Skip to the text

Articulus 11

An viri debeant uti consilio suarum uxorum, et an debeant sua secreta suis uxoribus revelare.

QUAMVIS quædam feminæ ex speciali dono Dei exercitiisque virtutum sint prudentes atque constantes, communiter tamen, ut sæpe jam tactum est, mulieres in usu rationis sunt debiles et mente instabiles: ideo, ut Aristoteles dicit, mulierum consilium communiter exstat invalidum. Imo earum consilium solet esse tanto plus validum, quanto fuerit magis velox et improvisum. Dum enim rationari et inquisitionibus ac considerationibus immorari incipiunt, imaginationibus involvuntur, et phantasiis atque erroribus implicantur. Hinc scribunt quidam doctores, quod si quis improvise et cito aliquid esset acturus, ita quod sufficientem deliberationem habere non posset, utilius sibi esset consilium mulieris quam viri.

Viri ergo non debent uxorum suarum verbis et precibus ac persuasionibus valde cito credere aut consentire, præsertim dum uxores volunt aliquem accusare, et viros suos contra aliquem inflammare: quoniam mulieres solent graviter multipliciterque tentari, et suspiciosæ exsistere, quia non bene sciunt se per rationem vincere atque compescere. Ideo vir debet conjugis suæ persuasiones, verba et preces diligenter discutere, et non absque prævia examinatione ei assentiri et credere. Hinc aliqui magni viri gravissima inciderunt pericula quoniam suis uxoribus nimis cito crediderunt. Quod etiam sæpe ideo accidit quia nimis carnaliter et ardenter eas amabant, et talis amor maxime rationem excæcat: imo, ut sanctus asserit Augustinus, nihil virilem animum ita dejicit atque effeminat sicut illa feminea blandimenta corporumque contactus. Hinc viri summe debent vitare ne ad suas uxores nimis intense atque carnaliter afficiantur.

Præterea mariti, potissime principes et in officiis constituti, non debent faciliter secreta sua suis uxoribus revelare, nisi per longum tempus et certa indicia ex diligenti consideratione experti sint, quod conjuges suæ prudentes sint, stabiles et bene celantes. Communiter quippe mulieres male sciunt secreta sua celare: imo, dum aliquid eis prohibetur, magis afficiuntur ad illud agendum, et affectionem suam communiter sequi solent, quia in rationis judicio non sunt fortes. Insuper, feminæ communiter habent cor molle ac ductile: propterea, dum aliquis eis applaudit sive arridet, mox credunt eum esse amicum, et sua secreta ei interdum revelant. Dictum est etiam, quod mulieres communiter multum appetunt laudem:1 idcirco feminis quas putant amicas, revelant suorum secreta virorum, quia videtur eis quod hoc ad earum pertineat laudem, quod virorum suorum sciunt occulta.

Hæc autem de imperfectione feminarum sunt dicta, salva in omnibus pace et reverentia matronarum honestarum atque prudentium.

Footnotes

  1. art. ix. ↩

Chapter 12 of 46