est via, et non est alia.16
SACERDOS. — Omnia ista saluberrime sunt inducta, et expediunt pro cautela. Ego quoque juxta informationem tuam, a curiosa perscrutatione cavebo, nec terminos mihi præfixos transgredi attentabo. Tamen, si placet, aliquid super his tange, ut vel studiositati vel curiositati satisfiat quorumdam, et ignorantia nugationis recedat.17
VERITAS. — Fateor aliquam esse scrutationem credendorum moderatam atque laudabilem : ideo tuæ intentionis pietati parebo.
Footnotes
Chapter 32 of 35