Skip to the text

Articulus 1

Quod Matrimonium est unum de septem sacramentis Ecclesiæ.

MATRIMONIUM, ut dicunt doctores, est legitima conjunctio maris et feminæ, individuam vitæ consuetudinem retinens. Hæc autem conjunctio matrimonialis non solum est in officium naturæ, videlicet ad generationem prolis, sed etiam in remedium culpæ, videlicet ad vitandam fornicationem et omnem illicitam commixtionem. Idcirco Matrimonium est sacramentum. Sacramenta namque Ecclesiæ sunt remedia homini contra peccatum exhibita per sensibilia signa : sicut Baptismus est remedium contra originale peccatum, Confessio contra vitium actuale. Præterea, sacramentum est sacræ rei signum. Matrimonium ergo est signum alicujus rei sacræ. Significat enim conjunctionem Christi et Ecclesiæ, Dei quoque et mentis devotæ : Christus siquidem est sponsus Ecclesiæ, et omnis anima vere devota Dei est sponsa. Est etiam signum conjunctionis naturæ humanæ cum natura divina in Filio Dei.

Insuper, sacramenta Ecclesiæ continent gratiam et conferunt eam. Idcirco matrimonium secundum quod in fide Christi contrahitur, confert gratiam per quam conjugati possunt actus illos ad quos matrimonium ordinatur, convenienter atque salubriter exsequi, cognoscendo se invicem sicut decet, desiderio prolis educandæ ad cultum Dei, vel ob aliam rationabilem causam, ut infra dicetur. Hanc autem gratiam Deus principaliter præstat, et per eam concupiscentia carnis debilitatur. Sed ad hoc quod contrahentes conjugium suscipiant gratiam istam, oportet ut ad gratiam se disponant et aptent, non ponendo impedimentum seu obicem gratiæ per peccatum mortale, sed pœnitendo de suis peccatis : ideo confiteri debent antequam contrahunt, vel antequam consecrantur seu benedicuntur; et quanto purius confitentur devotiusque accedunt ad contrahendum conjugium aut ad benedictionem nuptialem, tanto majorem a Deo gratiam sortiuntur.

Non ergo libidinis causa aut voluptatis amore, sed posteritatis affectu, in qua obsequium Dei, fides atque religio christiana conserventur et augeantur, est contrahendum conjugium, quemadmodum Tobias junior dixit ad Deum : Domine Deus patrum nostrorum, tu scis quia non luxuriæ causa suscipio conjugem meam, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.1 Angelus quoque Raphael ad eumdem dixit Tobiam : Audi me, et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium. Hi quidem qui conjugium ita suscipiunt, ut suæ libidini vacant sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559.2 super eos dæmonium potestatem. Tu autem accipies conjugem cum timore Dei, amore filiorum magis quam libidinis, ut benedictionem in filiis consequaris. Porro in matrimonio constituti qui tam sincera intentione ut tactum est non contraxerunt conjugium, de sua pœniteant culpa, et deinceps sincera intentione in suo perseverent connubio.

Postremo clandestina conjugia exstant prohibita. Ideo manifeste et cum debita solennitate, juxta ordinationem ac jussionem Ecclesiæ, sunt matrimonia contrahenda, ut contrahentes gratiam consequantur. Et quoniam Matrimonium est sacramentum, idcirco ob reverentiam sacramenti se mutuo honorare debent maritus et uxor, atque ab aliis quodammodo honorandi sunt, et honeste ac virtuose vivere debent.

Footnotes

  1. Tob. VIII, 7, 9. ↩

  2. Ibid. VI, 16, 17, 22. ↩

Chapter 2 of 46