Articulus 27
De aliis tribus præceptis.
OCTAVUM præceptum est:12 Non falsum testimonium dices.3 Hoc namque est valde grave peccatum. Et qui falso testimonio est alicui causa damni, ad restitutionem tenetur. Si autem famam ejus corrumpit, eam pro posse restituere obligatur. Si vero per falsum testimonium est causa mortis alicujus, homicida est coram Deo. Ideo Salomon loquitur:4 Testis falsus non erit impunitus. Hoc etiam præcepto prohibetur mendacium perniciosum, quod scilicet alicui nocet. De quo ait Scriptura:
Os quod mentitur, occidit animam;5 et de quo Propheta loquitur Deo:6 Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Porro omne mendacium, sive sit officiosum, quod alicui prodest, sive jocosum, quod delectat, ad minus est veniale peccatum, et potest esse mortale per assiduitatem et nimiam delectationem in eo. Quemadmodum autem præceptum est falsum testimonium non proferre, ita mandato isto præcipitur veritatem non silere tempore necessitatis, nisi causa digna excuset.
Amplius, nonum præceptum est:7 Non concupisces uxorem proximi tui. Ubi specialiter prohibetur appetitus adulterii, ille scilicet appetitus cui ratio non renititur, sed consentit.8 Et sicut viro præcipitur non concupiscere alicujus uxorem, ita mulieribus ac puellis præcipitur non concupiscere alicujus maritum.
Insuper hoc præcepto prohibetur omnis motus ac gestus exterior inordinatus, ad luxuriam provocans, sive per internuntium, sive per litteras, vel per minas aut munera, per adspectum, incessum, verba, sive per vestimentorum ornatum vanum, provocativum ac indecentem, sicut jam detestabilis inolevit consuetudo super diploidem ferre togam ex uno latere omnino apertam, ita quod corpus circa pudicitiæ loca ante et retro apparet: quod quam provocativum sit fragilium feminarum, faciliter potest perpendere qui saltem vel paululum prudens est. Et quid noceret quod toga circa pudicitiæ loca nodo aliquo clauderetur, nisi diabolus corda excæcaret humana, quibus nunc ad libitum dominatur? Hinc diligentissime est pensandum quod sanctissimus ait Hieronymus: Si vir aut mulier se ornaverit, et vultus hominum ad se provocaverit, etiam si nullum inde sequatur damnum, supplicium tamen patietur æternum, quia venenum attulit, si fuisset qui biberet. Tales ergo mortaliter peccant. Hinc etiam constat quam vitiosa sit illa vestium fractillatio deridenda et fatua. Gravissime quoque peccant feminæ se ornantes et linientes ut viris complaceant; similiter viri et juvenes, si tale quid faciant. — Posset hic declarari quam enorme peccatum sit adulterium, sed postea id dicetur.
Decimum præceptum est:9 Non concupisces rem proximi tui. Ubi prohibetur desiderium ex deliberata ratione procedens, ita quod illicitum est desiderare quamcumque rem alienam.10 Est enim contra justitiam, et innumerabilia mala ex tali desiderio oriuntur, videlicet: avaritia, furtum, rapina, latrocinium, homicidium, violentia, falsum testimonium, dolus, mendacium, proditio, impatientia et murmuratio contra Deum, qui tam dissimiliter bona terrena distribuit. Tale quoque desiderium mentem quiescere non permittit. Propter quod ait S. Gregorius: Nihil laboriosius in hac vita quam terrenis desideriis æstuare, et nihil quietius quam nihil hujus mundi appetere. Certum est autem quod qui res suas carius vendunt aut vendere optant quam valent, contra præceptum hoc agunt, quia aliorum bona desiderant. Et quidam sunt valde intimorati ac omnino leves, qui quidquid vident, mox appetunt. Exstirpanda est ergo concupiscentia hæc maligna, et veræ divitiæ mentis semper sunt appetendæ, videlicet gratia Dei, caritas ceteræque virtutes ac dona Spiritus Sancti, et opera virtuosa, quæ sunt immortalium animarum nostrarum decor, vestimenta, robur, refectio, nobilitas, armatura et salus.
Hæc ergo decem præcepta Christiani semper gerant in mente et satagant adimplere; atque in eis velut in speculo considerent semetipsos, et vitam suam discutiant ac perpendant quomodo obedierint Deo, et an jam Deo obediant, seque in cunctis emendent, et præcepta hæc jugiter observare conentur, et de hoc quod ea non servaverunt maxime contristentur.
Footnotes
Chapter 28 of 46