Articulus 5
An actus matrimonialis possit exerceri sine peccato; et quando actus ille sit culpabilis venialiter, et quando mortaliter.
HÆRETICI quidam, ut ceteris hominibus viderentur ac reputarentur spiritualiores ac puriores, dixerunt actum matrimonialem exerceri non posse sine peccato. Ideo matrimonium reprobaverunt, quum tamen Apostolus apertissime dicat : Virgo si nupserit, non peccavit.1 Fuerunt ergo et alii hæretici, quibus matrimonium in tantum complacuit, quod illud virginitati adæquaverunt. Contra quos est quod ait Apostolus :2 Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit.
Inter hos igitur duos errores sancta mater Ecclesia et fides catholica medium tenet, videlicet quod actus matrimonialis absque omni culpa fieri potest, nihilo minus virginitas est conjugio præferenda. Apostolus namque clarissime dicit, docet et præcipit: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro. Ubi per debitum intelligitur cognitio qua conjugati carnaliter mutuo se cognoscunt. Ergo tenentur ad hoc, dum ab invicem id requirunt. Reddere autem debitum, est actus justitiæ, quæ est virtus præclara. Iterum ait Apostolus :3 Volo juvenculas nubere, filios procreare. Sed hoc non voluisset Apostolus, si procreatio filiorum non posset fieri sine peccato. Præterea, omnipotens, justus ac sapiens Deus sic ordinavit atque ad hoc Matrimonium instituit, ut per copulam conjugalem homines generentur : idcirco irrationabile fatuumque consistit, asserere quod actus hujusmodi absque peccato nequeat exerceri.
Itaque, sicut doctores super quartum librum Sententiarum concorditer dicunt, actus hic conjugalis potest fieri sine peccato omni, mortali ac veniali, tripliciter.4 Primo enim potest esse actus justitiæ, quando videlicet uno conjugatorum petente, alter exercet : dummodo exerceat principaliter ex inclinatione justitiæ ob comparis sui instantiam, non voluptatis amore. Secundo potest actus matrimonialis esse actus virtutis quæ latria nuncupatur, per quam Deo cultus impenditur. Dum ergo conjugati se cognoscunt desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, in qua christiana fides et honor Altissimi auge antur, cognitio illa conjugalis est latriæ actus. Tertio potest esse actus pietatis, dum fit propter fornicationem vitandam in compare: ut si viro constet quod uxor sua ex verecundia aut alia causa debitum ab ipso non exigat, atque ob hoc vereatur de ruina illius, petatque debitum ne illa cadat, opus est pietatis. Similiter, si conjugi constet de viro quod ex perversitate, vel quia ad alias feminas magis afficitur, ab ea non exigat debitum, vel quia sine peccato vir non potest illud exigere, ut si ante contractum conjugii fecit votum continentiæ simplex; et tunc uxor blandiatur viro honeste et debitum petat ab illo, ne cum alia femina peccet aut vitiosam inquinationem incidat, opus est pietatis. Insuper, quoniam caritas est summa virtus, omniumque virtutum imperatrix ac motrix, in prædictis tribus modis potest actus matrimonialis esse opus caritatis seu spiritualis amoris: siquidem omnia opera bona fieri debent ex spirituali et divino amore. Prætactis igitur modis actus matrimonialis non solum caret peccato, sed opus est virtutis: si tamen conjugati sint in caritate et gratia Dei, viventes absque peccato mortali, et cognoscant se congruo loco et tempore, recta intentione convenientique modo.
Porro, dum actus matrimonialis procedit ex concupiscentia seu desiderio voluptatis, tunc est peccatum. Et si concupiscentia fuerit omnino immoderata atque prædominans, id est rationi nequaquam subjecta, nec infra limites matrimonii sistens; tunc est mortale peccatum: sicut dum vir ex tanta concupiscentia accedit uxorem, quod eam accederet quamvis sua uxor non esset. Tunc enim non maritali sed adulterino eam accedit affectu. Propter quod ait S. Hieronymus, quod omnis amator ferventior, est adulter, quia sic peccat sicut adulter. Simile quoque judicium est de uxore, si ex concupiscentia prædominante misceatur marito. Si autem actus matrimonialis procedat ex concupiscentia non prædominante, sed rationi subjecta, ita quod conjugati non se cognoscerent nisi matrimonialiter juncti essent, tunc est veniale peccatum.
Sed quæri potest, an actus matrimonialis sit peccatum in viro, quando conjugem suam cognoscit ad vitandam fornicationem seu aliam inquinationem in se ipso; item, an sit peccatum in conjuge, dum ipsa miscetur marito debitum petens ab illo ad vitandam fornicationem in se ipsa, videlicet ne ipsa adulterium aut inquinationem aliam incidat. Ad hoc S. Thomas respondet, quod in isto casu actus matrimonialis sit veniale peccatum, quia tunc in eo est superfluitas quædam.5 Aliis vero apparet, quod ex quo matrimonium institutum est in remedium contra culpam, si in casu præfato maritus aut uxor non intendat voluptatem, sed solum fornicationis aut alterius inquinationis vitationem in propria persona, non peccet.
Denique, sacris temporibus et diebus festivis, diebusque jejuniorum ac processionum, præsertim quando communicandum est, non licet petere debitum conjugale: quia tunc specialiter vacandum est orationi ac devotioni et elevationi mentis ad Deum, a quibus carnalis voluptas impedit hominem, deprimendo ipsius mentem. Et si vir tunc debitum deposcat, uxor (si congrue potest) deberet eum bono modo avertere, non tamen importune: imo reddere debet, si maritus petat instanter; nec peccat reddendo, dummodo (quantum in se est) mallet non reddere. Similiter habere se debet maritus, si præfatis diebus mulier debitum petat. Verumtamen, ut S. Thomas et alii dicunt, non est peccatum mortale præfatis diebus debitum petere, nisi ex concupiscentia prædominante petatur.6
Insuper, ut ait S. Ambrosius, quando imprægnata est uxor, non decet ab ea petere debitum, præsertim dum propinquat ad partum: non tamen videtur mortale peccatum tunc petere. Nocet autem non parum fetui concepto, post imprægnationem matris cognoscere eam, ut ait Ambrosius.
Postremo, conjugati in petendo atque reddendo debitum conjugale æquales sunt, id est paris auctoritatis ac potestatis, nec in hoc vir uxori præfertur : quia per matrimonialem contractum corpus unius transfertur in potestatem alterius.
Footnotes
Chapter 6 of 46