Articulus 32
Quod mirabilia sacramenti Eucharistiæ credibilia facta sunt nimis et rationabiliter persuadentur.
VERITAS. — Dixi tibi jam ante, quemadmodum quædam credibilia per se seorsum sigillatimque sumpta, valde mirabilia et quasi incredibilia videantur : tamen, quum cuncta credenda cum rationibus suis ac argumentis atque connexionibus comportantur, cessat magna ex parte miratio; nec solum credibilia, sed et rationabilia, imo superrationabilia ac rationabilissima esse videntur. Itaque corpus et sanguinem Christi in Sacramento contineri quis non miretur? Sed adverte hoc corpus simul cum anima sua assumptum esse a Verbo æterno in unitate personæ, et vide si non mirabilius esset ipsum corpus non esse ubicumque est Verbum æternum seu unigenitus Filius Dei, quam quod sit simul in pluribus locis.
SACERDOS. — Hoc non miror : quia quum Verbum æternum sit verus Deus, Patri æquale, incircumscriptum et ubique, corpus vero sit pura creatura, non potest esse ubicumque est Verbum.
VERITAS. — Nonne in Christo humana natura est suppositata in Verbo, nec per se persona, sed Verbum est ejus persona ?1
SACERDOS. — Sic credimus.
VERITAS. — Nonne in ceteris omnibus in quibus sunt plura supposita ejusdem naturæ, invenis naturam extra suppositum seu personam, non econverso ?
SACERDOS. — Imo, quia natura de se communicabilis est, non persona.
VERITAS. — Et tamen in Christo invenis personam extra naturam, videlicet Verbum, ubi non est assumpta natura.
SACERDOS. — Adverto quid velis, et mirum est hoc, atque in solo Christo puto hoc inveniri. Nec tamen apparet hoc tam mirum consistere, quia illa natura non est propria ipsi Verbo ex propria ratione seu specie, sed assumptione, et est quasi habitus ei : attamen mirum est.
VERITAS. — Eo ipso quo corpus illud a Verbo æterno assumptum est, constat ei multa competere quæ nulli alteri queunt corpori convenire : imo decet Omnipotentem per corpus illud et in ipso et circa ipsum mirabiliora agere quam in tota reliqua substantia corporali. Porro, ut tactum est supra, adverte Unigenitum Dei ex ineffabili caritate sua ad vos hominem factum pro vestra salute, et se ipsum obtulisse pro vestra redemptione Deo Patri in cruce, atque se totum secundum naturam assumptam impendisse vestræ salvationi ac Dei Patris honori.2 Et vide quid sapientialius, quid subtilius, quid profundius poterat excogitari, quam ut hoc modo immoletur pro vobis omnibus quotidie Patri æterno, ad ejus gloriam et honorem, et ad copiosam ac multiplicem vestram opem, gratiam et salutem.
SACERDOS. — Hæc ratio tacta est supra cum aliis sibi similibus : quæ quamvis in auribus fidelium, præsertim illuminatorum, dulciter sonent, tamen apud carnales et perfidos non sonarent.
VERITAS. — Carnalis homo quidem non sapit ea quæ Dei sunt.3 Et nunc insuper intuere. Nonne mirum tibi apparet quomodo totus mundus sine armorum violentia, sine humana potentia, sine magica arte, sine circumventione aut calliditate, ad hanc supermirabilem poterat fidem ac arduissimam legem induci, quas nec tyrannorum crudelitas, nec persequentium rabies, nec philosophorum subtilitas, nec regum imperatorumque robur, nec tentationes diabolicæ aut humanæ potuerunt eradicare ? Imo quamdiu christiana plebs juxta suæ fidei legem digne efficaciterque vixit, fides hæc inter tot et tantas resistentias, repugnantias, obices, magis ac maxime crevit.
SACERDOS. — Hoc revera prorsus mirabile est, nec dubitamus ad corroborationem fidei sacramenti hujus facta esse innumerabilia præclara miracula, signa, prodigia et portenta ; sed per aliqua evidentia in naturalibus et in aliis petimus declarari ac persuaderi, quod in hoc sacramento sit corpus Christi, imo totus et integer Christus.
VERITAS. — Considera omnipotentiam Dei et ejus potentiam esse penitus intencive ac perfectionaliter infinitam, ideo nullum effectum posse esse tantæ admirabilitatis, difficultatis aut eminentiæ, quin omnipotentia sive infinita potentia superbenedicti Dei in infinitum sit major.
SACERDOS. — Hoc quoque concedimus. Tamen ea quæ implicant contradictionem, ut multa quæ in isto sacramento creduntur, implicare putantur, Deus facere nequit, vel potius ab eo fieri nequeunt : quod non ex illius impotentia, sed rerum incapacitate, provenire fatemur.
VERITAS. — Nullum eorum quæ credi jubentur a Deo contradictionem includit.
SACERDOS. — Unum præexsistens converti in aliud præexsistens sine sua corruptione, et idem numero simul contineri in locis diversis, grandeque corpus in loco permodico, dimensiones quoque se invicem penetrare, insuper unum et idem simul quiescere et moveri, et ex accidentibus generari et nutriri substantiam, ac quædam his similia quæ in isto sacramento vel circa ipsum et in speciebus ejus creduntur, nonne contradictionem videntur includere ?
VERITAS. — Pro omnium horum solutione perpende quod omnipotentia supergloriosissimi et superliberrimi Dei nequaquam ad hunc rerum ordinem, cursum et legem arctatur : quod non solum Scriptura, imo et ratio bene disposita protestatur, quamvis philosophorum quorumdam fatuitas longe aliter sensit. Et ipse Omnipotens per innumerabilia miraculosa et supernaturalia facta hoc demonstravit. Ideo præter naturales et solitas transmutationes, ipse potest unum subsistens in aliud subsistens instantanee transsubstantiare, qui sine motu et intermedia mutatione attingit materiam primam ut est quid in sua natura. Potest item efficere quod unum et idem sit simul in pluribus locis, sive per multiplicationem ejusdem, sive per conversionem aut transsubstantiationem plurium in unum et idem. Nec ignoras quod unum et idem per accidens simul possit quiescere et moveri. Dimensionum etiam penetratio non implicat, quemadmodum implicat dimensionem non habere partem extra partem, vel in aliquo subjective esse albedinem et tamen non esse album. Et breviter, omnipotens, incircumscriptibilis Deus potest in infinitum plura et majora ac mirabiliora efficere quam possit comprehendere mens humana, quæ nec etiam minima rerum plene valet cognoscere. Nonne Creator sublimis et adorandus, qui quotidie tot animas rationales facit ex nihilo, potest unum corpus facillime in aliud vertere ? An ignoras quam mira assidue etiam naturaliter fiant? quomodo in unda quadam lignum mox in saxum vertitur ? Quod si Scripturam audieris, nonne uxor Lot in statuam salis protinus est conversa, et virga Moysis in serpentem, ac serpens in virgam ?45 Sic et S. Joannes apostolus precibus suis ac meritis virgas et lapides in optimum aurum convertit, quod rursus, ipso orante, in pristinas rediit species et naturas. Ita ad S. Barbaræ virginis justam maledictionem, pastoris iniqui oves in locustas conversæ sunt. Itaque omnis creatura, per obedientialem sibi innatam potentiam, ad nutum obedit Creatoris imperio. Nonne juxta Avicennam, Algazelem, et alios quosdam philosophos, ex sola conceptione seu apprehensione intelligentiæ sequitur in inferioribus istis effectus, etiam supra aut præter naturam, quia inferiora ab intelligentiis ponebant producta ? Quanto magis ex apprehensione et jussione superdignissimi Creatoris fiet quidquid voluerit in rebus creatis? Dic quomodo in modicissima parte pupillæ oculi tui recipiantur species colorum tam diversorum, imo similitudines tam grandium rerum, repræsentantes res ipsas cum suis figuris, magnitudinibus ac dispositionibus variis. Qualiter tantarum molium totque varietatum ac multitudinum imagines ac repræsentationes simul recipi queunt ac fieri in pupilla tam modica? Sic et in ceteris quis satis miretur cohabitudinem potentiarum et objectorum? Miraris quod corpus tam magnum sub speciebus tam modicis continetur; et quomodo capere potes, quod tamen ratio dictat sic esse, quod anima rationalis simplex et inextensa per totum corpus extenditur, imo et ipse supersimplicissimus Deus, in quo nulla prorsus extensio, moles seu quantitas est, per totum extenditur universum, ita quod ubique essentialiter personaliterque consistit ? Si Omnipotens non sciret nec posset nisi unum modum locandi corpus in loco, videlicet commensurative et per propriam ipsius corporis quantitatem, recte objiceres. Sic et accidentia sine subjecto esse, admiratione et supernaturali causalitate non caret; et nonne Creator omnipotens potest per se immediate influere accidenti vim illam fulcitivam, qua accidens sit et in esse permaneat supernaturaliter virtute divina, quam naturaliter influit ei per creatam substantiam? Denique cernimus quod panes, pisces bestiarumque carnes in carnem hominis convertuntur quotidie virtute caloris naturalis, prout instrumentum est animæ; et nonne potest Deus facere in instanti per se ipsum sua infinita virtute, quod potest et facit per causas intermedias naturales, saltem in his quæ non derogant excellentiæ suæ, sicut Christus subito convertit aquam in vinum?6 Quid igitur mirum, si subito convertat panem et vinum in corpus et sanguinem suum, qui indesinenter per causas naturales secundas convertit cibum et potum in corpus sanguinemque humanum? Unde et tentator, sciens divinæ esse potentiæ hoc immediate per se supernaturaliter facere, dixit ad Jesum : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.7
Præterea, de penetratione dimensionum quid eatenus obstupescis, quum et Christus ex Virgine natus sit, ipsa integra permanente, imo et de clauso surrexerit tumulo, clausisque foribus ad discipulos sit ingressus?89 Quod et divina virtute frequenter quoque in aliis factum est :10 sicut in Actibus legis Apostolos per angelum eductos de carcere clauso, in eorum exitu clauso manente. Thomas quoque nonne januis clausis ingressus est thalamum sponsi et sponsæ, Alexanderque Papa sanctus carcerem in quo fuit illustrissimus martyr Hermes? Et multa his similia verissime sunt descripta. Insuper, nonne Albumasar astrologus, in Introductorio majori, libro sexto, fatetur quod sole exsistente in Virgine, nascitur in terra virgo mundissima, et ipsa sedet super sedem stratam, tenens spicas in manibus, et fovet in gremio infantulum ex se natum, quamvis in hoc errasse minime dubitatur?
SACERDOS. — Revera, si ista rite pensentur, satis et supersatis persuasisti propositum, et super his gratias ago et contentor.
VERITAS. — Jam agis sicut dixisti, moderato contentus scrutinio, nec patrum transgrediens terminos.1112 Sed dic, legistine devotionale opusculum viri desuper uncti, et devote simpliciterque de materia ista scribentis, qui dicere potuit, Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini?13
SACERDOS. — Religiosum patrem Joannem Ruysbroeck (ni fallor) notas. Fateor me ejus legisse tractatum, qui quanto simpliciori stilo est editus, tanto plus devotionis excitativus mihi videtur.14
VERITAS. — Ad legentium ædificationem aliqua recita inde.
Footnotes
Chapter 33 of 35