Articulus 13
Quid parentes teneantur filiis suis ac filiabus.
UNUS et idem homo ad diversos diversimode habere se debet. Aliter namque habere se debet homo ad Deum, aliter ad suum prælatum, aliter ad principem sæcularem et officiatos illius, aliter ad suam uxorem, aliter ad filios, aliter ad filias, aliter ad famulos et ancillas ac mercenarios, aliter ad concives sive propinquos, aliter ad cognatos, aliterque ad alienos : quoniam homo debet unicuique exhibere seu reddere quod ei debetur. Nunc autem dicendum est quomodo parentes habere se debent circa sobolem suam.
Primo itaque parentes tenentur filiis filiabusque suis corporalem educationem ab infantia usque ad congrua incrementa, videlicet quousque panem suum lucrari seu acquirere possint, si pauperes exstent. — Secundo tenentur eos tempore infantiæ custodire ab exterioribus nocumentis, ne cadant in ignem, aquam, foveam aut cultellum, et ne a bestiis quibuscumque lædantur.
Tertio parentes tenentur pueris suis competentem in temporalibus provisionem, secundum mensuram suæ possibilitatis ac status. Idcirco parentes qui bona sua immoderanter inutiliterque consumunt, vendunt, disperdunt, enormiter peccant, et multipliciter rei sunt, quoniam progenitorum suorum patrimonium et labores injuste dilapidant, proprios pueros spoliant, et suo ventri gulæ vacando deserviunt. Hinc Naboth, virum justum, ideo interfectum quoniam noluit regi Israel vendere hereditatem patrum suorum, S. Ambrosius martyrem vocat.1 Apostolus quoque ait : Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.2
Quarto parentes tenentur soboli suæ informationem in moribus atque virtutibus, in credendis et cognoscendis, ut a pueritia discant filii ac filiæ Deum cognoscere, credere, colere, timere, diligere, ecclesiam visitare, parentibus, senioribus ac superioribus reverentiam obedientiamque impendere ; et ut faceti, verecundi ac pavidi sint. Et si parentibus adest facultas, nequaquam omittant quin pueros suos faciant frequentare scholas ad minus quousque discant Orationem dominicam et Salutationem angelicam ac fidei Symbolum, discantque scribere, et saltem materna lingua legere. Melius vero esset, si frequentent tam diu, ut Latinum intelligant et congrue loqui sciant, quatenus quæ in ecclesia leguntur sive cantantur, intelligere atque ad Missam servire queant. Sed, proh dolor ! in his multi parentes satis divites, valde culpabiles sunt, præsertim in villis : qui pueros suos parum aut nihil faciunt frequentare, imo statim dum alicujus sunt discretionis, faciunt eos custodire oves aut alia pecora, nec instruunt eos in moribus. Advertant parentes hujusmodi quod Salomon asserit : Qui diligit filium suum, instanter erudit illum. Et rursus ait Scriptura :3 Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in obitu suo non contristabitur de illo. Ob id iterum Salomon protestatur :4 Filius sapiens lætificat patrem ; filius stultus mœstitia est matris suæ.
Quinto parentes tenentur pueris suis correctionem et castigationem dum peccant. Nempe, dum juniores sunt pueri, sunt verberibus corrigendi ; dum autem tempore procedente hoc fieri congruenter non valet, verbis sunt acriter arguendi juxta mensuram peccati eorum (tamen cum discretione, ne indurentur et spernant ac pereant), aut alio modo sunt durius puniendi. De his divina Scriptura copiosissime loquitur. Salomon enim ait : Qui parcit virgæ, odit filium suum. Noli subtrahere a puero disciplinam ; tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.5 Itemque : Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.6 Iterum ait divina Scriptura : Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo ; non des filio potestatem in juventute sua, sed curva cervicem illius et tunde latera ejus dum infans est.7 Iterum ait Scriptura : Puer qui relinquitur voluntati suæ, confundit matrem suam.8
Idcirco enormiter peccant parentes qui ex negligentia aut carnali amore omittunt pueros suos peccantes digne corripere ac juste corrigere. Propter quod omnia filiorum ac filiarum peccata in illos redundant, quemadmodum vitia subditorum pravorum redundant in negligentes prælatos. Et sicut sunt quidam prælati in se ipsis competenter boni ac pii, tamen ob hoc potissime pereunt, quoniam subditos suos non satis instanter ac digne informant, corripiunt et castigant ; sic multi parentes æternaliter condemnantur, quoniam circa sobolis suæ instructionem, correptionem et castigationem sunt miserabiliter negligentes : quod est contra legem divinam ac naturalem. Hinc etiam graviter peccant parentes qui noscunt filios suos incontinenter vivere, tamen dissimulant ; et quamvis proponant eos conjugio sociare, tamen propter aliqua terrena commoda diu hoc differunt, magis caventes exteriora incommoda quam animarum pericula et peccata ac Dei offensam. Sicque exteriora et temporalia præponunt bonis spiritualibus ac æternis, imo Deo et felicitati æternæ : quod est omnino contra ordinem caritatis, et est mortale peccatum; quod, heu! paucissimi nunc perpendunt.
Denique, sunt feminæ quædam nimium molles atque carnaliter piæ, quæ si audierint suos viros in corripiendo corrigendoque prolem culpabilem aliqualiter rigorosos, muliebriter compatiuntur, et æquanimiter ferre non possunt: quod periculosum est valde, et spirituali amori quo prolem suam amare tenentur contrarium.
Præterea, quam damnabile sit et nocivum pueros in adolescentia non refrenare ac debite castigare, docet Salomon, dicens: Prov. xxii, 6. Proverbium est, Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit non recedet ab ea. Et rursus ait Scriptura: Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii; et utilius est mori sine filiis quam relinquere filios impios.9
Insuper, ad prætactam prolis correptionem tenentur parentes non solum speciali mandato, in quantum parentes, sed etiam generali præcepto, in quantum sunt christiani: quoniam ad fraternam correptionem omnes tenentur. Quidquid ergo peccati viderint parentes in sobole sua in verbis aut factis seu omissionibus, diligenter corripiant et castigent; atque ad moderantiam cibi ac potus, somni ac vestium eam pro posse inducant; a choreis inhonestis, a prohibitis ludis (potissime taxillationibus), spectaculis atque similibus vanitatibus avertant eamdem. Nec sufficit coram Deo sobolem qualitercumque seu remisse et raro corripere, sed seriose, frequenter ac rigorose oportet hoc facere, I Reg. ii, 27 et seq. dum magnitudo culpæ id promeretur. Ideo namque Heli, sacerdos ac judex filiorum Israel, a Deo est reprehensus, quoniam filios suos peccantes non satis rigorose corripuit et correxit, ut primo libro Regum habetur. Verumtamen cum discretione corripiendi sunt pueri, ne indignentur, exasperentur, irascantur, aut pusillanimes fiant, vel ad pejora labantur. Nam propter juvenilem ætatem sanguinisque fervorem, ad iram et indignationem ac alios motus pravos sunt proni. Ideo dicit Apostolus: Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.10 Et denuo exhortatur: Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.11
Præterea, circa instructionem et gubernationem filiarum ac puellarum est specialis diligentia adhibenda. Informandæ sunt namque et coercendæ, ne fiant inverrecundæ, audaces, lascivæ, vagæ, verbosæ, vel saltatrices aut procatrices. Ideo ait Scriptura: Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et ne ostendas faciem tuam hilarem ad illas.12 Præcipue quoque est providendum ne filiæ et puellæ sint otiosæ, sed semper utile aliquid operentur, et domi remaneant, nec oculis vagæ sint, nec visum suum defigant in viros aut juvenes: præsertim autem in ecclesia et plateis sint custoditæ in visu, et timoratæ ac verecundæ in omnibus. Ideo S. Ambrosius loquitur: Discite, o virgines, non circumcursitare alienas domos, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones.
Postremo, ut tactum est, otiositas summe vitanda est filiabus.13 Multam enim malitiam docuit otiositas, ut ait Scriptura: imo, ut sanctus testatur Bernardus, otiositas est origo et mater vitiorum. Hinc de potentissimo illo imperatore Octaviano legitur, quod filias suas addiscere fecit incidere, texere, consuere, et quidquid fit in lino et seta et lana.
Footnotes
Chapter 14 of 46