Articulus 33
Introductio verborum quorumdam ex tractatu cujusdam viri illuminati.
SACERDOS. — Venerabilis pater Joannes Ruysbroeck cuidam scribens sanctimoniali : Si volueris, inquit, in Sacramento sancto accipere corpus dominicum ad Dei honorem et tuam salutem, debes in te habere quatuor puncta, quæ beatissima virgo Maria in se habuit atque exercuit quando Filium Dei concepit : quoniam ipsa est summa magistra universarum virtutum, et doctrix omnis sanctitatis. Primum horum est puritas ; secundum, vera Dei cognitio ; tertium, humilitas ; quartum est liberæ voluntatis concupiscibilitas. Proba ergo et considera adspectum seu faciem conscientiæ tuæ, et quidquid in ea inveneris displicens Deo, hoc humiliter et querulose confitearis ; ac malum de quo plus verecundaris, nequaquam negligas confiteri, et accusa te ipsam tanquam tui ipsius inimicam mortiferam ac capitalem: sicque poteris munda fieri ac sincera. Porro de defectibus tuis quotidianis et communibus ac levioribus, a quibus vix aliquis potest abstinere, confitearis paucis ac brevibus verbis, ut sis inde inoccupata, id est mente indepicta. Verumtamen magnam contritionem et cordis amaritudinem habeas de universis tuis peccatis, bonamque voluntatem semper bene agendi et abstinendi ab omnibus mortalibus venialibusque peccatis. Et ante omnia habeas semper fidem magnam et spem amorosam in Deo : quæ duo multum valent ad delendum peccata. Caveas vero a confessionibus prolixis et verbosis, quia deordinant te, et scrupulosam erroneamque efficiunt. Secundum est vera Dei cognitio, quam nemo potest habere nisi conscientiam mundam habens. Hanc Dei cognitionem gloriosissima virgo Maria habuit summe post Filium suum, præ omnibus hominibus qui unquam fuerunt.
Alia duo puncta non prosequitur, saltem post hæc duo : et de humilitate quid sit constat ; quid autem intelligat per liberæ voluntatis concupiscibilitatem, ignoro et discere cupio.
VERITAS. — Potest per hoc accipi fervens desiderium seu interna aviditas communicandi : quod aperit mentem ad salubrem susceptionem Dilecti. Quemadmodum enim beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur ;1 ita et beati qui esuriunt sitiuntque fontem justitiæ, Christum Dominum in hoc sacramento contentum, quoniam replebuntur beatifica visione ipsius.
SACERDOS. — Deinde subjungit : Quando rex magnus et prudens vult peregrinari remote, convocat principes suos, facitque eis convivium, atque committit eis regendam suam regionem, populum ac familiam suam usque ad reditum suum. Sic Christus, Rex regum, exiturus de mundo ad Patrem, fecit cœnam magnam novissimam, ad quam duxit Apostolos, quibus commisit sacramenta sua ac populum suum. Et quia sequenti die fuerat moriturus, fecit ibi testamentum suum, relinquens illud suis Apostolis, et per ipsos cunctis fidelibus usque in finem mundi. Istud testamentum est ipsemet in Sacramento. Et ipse a Patre primus constitutus est episcopus totius Christianitatis, atque in ea primam Missam celebravit, in qua Apostolos ordinavit presbyteros, et se ipsum ex nimia caritate dedit nobis in animæ cibum ac potum. Amor Christi avarus est et largus : imo super omnia avarus est et largus, quia dat nobis totum quod est et habet, et econverso recipit a nobis similiter totum quod sumus et habemus, ac super hoc, quodammodo postulat a nobis plus quam valemus exsolvere. Ipsius esuries, id est zelatio nostræ salutis, magna est et absque mensura : ipse consumit nos funditus ex toto, et medullam ex ossibus nostris consumit. Attamen ei bene favemus ; et quanto plus ei favemus, tanto melius sapimus ei. Et quantumcumque nos consumit, impleri tamen non potest, quoniam habet insatiabilem appetitum. Et quamvis simus pauperes et egeni, tamen non curat, quoniam nihil vult relinquere nobis. Ideo præparat nos in cibum sibi. Primitus comburit in amore omnia nostra peccata et defectus, et quando purificati sumus et assati, tunc aperit os suum tanquam vultur qui vult omnia deglutire : quoniam vitam nostram peccatis plenam vult consumere et in vitam suam transmutare. Quæ vita, gratia et gloria exstat plena : quæ nobis semper exstat parata, dummodo velimus nos ipsos abnegare, et deinceps peccata vitare. Si videre possemus cupidum appetitum quem Christus habet ad nostram salutem, non possemus nos continere quin in ejus guttur volare vellemus.
His consimilia scribit multa, quæ mallem clarius elucidari, quam diffusius prosequi. Quomodo enim amor Christi avarus est, et totaliter nos consumit?
VERITAS. — Vir ille specialem habet modum loquendi, in multis frequenter metaphoricum et obscurum : tamen ipsemet se exponit. Amorem itaque Christi metaphorice vocat avarum, quoniam sicut avarus bona aliorum attrahit sibi et colligit, sic Christus suos fideles attrahit sibi, et unum per caritatem facit eos in se : sicque dicitur eos comedere, in quantum per amoris unionem convertit et transformat ipsos in se, atque incorporat ipsos sibi, ut sint mysticum corpus ejus. Sic quoque conformat eos suæ vitæ, ut christiformiter conversentur, et secundum exigentiam et tenorem caritatis divinæ, atque secundum sinceritatem evangelicæ legis ; non quæ sua sunt, sed quæ Christi jugiter exquirentes, ut dicere queat unusquisque ipsorum :2 Vivo, jam non ego, vivit vero in me Christus. Et ita consumit eos, non substantiam destruendo nec vires, sed quidquid propriæ voluntatis et inordinatæ affectionis est tollens ab ipsis, ita ut plene sint resignati et abnegati. Quumque sic purgati fueritis, et igne divini amoris succensi, Christus aperit os suum ut vultur, id est, cum ingenti cordis affectu conjungit vos sibi et absorbet in se, cupitque ut indesinenter ferventius et intimius invisceremini ei, ita quod si limpido intellectu conciperetis inæstimabilem eminentiam suæ caritatis ad vestram salutem, vix possetis vos continere quin amore reciproco et grata affectione tenderetis in ipsum. Dicitur quoque plus postulare quam possitis exsolvere : quoniam jubet se toto diligi corde, quod non in via sed in patria perfecte impletur ;3 vel quia beneficia ejus ac caritas ad vos sunt tam magna, quod vicem condignam rependere non valetis.
SACERDOS. — Ex his, fateor, claret intelligentia inductorum. Præterea scribit : Prima differentia communicantium, est devotorum qui ex natura sunt teneri cordis : qui dum tanguntur gratia Dei, si tunc sequantur motum gratiæ atque obediant ei, in tantum accenditur eorum affectio et delectatio ad Christi humanitatem, quod leviter contemnant et relinquant omnia quæ sunt mundi, quatenus possint uti suo Dilecto secundum modum quo tanguntur secundum sensibilem suam affectionem ac dulcem. Et quia non queunt suo Domino hic magis appropinquare quam in Sacramento, ideo cadunt in ecstasim seu defectum desiderio Sacramenti, ita quod eis apparet quod furere debeant aut perire, nisi possint ad Sacramentum accedere. Verum pauci sunt tales, et communiter sunt mulieres aut virgines, quæ sunt teneræ complexionis. Nec sunt elevati aut multum illuminati : hinc exercitatio eorum est sensualis aut concupiscentialis, et omnino transformata cum Christi humanitate ; nec intelligere valent aut sentire qualiter Christus spiritualiter sumi potest sine Sacramento, quoniam languent desiderio humanæ præsentiæ Christi. Et nemo potest eis consulere, aut eos juvare seu tranquillare, nisi accipiant Sacramentum : quo accepto, sunt pacati, et utuntur suo Dilecto in quiete et spirituali sapore ac supereffluenti dulcedine, usque ad tempus quo gratia et exercitatio iterum renovatur in eis ; tuncque rursus labuntur in priorem communicandi affectum et ecstasim, quasi nunquam antea Sacramentum sumpsissent. Cor eorum hiat et aperitur quasi essent insensati, ut rursum communicent.4 Ideo designati sunt per regulum, qui non cessavit quin Christus in domum suam descenderet, alias putavit filium suum protinus moriturum. — Secunda ac altior species communicantium, est hominum qui subtiles sunt intellectu, et intellectuales in spiritu, et tamen inclinabiles ac lubrici ex natura : qui dum gratiam Dei accipiunt, perseverantes in ea, necesse habent sæpe certare, quia in eis caro spiritui contrariatur. Ideo eligunt quamdam vitam introversam, et exercitium in spiritu coram Deo : et ita effugiunt tentationes et motus concupiscentiarum. Qui si tunc magis confidunt in Deo et in gratia ejus, quam in propriis exercitiis, viribus, meritis et industriis, elevantur supra suam cognitionem rationalem in lumine Dei ; in quo si manserint elevati, et plus amaverint ac desideraverint quod supra rationem est ac incomprehensibile, quam ament totum quod ipsi capere possunt cum ratione, tunc perfecta fit fides eorum, et caritas in suo fundo recte fundatur : et ita sunt liberi, et agnoscunt Deum ac veritatem omniumque virtutum radicem. Verumtamen natura manet viva in carne et sanguine, in passionibus et inclinationibus suis inordinatis : quas dum actualiter in se sentiunt et advertunt, abjiciunt et contemnunt eas et omne quod in ipsis Deo ac saluti exstat contrarium. Et sensualitatem relinquentes, fugiunt ad intra in spiritu coram Deo cum fide, devotione ac humili actione, instar Pauli apostoli, qui tentabatur in carne.56 Et assimilantur centurioni, qui habuit servum infirmum in domo, id est corporalem naturam nondum purgatam:7 et sicut centurio fuit incircumcisus, sic et ipsi sunt adhuc aliqualiter irreformati; et quamvis infirmi sint in carne ac tententur in natura, tamen in spiritu suo pleni sunt fide, devotione et dilectione. Indigent quoque forti cibo, id est Sacramento, quo valeant passiones tentationesque superare; et hunc cibum debent semper accipere, quoties convenit ex Ordine vel officio seu consuetudine bona eorum inter quos conversantur. — Tertia differentia est hominum sanctorum magis elevatorum in spiritu, qui sunt totaliter introversi cum viribus, actibus ac sensibus suis; et assimilantur Zachæo, qui ascendit in arborem ut videret Jesum. — Quarta differentia est eorum qui in observantiis et præceptis sunt diligentes.8 — Quinta differentia est eorum qui curiosi sunt et sibi placentes, et apparentias faciunt, et cupiunt honorari ac reputari: idcirco destituti sunt gratia.
Deinde scribit de vita perfectorum quædam sublimia: quæ, quantum capere valeo, non expedit simplicibus scribi ac idiotis; et modus ejus loquendi talis est, quod a talibus apprehendi non valet, imo posset ipsis esse erroris occasio: ideo illa dimitto.
VERITAS. — Etiam viri doctissimi displacentiam habuerunt in modo ejus loquendi, et putaverunt eum incidisse errorem, imo et hæresim liberorum spirituum: quos tamen non incidit nec sensit, sed reprobat.
Footnotes
Chapter 34 of 35