Proœmium
DE LAUDABILI VITA
CONJUGATORUM
DIXIT Dominus Deus: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam; quumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et œdificavit eam in mulierem, et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Hœc vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhœrebit uxori suœ, et erunt duo in carne una. Gen. II, 18, 21-24.
In his verbis, quæ scripta sunt in Genesi, sanctus Moyses describit ac docet qualiter Deus primos parentes generis humani produxit, atque in paradiso ante primorum parentum transgressionem matrimonium instituit. Primo namque Deus creavit virum, videlicet Adam, extra paradisum; deinde de costa viri in paradisum translati, condidit mulierem in paradiso, deditque eam Adæ sociam et uxorem.
Sed circa hæc quæri potest, cur Deus non fecit Adam et Evam simul, hoc est eodem loco et tempore uno, sicut in aliis animalibus simul produxit marem et feminam; cur etiam Deus fecit Evam potius de costa viri quam de alia ejus corporis parte. — Ad primum horum dicendum est, quod ideo Deus primo creavit virum, quoniam vir dignitate sexus, prudentia rationis et robore corporis mulierem excedit. Ideo dicit Apostolus, quod mulier facta est propter virum, ita quod vir est quasi I Cor. XI, 9. finis mulieris. Propter quod rursus Apostolus ait: Vir est imago et gloria Dei, Ibid. 7. mulier autem gloria est viri. Formata namque est mulier in adjutorium viri, quia ad propagationem educationemque sobolis, ad gubernationem domus, ad necessariorum præparationem ac provisionem, vir indiget muliere. Ideo dixit Deus: Non est bonum Gen. II, 18. hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi. — Præterea Deus formavit mulierem ex costa viri, ut vir cordialius semper diligat suam uxorem, et ei magis adhæreat, nec eam contristet accedendo ad aliam. Idcirco duodecimo libro de Civitate Dei loquitur Augustinus: Quod ex latere viri facta est mulier, signat quam cara debeat esse conjunctio mariti atque uxoris. Hinc iterum sanctus asserit Augustinus: Animalia bruta, tam ea quæ solitudinem amant quam ea quæ in gregibus vivere malunt, Deus non ex singulis propagavit, sed plura simul jussit exsistere. Hominem vero, quem inter angelos bestiasque condidit medium, ex uno voluit multiplicari, ut commendaretur eidem societatis unitas, vinculum concordiæ, cognationis affectus. Porro mulierem fecit Deus non de capite viri, ne vir habeat conjugem suam ut dominam; neque de pedibus viri, ne vir habeat eam quasi ancillam; sed de latere viri, ut habeat eam tanquam comparem atque consociam et juxta se collocandam. In aliquibus tamen vir est muliere superior, sicut infra dicetur.
Sed quum vir sit dignior, prudentior ac fortior muliere, cur Deus fecit mulierem in paradiso, virum autem extra paradisum? Dicendum, quod Deus in hoc honoravit sexum femineum primamque feminam, quatenus viri exemplo Dei, uxoribus suis honorem cum discretione impendant.
Insuper, quoniam quilibet Christianus digne Deo vivere debet secundum exigentiam sui status, quemadmodum hortatur Apostolus, Obsecro vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate;1 status vero conjugalis est status specialis, ad quem multa specialiter pertinent: ideo in conjugio constitutos, si Deo placebunt, illa omnia quæ ad suum pertinent statum, scire et observare oportet. Quæ autem sint illa, et ad qualem conversationem teneantur conjugati, in hoc libello declarare intendo, videlicet: qualiter habere se debeant in observationibus præceptorum Dei atque Ecclesiæ; quomodo vir habere se debeat ad conjugem suam, et illa ad suum maritum, et qualiter ambo simul habere se debeant ad filios suos ac filias, itemque ad suam familiam et ceteros homines, et in officiis quæ exercent; et qualiter tempus suum quotidie expendere obligentur, ut absque mortali vivant peccato. Siquidem de hac materia aliquid scribere, ab aliquibus viris in matrimonio positis, notabilibus, eruditis et multum dilectis frequenter rogatus sum.
DE LAUDABILI VITA
CONJUGATORUM¹
Footnotes
-
Ephes. IV, 1, 2. ↩
Chapter 1 of 46