Articulus 26
De sexto et septimo præceptis.
SEXTUM præceptum est, non furari.12 Ubi non solum prohibetur reale furtum, sed et furandi affectus, imo omnis illicita appetitio, contrectatio, ablatio, retentio ac defraudatio rei alienæ, videlicet rapina, latrocinium, injusta mercatio, mala mensuratio, infidelis labor, simonia, usura, patrocinatio falsa. Itaque contra præceptum hoc agunt, quorum peccato seu adulterio accidit quod non verus heres in hereditatem succedit ; similiter ecclesiastici viri qui bona Ecclesiæ superflue carnaliterque consumunt, et ideo ad restitutionem tenentur ; item, qui scienter vel ex carnali affectu indignos ad ecclesiastica promovent bona, quæ non nisi dignis, videlicet Deum timentibus ac devotis, debentur ; hi quoque qui parentibus suis aliqua furtive auferunt; et qui debita non persolvunt pro posse, dum repetuntur : quod est periculosum, quia si hi quibus tenentur, ex dilatione persolutionis damnum patiuntur, debitores tenentur eis recompensare hoc damnum juxta dictamen viri discreti ac sapientis.
Præterea, septimum præceptum est, non mœchari seu fornicari.3 Quo præcepto, ut loquitur Augustinus, prohibetur omnis illicitus concubitus, atque membrorum generationi deservientium omnis illegitimus usus, omnis quoque libidinosus contactus, etiam in conjugatis, quo non servatur naturalis ordo inditus a natura, imo omnis copula seu commixtio viri ac feminæ extra limites legis ac vinculi matrimonialis.4 Nec solum prohibetur isto præcepto omnis illegitimus coitus, sed etiam ejus appetitus, quoniam omnis consensus deliberatus in illicitum coitum aut in delectationem veneream, est mortale peccatum. In libidinosis quoque osculis atque amplexibus mortalis est culpa. Oportet ergo vitare occasiones concupiscentiæ vitiosæ et commixtionis illicitæ, scilicet incautum feminarum adspectum, colloquia secreta, immoderata et impudica, contactus, amplexus et oscula, convivia, arrisus, munuscula; et se coram Deo timorate habere. Quod si tentatio venerit, statim immundam cogitationem oportet abjicere, passionem Christi adspicere, de districto ac metuendissimo Dei judicio cogitare, pœnas inferni pensare, Dei auxilium invocare, seque ab adspectu, cogitatu et consideratione eorum quæ concupiscentiam causant avertere, convertendo se ad cogitationes et opera rerum salubrium.
Footnotes
Chapter 27 of 46